-Lettre de juillet 1673 (de Deventer) : « Quamquam te multa negotia sustinere, et occupatissimum esse serenissimi Principis Palatini rebus probe noscam, facere tamen non possum, quin et alteris te, virorum maxime, litteris interpellem ; quod partim sit, ut scias, me magnorum erga me meritorum perpetuam memoriam servare, beneficiaque numquam esse intermoritura ; partim ut de conatu meo te certiorem faciam, et de dubiis nonnuilis veluti certissimum oraculum consulam. Ita est, vir nobilissime, comitate et benevolentia Lutetiae Parisiorum me cumulasti; patere semper voluisti ae/des, et liberaliter responsa dabas : quibus accedit honorifica mei mentio in opere, quo nullum hoc in genere absolutius comparuit, de præstantia et usu numismatum. Quiis enim ego homuncio, ut inter tot illustria nomina conspiciar ? quod meum meritum est, ut tua opera Cuperus a toto erudito orbe legatur ? lure igitur ingratus, et fastidiosus, (ut cum Plauto loquar) aedilis tuorum beneficiorum forem, ni ea omnia agnoscerem et praedicarem : quod etiam, quantum in me quidem fuit, feci in editis Observationibus, quas altera parte auctiores dabo, et ad te, (si pateris ) deferendas curabo, simul nummis nostris inscriptum videbimus PACE CVM GALLIS FVNDATA. Et ut verum fatear, cogitationes illas nunc paullulum avertit aliud illustrius opus, cui me totum mancipavi, et in quo ornando, praefiscine dixerim, dies noctesque verfor. Est scilicet marmor, quod Homeri Apotheosin continet, quodque a te breviter descriptum, postea a reverendo Kirchero, qui in illud notas steriles et indignas (vel / te te ipso iudice)composuit, Latio antiquo insertum est. Diu sane haesi, antequam illi me operi accingerem; versabantur enim ante oculos illustria Falconeriorum, Spanhemiorum, (de te, vir erudite, loquor) et sevirolorum nomina, qui illud edere velle partim ipsi, partim alii docuerant. Sed cum palma harum rerum in medio sit posita, nullam me doctissimis viris iniuriam sacere videbar, si illam rapere conarer, et in eorum quasi messem falcem. Immitterem. Iacta igitur alea, quod aiunt, est ; commentariusque ; ad umbilicum perductus, et in non poenitendam. excreuit molem. Singula enim illustrare conor, montem, Homerum, eiusque insignia, virgines atque earum vestes, antrum lyram,, etc. doceoque exantiquis atque ipso poëta, curartes istiae et virtutes illi tribuantur, quidque velit bovis insolita figura, quid teneat llias, quid Odyssea (quae Aplustre propter errores Vlyssis manu premit) : quae omnia parum scite Kircherus exponit. Adde nummos et marmora, quibus res / praecipue vestiaria et clavus (cuius veram figuram me primum puto reperisse) illustratur. Sed nolo gloriari, et de me ipse magnifice loqui : tamen dicam necesse est, magnum Gronovium ton makarithn partem commentarii vidisse et probasse, illique calculum suum adiecisse Graevium nostrum. Nicolao Heinsio, mihi amicissimo, curas eas inscriberc animus est, quod ut facerem auctor mihi fuit viri celeberrimi singularis humanitas, et exquisita eruditio. Ille etiam consilium meum aperuit illustriss Octavio Falconerio, Bruxellis apostolico, ut vocant, nuntio; quem mihi multa suppeditare posse sciebam, et velle, fidem fecerat, humanitate eius fretus, clarissimus Pantiatichi, Amstelodami a me,visus, cui etiam Florentiam novas aliquot et elegantes inscriptiones prope Noviomagum ante biennium repertas, Falconerioque tradendas miseram, quem novum Inscriptionum corpus adornare affirmabat. Sed has litteras tabellariorum negligentia credo interiisse, cum nullum iis responsum, quod tamen in via haerere / quoque potuit, sit repositum. Adeo ut nunc Heinsius receperit, omnia mea caussa facere, et aliquid ab illustrissimo nuntio, sifieri potest, impetrare, quo labor; ille nitidior exeat. Dubia enim nonnulla restant, quae te quoque facile sublaturum vadem et sponsorem habeo solidam et multifariam, qua fulges, eruditionem. Quid enim homo basi insistens et antro adstans, quid character, ut Kircherus vocat, Tauticus, quid arcus et colliculus vel pileus, ut videtur, in ore antri pofita sibi velint, non satis clare perspicio. luua igitur, namque potes, me, et lumen de tuo lumine virtutum tuarum admiratori unico accende, atque aequi bonique consulas, si in posterum obscura nonnulla, quae in antiquitate et nummis occurrunt, ad tuum tribunal deponam. Vale, magne vir, et libertati veniam da. Daventriae ipsis Kal. Iul. 1673 » (Uhl 1769 vol. 5 book XI, lettre 15, p. 56-60).