-Lettre de septembre 1685 (de La Haye) : « Quas a. d. XIII. Cal. Aug. anni proximi prolixas satis misi litteras, spero recte curatas esse; teque, vir magne, rogo vehementem in modum, ut me certiorem facere velis, quid de tribus nummis, quorum epigraphen misi, et praecipue de illo, in quo cernitur Apollo Smintheus, et Alexandria ad Scamandrum, sentias. Neque tamen propterea solum feria tua interpello; sed ut perfpicias etiam, memoriam me seruare aeternam eruditionis, humanitatis, reliquarumque virtutum tuarum; et ut opem, namque potes, feras libellum publici iuris ante aliquot annos factum sub incudem revocanti. Harpocratem scilicet iterum edere constitui, plus quam alteram partem et variis monumentis íneditis, in quibus certe sese eruditi exercebunt, auctiorem; et perspicies inde, verum illud verbum esse . In praefatione hominis malediem et cui eiurata humanitate omnis eruditio / hostis est, calumnias modeste, neque enim alia decent personam meam, refellam ; calci adiiciam inscriptiones et nummos, in quibus Harpocrates memoratur vel conspicitur, Cum autem procul dubio eius modi , vir illustrissime, possideas, et reconditae eruditionis multa tibi parata sint, quibus haec opella illustrari possit, verecundiae quodam modo limites transgredior, et rogo, ut ea mihi pro singulari, quam omnes admirantur, humanitate suppeditare velis. Ioannem Harduinum video recensere nummos Menelaitarum, Perinthiorum, et Traianopolitarum e gaza Chriftianissimi Regis, et Pessinuntiorum e musaeo S. Genovesae, in quibus Harpocrates cernitur ; quorum ectypos si opera tua nancisci possem, immortali certe me beneficio afficeres. Sed quid de Harduino dicam ? Eum video mei mentionem facere pag. 432 et in nummo ob unicam rationem, quam nunc non examino, pro C ; et pag. 260. de nummo Gortyniorum eadem quae mihi in Apotheosi notata sint, nul/la mei mentione facta, obseruare. Et si forte hoc ipsi ante inspectas curas meas notatum, tamen vix alii credent idem sentiendum esse de iis, quae monui primus, et quae ille post paginam 432. in curis secundis, et in Addendis sibi vendicat, cum a vero alienum plane sit, virum doctissimum totum librum non legisse, et curis secundis vel Addendis inserere, quae ipsum corpus operia haud parum exornassent. Sed fruatur Harduinus ingenio suo; ego semper laudare eos constitui, quorum opera profeci. An umquam tibi, vir illustris, lectum fuit, Harpocratem fuisse Graecum philosophum, qui silentium fuia praecipiebat, et rebus omnibus anteferebat ; et num verifimile ideo, Harpocratem Deum in Pessinuntiorum nummis cerni ? Docet tamen id Harduinus, cuius certe eruditio insignis est : sed ego arbitror, eum secutum esse lexicographos recentiores, et Pessinuntios Aegyptium numen nummis fuis indidisse, quia exemplo aliarum urbium sacra / Aegyptia receperant. Vale plurimum HagaeComit. Nonis Septembr. 1685. » (Uhl 1769 vol. 5 book XI, lettre 25, p. 97-100).