-Lettre du 5 avril 1702:« A Morellii codicillas literis ad Baldingerum injectus. 5 Apr. 1702. Maxima cum laetitia perlegi, quae de epistola mea scripsis doctissimus Franciscus de Ficoroni, sed quia conditio et qualitas tanti viri in meam nobiliam non pervenerunt benevolentiae eius pro lubitu et debito respondere non licet. Placet interea eadem frui, & de quibusdam perscriptis mentem aperire, at certus esse possit de mea orga benevolum observatia. Gratias ago maximas quod epistolam meam annunciare volerent. Ill. Bianchini, & summi viri observationes ac jussa debito caltu expectabo. Nummis ex aere magno cum capito Jani bifrontis ab una et rostro navis ab altera parte Ursino & Patino ignotos in quam plurimis familiis Romanis observari atque delineari, interim gratissima mihi esset (?) non visi (?)am accessio, qua propter de communicatione enixe rogo. Nummus argenteus cum capiti Herculis inter inientos a Patino locatus, & docenti ejus inscriptione, prout iam / observabit Ursinus Deo Semoni faneo dedicatus vulgaris est, & occurrit cum diversis literis notisque monetalibus.Amicus quidam credit hunc nummum ad familiam Quinctam referendum esse, quod tamen non praestiti, sed inter incertus reliqui. Huic numini D.S.S. naves etiam dicatam fuisse, indicant nummi gentium Caesiae & Liviae. Nummus gentis Lolliae cum inscriptione HONOR a parte capitis rarissimus & insignis est, illumque nunquam vidi, potest tamen esse ut in nummo detrito a nova manu restitutum fueris nomen onoris pro Libertatis, nam tales fraudes in aliis nummis iam observari, tantaque arte effictas, ut etiam expertus Rupertus decipi posset, quapropter rogo, ut ectypon mihi mittatur cum sequentis nummi rarissimi Q. D. SEPTIMVS L. CORNELI. Ex aere medio et cum capite senili ab una, & bove ad altera parte neque unquam in conspectum meum venit.Nummum Augusti adjecto nomine NASSICA, & alterum STATI. TREBO. vidi in thesauro Regio Versaliae, illosque iam an mandavi. Gratulor de rescepto opere artis eternae antiquitatum, eiusque editionem ex opto ; ad plurima doctissima exquirere rossimus cum ( ?)nimis laboribus celeberrimi artificus Bartoli. Caracallae nummum vidi et delineavi, in cuius aversa parte vir quidam sive Hercules taurem donat; alias occurrit cum (?) prostrato sei hi nummi contorniati fuat, non Graeci. Rarissimus est nummus gentis Horatiae cum inscriptione COCLES illumque iam edidit Gorlaeus, sed alter ab Ursino editus et a Traiano restitutus nondum comparuit, quanuis Patinus in dissertatione sua nulla de eo locutus fit, et nummum ipsum summa cum fraude Ducii Parmensi obtulerit. Interim optarem ectypa nummis cum inscript. COCL. LICINIVS. nec video quo modo optare possit. Ultimus ven ad familiam Terentiam pertinet, eiusque delineationem heic submitto, ut iudicari possis, an aliquo modo differat an illo, quem possidet Dn. De Ficoroni, cui humilis servus cum officiosissima saluti permaneo» (Paris, BnF, Manuscrits, Nouvelles acquisitions latines 389 : Correspondance numismatique d’André Morell d’ Arnstatt, pendant les années 1702-1703, p. 41-43 [en ligne sur Gallica]).