| |Grand document=-Lettre du 29 août 1561 (de Paris) : « Serenissimae ac Invictissimae Isabellae Reginae Britanniae etc. Ioannes Vergetius precatur foelicitatem. Cuiusmodj est mea in te summa observantia atq’ pietas, Regina Serenissima, ut conari noctesq’ & dies semper debeo, omnibus in rebus Tuae Maiestati morem gerere, atq’ obtemperare; praesertim cum nobis Reges a Deo datos esse omnes faterj debeant. οἱ γὰρ βασιλεῖς ἐκ διὸς εἰσὶν. Quapropter optimi etiam Reges a Dijs amari, illorumq’ sacra defendi dignitas, clarum atq’ perspicuum est: quod tibi quoque n’ra tempestate evenisse omnibus exploratum esse cognoscimus, propterea quod et improbi etiam faterj cona’tur, te Cyro rege preferre et Numae Pompilio merito oportere, quia et vera erga Deum Pietate, et Religione eos superas; Sed quorsum a me haec dicta sunt? Fortassis quia fieri posse tuas Divinas Obstupendasq’ Virtutes in angustum cogere’, quas, οὐδὲ πόλλα οἶμαι τὰ βιβλία χωρῆσαι δύνονται, vel potius oblitus sum rei propositae: Scribere ea de causa ad Maiestatem Tuam decreveram, ut illj significem, me in hominem incidisse habentem Duodecim Imperatorum Immagines ex Aere Corinthio ad vivum expressas, res profecto admiratione digna, et a multis Principibus passim quaesitae, sed numquam inventae. Quapropter cum eiusmodi antiquitatis monumenta ab omni parte absoluta esse perspexerim, tum propter materiej excellentiam, quae aurj estimationem excedit, tum propter artificis admirabilem diligentiam, rogavi mercatorem, vixq’ ab eo obtinui, ut expectare velet, neq’ istis Regibus ostendere voluisset, donec Maiestatem tuam de hac re fecissem cerciorem, sciens te admodum ijs rebus magna affici delectatione, et quia a Nicolao Fragmort viro prudentisso eodemq’ fidelissimo Maiestatis Vestrae legato, cum quo una immagines Imperatorum vidimus, ut de hac re meam dicere sententiam velem rogatus sum, dicam libere, quod quicunq’ Regum has emerit immagines, illum rem singularem, et admiratione dignam habiturum, multasq’ gemmas preciosas habere posse, sed huiusmodj antiquitatis monumta no’posse. Caetera autem ne diutius atq’ par est Maiestatem tuam teneam, scribere voluj Gulielmo Cicilia, viro singulari, prudentia praedito. Deus Optimus Maximus, Maiestatj tuae perpetuam concedat foelicitatem. | | |Grand document=-Lettre du 29 août 1561 (de Paris) : « Serenissimae ac Invictissimae Isabellae Reginae Britanniae etc. Ioannes Vergetius precatur foelicitatem. Cuiusmodj est mea in te summa observantia atq’ pietas, Regina Serenissima, ut conari noctesq’ & dies semper debeo, omnibus in rebus Tuae Maiestati morem gerere, atq’ obtemperare; praesertim cum nobis Reges a Deo datos esse omnes faterj debeant. οἱ γὰρ βασιλεῖς ἐκ διὸς εἰσὶν. Quapropter optimi etiam Reges a Dijs amari, illorumq’ sacra defendi dignitas, clarum atq’ perspicuum est: quod tibi quoque n’ra tempestate evenisse omnibus exploratum esse cognoscimus, propterea quod et improbi etiam faterj cona’tur, te Cyro rege preferre et Numae Pompilio merito oportere, quia et vera erga Deum Pietate, et Religione eos superas; Sed quorsum a me haec dicta sunt? Fortassis quia fieri posse tuas Divinas Obstupendasq’ Virtutes in angustum cogere’, quas, οὐδὲ πόλλα οἶμαι τὰ βιβλία χωρῆσαι δύνονται, vel potius oblitus sum rei propositae: Scribere ea de causa ad Maiestatem Tuam decreveram, ut illj significem, me in hominem incidisse habentem Duodecim Imperatorum Immagines ex Aere Corinthio ad vivum expressas, res profecto admiratione digna, et a multis Principibus passim quaesitae, sed numquam inventae. Quapropter cum eiusmodi antiquitatis monumenta ab omni parte absoluta esse perspexerim, tum propter materiej excellentiam, quae aurj estimationem excedit, tum propter artificis admirabilem diligentiam, rogavi mercatorem, vixq’ ab eo obtinui, ut expectare velet, neq’ istis Regibus ostendere voluisset, donec Maiestatem tuam de hac re fecissem cerciorem, sciens te admodum ijs rebus magna affici delectatione, et quia a Nicolao Fragmort viro prudentisso eodemq’ fidelissimo Maiestatis Vestrae legato, cum quo una immagines Imperatorum vidimus, ut de hac re meam dicere sententiam velem rogatus sum, dicam libere, quod quicunq’ Regum has emerit immagines, illum rem singularem, et admiratione dignam habiturum, multasq’ gemmas preciosas habere posse, sed huiusmodj antiquitatis monumta no’posse. Caetera autem ne diutius atq’ par est Maiestatem tuam teneam, scribere voluj Gulielmo Cicilia, viro singulari, prudentia praedito. Deus Optimus Maximus, Maiestatj tuae perpetuam concedat foelicitatem. |