-Lettre du 3 novembre 1693 (de Deventer) : « A d. III. Cal. Nov. 1693. Haga ultimas ad te, vir excellentissime, litteras dedi; atque, uti credo, occupatione tua factum esse, quo minus iis respondere potueris, ita rogo, ut persuasissimum habere velis, negotiis meis et lento morbo, qui me per annum integrum exercitum valde habuit, accidisse, ut nullas post illud tempus ad te dederim. Cum autem ante aliquot menses Traiecti ad Rhenum cum Graevio nostro essem, cognovi ex litteris, quas ad virum optimum et eruditissimum, miseras /memoriam mei tibi non excidisse, et proinde recte nec tibi ingratum me facturum existimavi, si iterum te compellarem, offerremque non modo officia mea verum etiam significarem me accepisse Specimen Morellì, vel tuum, vel ipsius munus; atque ex illius nec non epistolarum tuarum lectione mirificos fructus et singularem voluptatem ad me pervenisse. Quis enim adeo ab omni elegantia alienus, et tam morosi ingenii foret, qui non afficeretur lectione edolati libri, et quis tanta eruditione praeditus, ut non doctior fiat, ubi evoluit, quae ex penetralibus interioris doctrinae petita publicasti ? Ego certe eiusmodi hominem non hominem, sed caudicem ut cum Terentio loquar, stipitem, plumbeum esse, eiusque stultitiam omnia exsuperare censerem, Quid multis ! Nihil elegantius, nihil eruditius iam inde a multis annis prodiit in publicum, et fateor, me epistolarum tuarum lectione vix potuisse satiari. Sed dum subcifivas horas (neque enim alias mihi reliquas et se sancte deierare possum) et tuis, et / Morelli viri certe eruditiffimi, curis impendo, natae mihi sub manum sunt coniecturae aliquot, quas in sinum tuum depono ea conditione, pace quod fiat tua, ut scrupulos mihi eximere et docere velis, num cum ratione aliqua coniecturis, vel potius erroribus meis, indulgeam. Hoc tamen quidquid est, supponere religio mihi, nisi tibi anteagratias egerim, quas possum maximas, quod qualiscumque meae eruditionis tam honorificarn feceris mentionem, meque inter principes Achiuos numeres. Morellus igitur pag. 30, notat a singulis civitatibus aliquem in communi concilio lectum fuisse pro numero urbium, et ex iis deinde proconsulem elegisse unum et primarium totius concilii Asiarcham, substitutis aliis vicariis. » (sur le titre d’Asiarque dans la province d’Asie « Observavi praeterea in nummo I. Tab. 2. Ephesios vocari TPIC C. Si urbium neocoriae, quando iis numerus additur, respiciunt tantum imperatores Romanos, uti eruditi existimant, non am/plectenda videtur opinio Jo. Vaillantii apud Morellum pag. 37. et puto male virum doctissimum existimare Ephesios in Elagabali nummis tetrakis appellari, quia etiam neocori erant Dianae, et ter impp. Nam primo nondum mihi est observatum, ullibi addi numerum, quando urbes deorum dearumque neocorae dicuntur esse; deinde ego primam neocoriam refero ad Neronem, alteram ad Adrianum, tertiam ad Caracallam, quartam vero ad Elagabalum, cuius in nummo (nam ad eum potius, quam ad Caracallam nummus a Morello vulgatus referri debere videtur) legitur CIΩN CΩN IC , et erant praeterea etiam neocori Dianae, praecipua religione, uti notum, apud ipsos cuItae.Sed cum neocoriarum numerus, uti censent eruditi, non addatur nisi respectu impp. unde sit, ut Laodicenses in nummo M. Aurelii ab Occone descripto, et tibi laudato pag. 320. Epi/stol. appellentur bis Neocori AsiaeC ACIAC : ad Asiae neocori secundum dicuntur esse, quia iterum neocori erant facti templi, quod a Communi Asiae in urbe Laodicea imperatori cuidam secundum erat exstructum, an vero alterius dei vel deae respectu ? et an hucquodam modo pertinent inscriptìones, in quibus Bonatus dicirur , Flavia, Moschi filia; , apud Sponum, et aliusapud Whelerum ? Et uti Flavia illa fuit Ephesiae Dianae sacerdos maxima, an non per templa Asiae, quae Sardibus et Pergami erant, designantur templa communibus sumtibus diis vel imperatoribus Romanis exstructa. Atque ita etiam mihi crucem figit Iuliae Severi nummus, qui fetuatur in thesauris Gallorum regiis, et in quoSmyrnaei ter neocori deae Romae dicuntur esse, CC C, uti ex eadem epistola tua pag. / 278. patet. Certum utique est, Smyrnaeos iam stante re publica templum urbis Romae, et quidem primos, statuisse ; et tunc neocori urbis Romae appellari potuerunt ; sed cum Roma semper eadem maneret Roma, quomodo unius eiusdemque urbis ter neocori Smyrnaei potuerunt appellari ? Harduinus pag. 467. Numismat. aпtiqu. existimat Smyrnaeos tertium iam se neocoros, ex quo nempe Severus, cuius Iulia coniux fuit, principatum obtinebat, gIoriari: et quamvis vir eruditionis et acuminis eximii non satis mentem suam explicet, puto tamen sum censere, principe Severo Smyrnaeos ter Neocoros Romae factos esse, quia in illius urbis honorem toties ludos celebraverant, sed si ea Harduini sententia, quid Alabandensibus fiet, qui templum etiam et ludos anniversarios ei divae vel Romae instituerunt ? Nam cum id saepius fecerint libera re publica, nec verisimile sit, ludos eos omissos fuisse sub imperatoribus, illi sese non ter, sed vicies et forte centies neocoros fuisse videntur potuisse gloriari. Quin et ita urbes se/cundum, tertium, et quartum neocoros vocarent, non quod templa duobus, tribus, quatuor imperatoribus exstruxerant, sed quod duabus, tribus, vel quatuor vicibus ludos celebraverant honori unius eiusdemque imperatoris, id quod etiam scribit Harduinus pag. 284. nam cum in Caracallae nummo legatur, notat, Laodicenses Caracallae principatu omnium primos ex Asiae civitatum incolis in Caesaris gratiam ludos edi tertium, et sacra fieri curavisse, (qualia etiam repetit pag. 392. ad explicandum nummum ; qui inscribitur, C .) cum tamen videri possit, Laodicenses primos vocari, quia primatum provinciae sibi adscribebant; et Rubenius existimat, bis, ter, vel quater neocoras dici, quia tot templa ex SCto variis imperatoribus exstruxerant, illorumque honori ludos celebrabant: quam sententiam etiam pag. 289. Pereruditarum Epistolarum tuarum amplecteris. Verum et sic nondum mihi constat, quo sensu Laodicenses dicantur bis / fuisse neocori Asiae, et quamquam coniecturae mihi variae subinde oriantur, tamen malo illas premere, quam ad te nittere ; sed simul vehementem in molam rogo, ut me titubantem fulcire et docere velis; quomodo eius modi nummi sint explicandi. Sed cum eruditi censeant urbes diri secundum, tertio - - neocoras a toties celebratis honori unius imperatoris ludis; sive propter tot exstructa templa totidem imperatoribus; an quid veví inest novae explicationi Caroli du Cange tom. I Glossar. Med. Latinit. pag. 995 ? Putat enim is, urbes Graecanicas Dianae potissimum appellatas esse, non Ephesinae, sed quae Naupacti colebatur, ubi erat templum commune totius cuius ceterae civitates subinde eligebantur, ex qua quidem functione magnam sibi adeo gloriani comparari existimabant, uti fuis nummis inscribi iuberent, quoties id obiissent muneris. Mihi haec facili opera videntur refelli posse; nisi tamen tibi, virillustris, aliter videatur; neque enimignoras,meplurimum do/ctrinae tuae et perspicacitati tribuere. In nummo L. Veri apud Morellum tab 1. legitur C B sub praetore Atylio Cratippo, Pergamenorum bis neocororum bis. Putaveram primo diductis litteris A. , Auli Tullii leg debere; sed poftquam ex pag. 216. Epistolarum tuarum cognovi, in nummo scribi, coniecturam illam reieci. Praeclare, ut soles, eamdem illustras, sed cum non moneas, quid littera B, significet, patere, ut quaeram, quid illa sibi velit. Ad neocoriam non videtur spectare posse, quia iam C praecessit; an Atylius Cratippus dicitur fuisse bis Strategus vel praetor? certe ilia dignitas non fuit perpetua, uti nosti; unde in Hadriani nummis legitur Cvel . Pag. 276. Epist. 5. Nicomedensium nummus inscribitur TRIC ; censes / fectum hoc celebratum fuisse honori Demetrii regis, filii Antigoni, cui etiam Athenienses festos dies sacraverunt. Numnum hune percussum fuisse existimo tempore imperatorum Romanorum; quodsi hoc verum est, vix crediderim, Nicomedenses mortuo iam dudum regi eius moli honorem habuisse, praecipue cumtam Romani, teste Livio lib. XXXI. cap.44. decreverint, ut Philippi, penultimi Macedoniae regis, dies festi, sacra, sacerdotes, quae ipsius, maiorumque eius, honoris caussa instituta essent, omnia profanarentur. Unde mallem hos ludos referre ad Cererem, cui variis in oppidis festa erant instituta. Sed et hic sese offert difficultas, de qua paullo ante egi, an nempe Nicomedenses sese dicant tertium neocoros imperatorum Romanorum, celebrasse Cereris festum, in vero significent, se tertia vice honori Cereris ludos edidisse ? quarum opinionum tamen prior mihi arridet et placet magis. / Quid sibi vult vox ΣϒNAPXIA obvia in nummis Augusti et Claudii apud Morellum tab. 20. an recte vertitur, Attali consortium imperii, et, Mionis collegium Antiochensium ? Mihi videbatur nonnumquam per vocem hanc denotar omnia magistratuum, vel eorum, qui Antiochensium rem publicam curabant, collegia, quae praetore Attalo et Myone nummos signari fecerant, ita ut fuerit quasi KOINOBOϒΛION, quod in Tarsensium nummo occurrit tab. 4. et Myon praetor legitur in nurnmo C. Cæsaris a Smyrnaeis percusso apud Tristanum tom. I. pag. 141. Apud Sponium sect, X. Miscellan. n 83. Flavia, Moschi Filia, non modo dicitur esse APXIEPEIA AΣIΛΣ NAOY TOY , verum etiam IEPIA THΣ MAΣΣAΛIAΣ ; sed quid sibi vuIt Massilia, Galliae urbs ? an legi debet , an aliquid aliud latet ? Hae sunt quaestiunculae et coniecturae meae, vir excellentissime; quae / licet forte vix dignae fiat, quibus attendas, tamen aequi, uti spero, bonique facies, quod te super iis consulam, cum praeter te unum nemo eruditorum fit, qui antiquitatis penetralia, id est, nummos et inscriptiones tam probe inspexerit, quaeque in interiore sacrario clausa sunt, cognoscat, Et cum insuper summa fis in me benevolentia et humanitate, peto etiam ut mittere simul velis, quid tibi videatur de iis, quae observavi in aliis litteris ad nummum Aetolorum, in quo cerni Apollinem pileatum putat eruditissimus Begerus. Vale plurimum, vir illustrissime, et me, quod facis, amare perge. Daventriae---- (Uhl 1769 vol. 5 book XI, lettre 29, p. 137-149).