| |Literature=Nolhac 1887, p. 58, note 1; Scheller 1978, p. 64, note 95; Callataÿ 2017, p; 123, n° 179. | | |Literature=Nolhac 1887, p. 58, note 1; Scheller 1978, p. 64, note 95; Callataÿ 2017, p; 123, n° 179. |
| |Grand document=6 Sept. 1583 (from Liege): “Veterem nostram scribendi consuetudinem ut reducerem, effecit vir clarissimus Franciscus Oranus, qui post diutinam Leodij apud cognatos atque affines suos mansionem, quo toto tempore familiariter eo usus sum, Romam rediens, a me petiit ut ad patronos atque amicos quos illic habeo memoriae excitandae causa, literas ei traderem, quod feci sane perlubenter, tum officii causa, tum ut eosdem quorum ego benevolentiam expertus sum, ipsi quoque adiungerem. Cum itaque tu inter primos occurreres, rupi silentium neque omittere potui quin scriberem rogaremque primum ut Oranum quanquam suis virtutibus coli dignissimum, meo nomine arctius complectaris, deinde ut si quid in re antiquaria sit quo me oblectari posse putes, id communicare nobis non graveris. Tanto maiorem enim inde percipiam voluptatem quanto magis haec me tempora nostra contristant ut saepe nesciam quo me vertam, dolorem non laturus nisi solatium aliquod a Musis interdum accederet. Nam res antiquaria nunc hic prorsus friget postquam militari licencia ac latronum immanitate obsessis ubique itineribus cessant commercia. Itaque multo iam tempore nihil solitae meae suppellectili accrevit. Audio quidem te studium istud post infortunium quod tulisti propemodum abiecisse, sed ego famae fidem non habeo. Quid enim ideone (before correction, we read “idonei”) quod nulla possides numismata factus es indoctior; mente nunc ea et memoria adhuc possides. Deinde multiplex et varia haec scientia est, neque nummum ego veterem quantumuis rarum atque integrum malim quam antiquam inscriptionem aliquam unde fere maior et iucunditas et utilitas existit. Omitto veterum auctorum eruta tenebris fragmenta quorum omnium si quid incidat obsecro, mi Fulvi, ut eius fiat mihi copia. Referam gratias si quid contra praestare potero. Vale, Torrentii ut ille tui memor. VI. Kal. Sept. A C.MDXXCIII. Leodio” (Royal Library of Belgium, Ms. 15704 Epistolae Laeuini Torrentii, f° 6 r-v; see Delcourt & Hoyoux 1953, II; Vatican, Biblioteca Vaticana, Vat. 4103, f° 96; see Nolhac 1887, p. 58, note 1; Scheller 1978, p. 64, note 95). | | |Grand document=6 Sept. 1583 (from Liege): “Veterem nostram scribendi consuetudinem ut reducerem, effecit vir clarissimus Franciscus Oranus, qui post diutinam Leodij apud cognatos atque affines suos mansionem, quo toto tempore familiariter eo usus sum, Romam rediens, a me petiit ut ad patronos atque amicos quos illic habeo memoriae excitandae causa, literas ei traderem, quod feci sane perlubenter, tum officii causa, tum ut eosdem quorum ego benevolentiam expertus sum, ipsi quoque adiungerem. Cum itaque tu inter primos occurreres, rupi silentium neque omittere potui quin scriberem rogaremque primum ut Oranum quanquam suis virtutibus coli dignissimum, meo nomine arctius complectaris, deinde ut si quid in re antiquaria sit quo me oblectari posse putes, id communicare nobis non graveris. Tanto maiorem enim inde percipiam voluptatem quanto magis haec me tempora nostra contristant ut saepe nesciam quo me vertam, dolorem non laturus nisi solatium aliquod a Musis interdum accederet. Nam res antiquaria nunc hic prorsus friget postquam militari licencia ac latronum immanitate obsessis ubique itineribus cessant commercia. Itaque multo iam tempore nihil solitae meae suppellectili accrevit. Audio quidem te studium istud post infortunium quod tulisti propemodum abiecisse, sed ego famae fidem non habeo. Quid enim ideone (before correction, we read “idonei”) quod nulla possides numismata factus es indoctior; mente nunc ea et memoria adhuc possides. Deinde multiplex et varia haec scientia est, neque nummum ego veterem quantumuis rarum atque integrum malim quam antiquam inscriptionem aliquam unde fere maior et iucunditas et utilitas existit. Omitto veterum auctorum eruta tenebris fragmenta quorum omnium si quid incidat obsecro, mi Fulvi, ut eius fiat mihi copia. Referam gratias si quid contra praestare potero. Vale, Torrentii ut ille tui memor. VI. Kal. Sept. A C.MDXXCIII. Leodio” (Royal Library of Belgium, Ms. 15704 Epistolae Laeuini Torrentii, f° 6 r-v; see Delcourt & Hoyoux 1953, II; Vatican, Biblioteca Vaticana, Vat. 4103, f° 96; see Nolhac 1887, p. 58, note 1; Scheller 1978, p. 64, note 95). |