-Lettre du 24 oct. 1704 (de Déventer) : « Epistola tua venit mihi acceptissima, et singularem ex ea voluptatem et fructum cepi ; tum quia inde perspicio te non plane abjecisse, id quod certe credebam factum esse, memoriam mei, cum quis agis de nummo, qui inservire poterit exornandis meis Elephantis, aliisque rebus haud protritis. Nihil tamen necesse eart, ut tam operose et tam enixe silentium tuum excusares ; eo enim ingenio sum, ut facile amicis, quorum te numero semper habui, venium dem ; nec unquam aegre tuli, si quis vel per annum, vel per complures non respndeat ; mihique tunc semper persuasum est, id milla erga me fieri aegritudine, sed eos gravioribus momenti rebus occupatos vacare non posse examinandis levidensibus quaesti unculis, quae saepe magnam partem literatum mearum faciunt. Sed his omissis, ad alia epistolae tuae capita transgrediar et singulis ordine, et, quantum potest, diligentes respondebo. Recte mitaris amplissimum Consulen Hispalensem (nb : de Bary), ad alia longe destinatum, tam eximios progressus fecisse in studio quod ab antiquis prisicque aevi relliquis nomen habet, et tam egregie nummos veteres explicare. Ego certe itidem in admirationem rapior, cum littearas, quas ad me longas et eo gratiores mittit, examine, et iis ex pauper meo penu aliquid repono. Video enim non abique singulari laetitia eum de rebus Hispaniarum veteribus et recentibus, de populorum istorum nummis, de urbibus, de diis sollerter et erudite agere, et subinde mittere animadvertiones, quibus licet vetus aliquis auctor fundus factus non fit, tamen ex re ipla nasci videntur, et mihi ansam praebent penitius in eas inquirendi. Laetor autem summopere, vir eximie, tibi litteras nostras non dispicere ; animadvertes facile meas festinante saepe et calente calamo scriptas esse ; sed et ita tamen tecum persuasus sum quodammodo, eruditis non ingratum fore, si illae retractatae, et ornatae nummis, quorum in iisdem sit mentio, publici juris fierent ; qua de re ibo in consilium, simul ac Amstelaedamum venero, id quod hac ipsa hyeme fieri posse confido. Gallica autem lingua utor, quando ad eos scribo, qui eadem me adloquuntur, et ut illius non obliviscar, quia hic rarus ejus est usus ; novi prisciano gallico caput subinde dolere, sed et sic laetor, te judicare, paucissimis correctis, ipsis etiam Galli sillas elegantes visas iri, quod sive ita sese habet sive mihi blanditias loqueris, ego certe te etim atque etiam rogarem, ut medicas admovere vulneribus manus velles, si epistolae illae typis describerentur. Vidi in Actis Trivocianis (nb : Mémoires de Trévoux) quae de meis opusculis publicati, et eo nomine multum tibi debeo ; ubi Amstelaedamum venero, exhibebo tibi Excertitationes de Elephantis, et Historiam III. Gordianorum, et furte alia ; nec dubito, quin illa adprobaturus fis. Vide quantum mihi arrogem et placeam, et quam lepidus sim ; id quod an jure faciam, tua tunc erit existimatio, tuum judicium ; sique tibi liter visum fuerit, ego certe, cum minime sim , facili imo minima opera exuam blandientem mihi opinionem. Agam etiam tecum et cum bibliopolis de iis edendis, totumque illud negotiu curae tuae committam. Scio illos belli temestatem causari et clausas Gallias infestaque maria et vias ; nec ego opus valde urgeo, quia contentus vivo tacita (unum si commercium literarum, uo summopere delector, excipias) qualiscunque eruditionis meae conscientia, et saepe illud mihi observatur, sat patriae Priamoque datum. Nummum, de quo loqueris, inferere non potui exercitationibus meis, quia careo antiquitat. Hispanicis Bern. Aldretii ; teque enixe rogo, ut ejus ad me ectypum mittere velis. Ant. Augustinus de alio longe loquitur ; inque ejus una area picta est foeminae facies pulchra, cum delphinis circum circa, et in altera caut equi et palma datylos ferens ; uti non modo ex editione latina Augustini patet, p. 91 verum etiam ex versione italica, cui Octavianus Sada p. 186 inferuit talem nummum, non fecus ad alium itidem Tarraconensi episcopo memoratum, in cujus une area cernitur palma cum inf. punica ; in altera vero anterius medium equi corpus, supra illud Victoria volitans et coronam manu protendens, pos equum tria crura, solemne Siciliae symbolum et ante aliud quid, addita inf. . Atque hinc puto patere nummos ilios non percussos esse Carthagine, sed a Carthaginiensibus in Sicilia, vel a Siculis, qui ipsorum parebant imperio, vel socii erant. Nec dubito ullo modo, quin mulierbis facies delphinis cincta, sit Ceres vel ejus filia Proserpina ; est enim caput ejus ornatum corona spicea, qualis illa saepe occurrit in Syracusanrum nummis apud Goltzium, qui et similes edidit Messianensium, Thermitanorum, Panormitanorum, Emporitarum, aliorumque Siciliae populorum. Et notandum in uno Menaninorum et altero populi incerti apud eudenm tab. 12 et in binis regis Agathoclis Tab. 14 adscribi nomen vultui huic, certum indicium Prosperpinam nobis repraesentari, quanquam et Ceres mater ejus in aliis possit exhiberi. Quin et notandum, eundem Goltzium Tab. 12 priorem ex Octaviano Sada adlegatum a me nummum edere, et itidem alium, in quo post caput equi, uti in illo infra, legitur eadem inscriptio literis Punicis ; et Tab. 14 alterum nobis exhiberi Dionysii, ubi itidem alius ejudsem cum capite equi capistrato pictus est. Quod autem literas Punicas credis significare superiorem partem equi, facile tibi adsentior ; et ita nonnulli apud Ant. Augustinum putant inscribi nummo , quod Punicum Carthaginis nomen fuit, ob inventum caput acris equi. Sed mihi consideranti explicationem tuam veniebant in mentem pictores vetustissimi, qui artis adhuc rudes animalibus, quae pinxerant, adscribebant nomna, uti a specantibus dignosci possent, quemadmodum Aelianus 10, 10, Var. Hist. Scribit ; sed illud utique hic non erat necessarium, cum caput equi satis nitide pictum sit ; uare te etim atque etim rogo, ut examinare, quae foles, diligentia velis, an non nomen proprium nummo inscribatur » (Cuper 1743, p. 351-354).