| |Literature=Hessels 1887, no. 324, pp. 761-762; Callataÿ 2017, p. 91, n° 66. | | |Literature=Lazius 1558; Goltzius 1576; Hessels 1887, no. 324, pp. 761-762; Callataÿ 2017, p. 91, n° 66. |
| |Grand document=6/16 Febr. 1599 (from Augsburg): “S. P. Gratissima mihi fuit epistola tua doctissima qua ad incomptas meas literas respondere dignatus es vir clarissime, illa que ad Graecorum nummorum considerationem hortaris facerem id quidem perlubenter nisi et aetas et valetudo ab hoc studio quasi retraheret: faciam tamen quod potero dum mihi superstiti esse contigerit, atque eo in negotio utar opera etiam Dom. Hoschelii qui me de aliis atque aliis interpretationibus subinde admonet. Id autem totum negotium Dom Freer expediendum relinquam, cuius foetum expectamus, et quid praestiterit in antiquitatis studio videbimus, quae vero tu in huius argumenti genere observaveris, lubentissime si miseris videbo, et vicissim mittam ea, quae ex Graecis aliquot nummis descripsi. Res est magni laboris et industriae et ego non tantum mihi sumo ut huic operi quale potes satisfacere possim, quare posteris commendabo, Goltzius in Graecia sua multa praestitit, atque aliis ansam cogitandi praebuit, cuius exempla in officinis non amplius extare doleo; possent enim multis esse usui, hoc idem fiet in aliis eius operibus, quae iam magna ex parte desiderantur, ita fieri solet plerumque omnibus bonis autoribus: Quod ad diligentiam tuam attinet, quam in libellum meum impendisti maximas tibi gratias et habeo et ago, relaturus si potero, atque utinam gratificari tibi possem emendis his quos petis nummis, sed nulli venales extant: Julium aureum cum imagine ipsius ne videre quidem me memini. Scis qui sint alii cum Hircio et Planco ni fallor. Galba et Caius rari quoque sunt ut scis, de Diadumeniano aereo videbo si vixero, non satis mihi constat an viderim nec se, scio thesaurum aereum in quo nisi reperiam frustra alibi perquirendo laborabo: Libello meo Impp. Nihil insuper addendum puto, Graeca cum Latinis aut Romanis parum conveniunt. Lazius nec satisfecit in opere suo illo Graeco, sed variae sunt hominum sententiae et suum cuique pulchrum. Ad me quod attinet clarissime Coli, faciam ut beneficia quibus respondere non possum grata recordatione et memoriam colam, maiora ni sunt et illustriora quam solvendo iis esse possit tenuis et angusta suppellex mea. Vale mi clarissime et…” (Leiden, Universiteitsbibliotheek Leiden: MS BPL 2755; Hessels 1887, no. 324, p. 761-762). | | |Grand document=6/16 Febr. 1599 (from Augsburg): “S. P. Gratissima mihi fuit epistola tua doctissima qua ad incomptas meas literas respondere dignatus es vir clarissime, illa que ad Graecorum nummorum considerationem hortaris facerem id quidem perlubenter nisi et aetas et valetudo ab hoc studio quasi retraheret: faciam tamen quod potero dum mihi superstiti esse contigerit, atque eo in negotio utar opera etiam Dom. Hoschelii qui me de aliis atque aliis interpretationibus subinde admonet. Id autem totum negotium Dom Freer expediendum relinquam, cuius foetum expectamus, et quid praestiterit in antiquitatis studio videbimus, quae vero tu in huius argumenti genere observaveris, lubentissime si miseris videbo, et vicissim mittam ea, quae ex Graecis aliquot nummis descripsi. Res est magni laboris et industriae et ego non tantum mihi sumo ut huic operi quale potes satisfacere possim, quare posteris commendabo, Goltzius in Graecia sua multa praestitit, atque aliis ansam cogitandi praebuit, cuius exempla in officinis non amplius extare doleo; possent enim multis esse usui, hoc idem fiet in aliis eius operibus, quae iam magna ex parte desiderantur, ita fieri solet plerumque omnibus bonis autoribus: Quod ad diligentiam tuam attinet, quam in libellum meum impendisti maximas tibi gratias et habeo et ago, relaturus si potero, atque utinam gratificari tibi possem emendis his quos petis nummis, sed nulli venales extant: Julium aureum cum imagine ipsius ne videre quidem me memini. Scis qui sint alii cum Hircio et Planco ni fallor. Galba et Caius rari quoque sunt ut scis, de Diadumeniano aereo videbo si vixero, non satis mihi constat an viderim nec se, scio thesaurum aereum in quo nisi reperiam frustra alibi perquirendo laborabo: Libello meo Impp. Nihil insuper addendum puto, Graeca cum Latinis aut Romanis parum conveniunt. Lazius nec satisfecit in opere suo illo Graeco, sed variae sunt hominum sententiae et suum cuique pulchrum. Ad me quod attinet clarissime Coli, faciam ut beneficia quibus respondere non possum grata recordatione et memoriam colam, maiora ni sunt et illustriora quam solvendo iis esse possit tenuis et angusta suppellex mea. Vale mi clarissime et…” (Leiden, Universiteitsbibliotheek Leiden: MS BPL 2755; Hessels 1887, no. 324, p. 761-762). |