| |Grand document=-Lettre du 19 déc. 1704 (d’Amsterdam) : « Postquam ad te litteras dederam, Augustinum et postea Parutam inspicere licuit, unde intellexi Aldretianum numisma esse Siculum, maleque capiti impositam proboscidem Elephantis, propemodum ut Cleopatrae III Aegypti reginae, et auribus prominentes animalis illius dentes esse additos. Ornamenta enim illa commentus est Aldretus, cum in archetypis nummis sint dumtaxat graminis folia, qualia erumpunt ex radicibus tritici, et, quibus Ceres et Proserpina ornari solent, quod et in nonnullis numismatibus amici nostri vidi. Sic pravis ectypis, et ad ingenium auctoris effictis fallimur. Ad vocem [5 lettres hébraïques] quod attinet, bene est scripta, existimoque ea significari non tam figuram additam, quae per se sat clara est, quam nomen monetae ; quae Punice vocaretur halalechalaph, propter imagineminsculptam. Quatuor primas tabulas numismatum Gaditanorum aut in Baetica Hispania inventorum, non omnino infelliciter puto me explicuisse ; eamque explicationem quatuor litteris Gallicis ad consulem Hispanensem sum persequutus. Nisi eas edtum iri crederem, darem operam ut apographum exemplar earum ad te transmitteretur. Nunc duas alias tabulas excudi curavit, in quibus hactenus oleum et operam perdidi, nisi quod summi numinis, apud Aegyptios nomen in uno eorum legi, statim animadverti, quod ex Plutarcho et Jamblicho illustravi. Unum praeterea, aut alterum interpretari me posse puto. Verum fateor me Hiempsalis nomen non posse legere, in eo qui in museo tuo est ; nec capere qui vir doctissimus Jac. Rhenferdius id inveniat, quibusve litteris Hebraicis exprimat. In Celtibericis characteribus nihil video, quod linguae celtibericae prorsus imperitus sim » (Cuper 1743, VIII, p. 355-356 ; Den Haag, K.B., Ms. 72 G 17, f° 23-24 ; Jean Le Clerc, Epistolario, II, lettre n° 376, p. 483-4). | | |Grand document=-Lettre du 19 déc. 1704 (d’Amsterdam) : « Postquam ad te litteras dederam, Augustinum et postea Parutam inspicere licuit, unde intellexi Aldretianum numisma esse Siculum, maleque capiti impositam proboscidem Elephantis, propemodum ut Cleopatrae III Aegypti reginae, et auribus prominentes animalis illius dentes esse additos. Ornamenta enim illa commentus est Aldretus, cum in archetypis nummis sint dumtaxat graminis folia, qualia erumpunt ex radicibus tritici, et, quibus Ceres et Proserpina ornari solent, quod et in nonnullis numismatibus amici nostri vidi. Sic pravis ectypis, et ad ingenium auctoris effictis fallimur. Ad vocem [5 lettres hébraïques] quod attinet, bene est scripta, existimoque ea significari non tam figuram additam, quae per se sat clara est, quam nomen monetae ; quae Punice vocaretur halalechalaph, propter imagineminsculptam. Quatuor primas tabulas numismatum Gaditanorum aut in Baetica Hispania inventorum, non omnino infelliciter puto me explicuisse ; eamque explicationem quatuor litteris Gallicis ad consulem Hispanensem sum persequutus. Nisi eas edtum iri crederem, darem operam ut apographum exemplar earum ad te transmitteretur. Nunc duas alias tabulas excudi curavit, in quibus hactenus oleum et operam perdidi, nisi quod summi numinis, apud Aegyptios nomen in uno eorum legi, statim animadverti, quod ex Plutarcho et Jamblicho illustravi. Unum praeterea, aut alterum interpretari me posse puto. Verum fateor me Hiempsalis nomen non posse legere, in eo qui in museo tuo est ; nec capere qui vir doctissimus Jac. Rhenferdius id inveniat, quibusve litteris Hebraicis exprimat. In Celtibericis characteribus nihil video, quod linguae celtibericae prorsus imperitus sim » (Cuper 1743, VIII, p. 355-356 ; Den Haag, K.B., Ms. 72 G 17, f° 23-24 ; Jean Le Clerc, Epistolario, II, lettre n° 376, p. 483-4). |