| |Grand document=1 Dec. 1597 (from Heidelberg): “Scripsit is aliquando ad te, me petente, super reliquiis Goltzii collectaneorum et lucubrationum de numismatis: de quo rescripsisti, exiguam spem superesse. Quod mihi dudum et seriò dividiae est, perire improbos intelligentissimi hominis labores, et si quaquà recuperari possent, vel meo aere redimere paratus essem, ea presertim quae ad reliquas Graeciae partes et vicinas Africae Aegyptique (quorum ipse in prefatione meminit) faciunt. Quamquam et quae de’ Imperatoribus post Augustum collecta habuit, in quis et forte nonnulla de Byzantinis et Francis principibus, maximum mihi desiderium movent. Ea ut quà potest indages etiam, maximopere rogo; et quia tibi ad eam rem vacare vix credo, ve nepoti isti tuo concinnandi, absoluendi, edendi auctor sim. De quo si ulla mica spei superest, quaeso ne nos celes. De numismatis ipse aliquid affectum habebam, et edere parabam. Sed hoc institutum meum (atque utinam hoc meum solum) intercepit luctuosa mors Commelini nostri, optimi et doctissimi viri, qui lue ista pestilente, quae totum hunc tractum toto jam anno depopulatur, una cum uxore et liberis omnibus, uno in cunis puerulo superstite, extinctus est : magno certè et nunquam satis deplorando reipublicae literariae damno. Itaque alius mihi circumspiciendus typographuus. Spero tibi virisque tui similibus quicquid est opusvculi non displiciturum. […] De Capitibus Deorum Dearum donatis gratiae adhuc tibi debeo, sed verbis solvere putidulum putavi, nisi re aliquando iterumque possim atque utinam; sed tu pro candore tuo boni consules, quicquid de nostris (fors brevi) ad te perveniet. Interea ut – vel – plumbea selibra partem debiti expungam, mitto per Colium exemplum Constantini mei argentei archetypi, unius è Constantinopolitanis posterioribus; cuiusque per te doceri aveo. Mittam simile et Lipsio, si forte ad Crucem usui esse possit. Dices mihi illud Plautinum; tace tu faber qui cudere soles numos plumbeos. Sed nosti, in antiquis numis formam non materiam, sensum non quantitatem spectari” (Den Haag, Koninklijke Bibliotheek, MS 79 C 4 (163), fols 83–84; Hessels 1887, no. 313, p. 737-739). | | |Grand document=1 Dec. 1597 (from Heidelberg): “Scripsit is aliquando ad te, me petente, super reliquiis Goltzii collectaneorum et lucubrationum de numismatis: de quo rescripsisti, exiguam spem superesse. Quod mihi dudum et seriò dividiae est, perire improbos intelligentissimi hominis labores, et si quaquà recuperari possent, vel meo aere redimere paratus essem, ea presertim quae ad reliquas Graeciae partes et vicinas Africae Aegyptique (quorum ipse in prefatione meminit) faciunt. Quamquam et quae de’ Imperatoribus post Augustum collecta habuit, in quis et forte nonnulla de Byzantinis et Francis principibus, maximum mihi desiderium movent. Ea ut quà potest indages etiam, maximopere rogo; et quia tibi ad eam rem vacare vix credo, ve nepoti isti tuo concinnandi, absoluendi, edendi auctor sim. De quo si ulla mica spei superest, quaeso ne nos celes. De numismatis ipse aliquid affectum habebam, et edere parabam. Sed hoc institutum meum (atque utinam hoc meum solum) intercepit luctuosa mors Commelini nostri, optimi et doctissimi viri, qui lue ista pestilente, quae totum hunc tractum toto jam anno depopulatur, una cum uxore et liberis omnibus, uno in cunis puerulo superstite, extinctus est : magno certè et nunquam satis deplorando reipublicae literariae damno. Itaque alius mihi circumspiciendus typographuus. Spero tibi virisque tui similibus quicquid est opusvculi non displiciturum. […] De Capitibus Deorum Dearum donatis gratiae adhuc tibi debeo, sed verbis solvere putidulum putavi, nisi re aliquando iterumque possim atque utinam; sed tu pro candore tuo boni consules, quicquid de nostris (fors brevi) ad te perveniet. Interea ut – vel – plumbea selibra partem debiti expungam, mitto per Colium exemplum Constantini mei argentei archetypi, unius è Constantinopolitanis posterioribus; cuiusque per te doceri aveo. Mittam simile et Lipsio, si forte ad Crucem usui esse possit. Dices mihi illud Plautinum; tace tu faber qui cudere soles numos plumbeos. Sed nosti, in antiquis numis formam non materiam, sensum non quantitatem spectari” (Den Haag, Koninklijke Bibliotheek, MS 79 C 4 (163), fols 83–84; Hessels 1887, no. 313, p. 737-739). |