28 August 1597 (from Aachen): “S. P. Desidiam meam agnosco, amicissime Orteli, debeo enim responsum ad duas, et gratiarum actionem pro numulò Batavicò. In eò, amicus meus Ludovicus Massinius Leodicensis, legit LOIIX et Ludovicum facit Comitem aliquem. In parte aversà valorem putat exprimi; hoc admitto, illud amplio. Ptolemaeum aereum, qualem scribis, habeo; sed formae minore, et sine illae notae. Tibi gratulor, quòd sijmbolum tuum tam antiquum possides. Verè antiquitatis est; nam Christus heri et hodie idem et in saecula. Sed ad rem. Non mirum, imò verum et pervium, plura, praeter istud, nmina, ab X.P. incipere: ut , , , etc. Ptolaemorum regnum desierat ante auditum inter exteras gentes Christi nomen. Me torsi aliquando crica has notas, quae in Graecia nummis. Habeo argenteum Atheniensium, formae maioris, in quò Palladis caput galeatum, et in corona oleaginà Noctua cum urceò sud pedibus, et spica inscripta - (signe étrange) M. Vidi planò eundem, cum inscription fusoire , , . Hinc coniecturam capio, notae illias in meò nomina itidem propria esse. An verò , aut aliquia. Unde eruam? De M, quod in M H resolvo, cum in pluribus nummis reperiam, mihi occursabat, num denotet? Merae coniecturae, neque ullae suffultae auctoritate. Habeo alium, cuius inscriptio: et notae valdè perplexae (3 monograms), quis Oedipus nobis extricabit? Puto nomina esse eorum, qui rei, aut monetae praefuerunt, atque sub regibus monetariorum potiùs: nisi malis in hòc tuò notam (chrism) ipsius Iovis cognomen esse, qui dictus, et cultus in Cariae, an et in Aegyptò, disquirendum esste. Nec illis populis inusitatum fuit religionem inter se mutuari. Hunc autem ut Iovem Hammonem vocem nulla video cornuum vestigia. […] Occo significat Ortelianum tuum illac iter habuisse in Italiam, cum Anglò quodam viro doctissimo. Deum precor, eius studia prosperet” (Den Haag, Koninklijke Bibliotheek, MS 79 C 4 (153), fol. 231; Hessels 1887, no. 308, p. 724-725).