2 Sept. 1573 (without place): “De Theatro, non vulgari, ut tu extumes munere, itemque Deorum imaginibus te vehementer amo, habeoque gratiam, dum beneficio maiori redimam. Et quando in istam mentem ductu es, quae mea quoque ante multos annos fuit: oro, proximae editioni, plures si tibi sunt addas, sin istis, quod non opinor. Vestri carent, praesertim Brugenses: rescribe, exempla curabo de meis, habens Bacchum, Harpocratem Silentiosum, Magnum Deum aliter, aliquot regionum, ut Siciliae, Hispaniae, Parthiae, Latij, Ocij, Pomonae, Libitinae, Furiarum, etc. Deinde secus factas effigies Victoriae Augusti alatae, Spei, Virtutis seu fortitudinis, Trium dearum Monetarum cum metallis, Aequitatis, Janj, Apollinis, Aesculapij, Pudicitiae ex Faustina, Jovis Capitolini, Jovis Anxurij barbati, nam tuus imberbis est contra notionem, ut videtis &c.” (Bruxelles, Bibliothèque royale de Belgique, KBR, MS III 936, no. 25; Hessels 1887, no. 44, 1-2, p. 104-105).