| |Grand document=-Letter of 8 April 1704 (from Deventer): "Poslea animadverti Hontingerum, p. 59 typorum Hebraieorum tres nummos arabicos exhibera vultibus humanis signatos a Mahumedanis, notatque p. 161 idem vir eruditus icones in Muhamedanorum nummis rarius reperiri, reperiri tamen nonnunquam. Patere nunc ut tecum agam de binis nummis quos vidi Amstelaedami; neque enim a me împetrare possum, ut nudas ad virum eruditum adeo litteras mitlam. Eminentissimus Norisius in Epochis Syro-macedonum, Emanuel a Schelstrate aliique publicarunl nummos Antiochiae proconsule Silano percussos. Cum in aliis tantum scriptum sit Hlll Silanou Antiocheon ego certe quid sibi hoc velit ignoro plane, nec adseverare possum an sit factum vitio artificum vel num debuerit scribi Epi Silanou Anyth. II, nam nummus est integerrimus, et litterae illae quam clarissime in eo leguntur." ; "Sed nemo quid sciam annotavit nomina eorum quorum memoria erat damnata ex nummis erasa fuisse: L. Aelius Sejanus consul fuit cum Tiberio V Consule A. U. C. 784. (uti vel patet ex nummo municipii Bilbilis apud Vaillant), to. 1. p. 95, et vidi tres primae magnitudinis aereos in eodem municipio signatos, in quibus Sejani nomen erat instrumente fabrili deletum, quorumque in binis haud obscura illius nominis vestigia apparebant. Rodulphus Fornerius, lib. 2. c. 17 et 18., agit multis de hoc argumente, sed id obtinuisse in nummis non annotat, id quod et nescio an ulli alii observatum sit. Quare te peto ut me docere velis num similes Antiochensium, et municipii Bilbilis vel aliorum nummos videris unquam. Hic quidem finem facere literis hisce constitueram, ne nimis diu te a seriis magis et a sacris studiis avocem; sed faciunt bini apud Vaillantium nummi p. 94 et 95, quorum in uno Bilbilitani testantur se Tl. CAESARE III Cos. (male in ipso nummo scribitur II-VIR.) et in altero T. CAESARE V. L. AELIO SEIANO COS. eos signasse, ul te rogem ; an non putes mecum illorum nomina et consulatus legi hic, quia cum Consul Romae III foret, solus et cum V una cum Sejano, Bilbili erat Duumvir Tiberius? Nam Imperatores et primariae dignitatis viros in coloniis municipiis liberisque urbibus ejusmodi magislratus gessisse ex Hisloria Augusta et nummis patet; quo pertinet Medio 6 p. 68, recensere minimum inscriptum itidem Tl. CAESARE V. L. AELIO SEIANO, et in corona civica II VIR, quam dignitatem puto tunc a Bilbilitanis accepisse Tiberium et Sejanum, et non omitti in similibus nummis Duumvirorum nomina, id quod caeteroquin existimabat Vaillantius." (Pélissier 1902-1905, Lettre XII, 1905, p. 110-112) | | |Grand document=-Letter of 8 April 1704 (from Deventer): "Poslea animadverti Hontingerum, p. 59 typorum Hebraieorum tres nummos arabicos exhibera vultibus humanis signatos a Mahumedanis, notatque p. 161 idem vir eruditus icones in Muhamedanorum nummis rarius reperiri, reperiri tamen nonnunquam. Patere nunc ut tecum agam de binis nummis quos vidi Amstelaedami; neque enim a me împetrare possum, ut nudas ad virum eruditum adeo litteras mitlam. Eminentissimus Norisius in Epochis Syro-macedonum, Emanuel a Schelstrate aliique publicarunl nummos Antiochiae proconsule Silano percussos. Cum in aliis tantum scriptum sit Hlll Silanou Antiocheon ego certe quid sibi hoc velit ignoro plane, nec adseverare possum an sit factum vitio artificum vel num debuerit scribi Epi Silanou Anyth. II, nam nummus est integerrimus, et litterae illae quam clarissime in eo leguntur." ; "Sed nemo quid sciam annotavit nomina eorum quorum memoria erat damnata ex nummis erasa fuisse: L. Aelius Sejanus consul fuit cum Tiberio V Consule A. U. C. 784. (uti vel patet ex nummo municipii Bilbilis apud Vaillant), to. 1. p. 95, et vidi tres primae magnitudinis aereos in eodem municipio signatos, in quibus Sejani nomen erat instrumente fabrili deletum, quorumque in binis haud obscura illius nominis vestigia apparebant. Rodulphus Fornerius, lib. 2. c. 17 et 18., agit multis de hoc argumente, sed id obtinuisse in nummis non annotat, id quod et nescio an ulli alii observatum sit. Quare te peto ut me docere velis num similes Antiochensium, et municipii Bilbilis vel aliorum nummos videris unquam. Hic quidem finem facere literis hisce constitueram, ne nimis diu te a seriis magis et a sacris studiis avocem; sed faciunt bini apud Vaillantium nummi p. 94 et 95, quorum in uno Bilbilitani testantur se Tl. CAESARE III Cos. (male in ipso nummo scribitur II-VIR.) et in altero T. CAESARE V. L. AELIO SEIANO COS. eos signasse, ul te rogem ; an non putes mecum illorum nomina et consulatus legi hic, quia cum Consul Romae III foret, solus et cum V una cum Sejano, Bilbili erat Duumvir Tiberius? Nam Imperatores et primariae dignitatis viros in coloniis municipiis liberisque urbibus ejusmodi magislratus gessisse ex Hisloria Augusta et nummis patet; quo pertinet Medio 6 p. 68, recensere minimum inscriptum itidem Tl. CAESARE V. L. AELIO SEIANO, et in corona civica II VIR, quam dignitatem puto tunc a Bilbilitanis accepisse Tiberium et Sejanum, et non omitti in similibus nummis Duumvirorum nomina, id quod caeteroquin existimabat Vaillantius." (Pélissier 1902-1905, Lettre XII, 1905, p. 110-112) |