| |Grand document=-6 oct. 1679 (Paris) : sur Carcavy, le catalogue qu’il a rédigé à partir des collections de Louis XIV ; évocation des monnaies publiées par Patin, Tristan et Gottifredi : « Illis porro perlectis statim ad clarissimum Carcavium excurere tuaque eidem vota promere, quibus ille pro sua singulari humanitate obtemperans quicquid veterum numismatum Regia Gaza complectitur lubens aperuit. Ex his tria solummodo reperimus quae quidem ad rem tuam faciam, quarum Ectypa publicae luci exposita non fuerint ; earumque imaginem calamo delineatam ad te, vir doctissime, transmitto, pro magno lucro reputaturus, si doctissimis tuis lucubrationibus ornamenti nonnihilex hac opella nostra accesserit. Obtulit etiam Cl. Carcavius codicem regium in quo sub uno conspectu collecti sunt omnes cujusque Imperatoris aliorumque nummi, quos singillatim Patinus, Tristandus, et Gottifredus excudi curaverunt. Verum haec omnia penes te esse quis dubitat ? Enim etsi Gottifredii exemplaria rariora esse audiam, haec tamen vel apud Magnum Ducem reperiri, vel Roma communicata tecum fuisse pene certus assero. Graeca numismata, Caii unum Eristandus, et alterum Caii habet Patinus Caii et Lucii unum pariter. Latinum unum Caii tres illi antiquarii exhibent ac praeterea Gotifredius unum Lucii, et alterum Lucii et Caii » … « Monitum te velim, vir clarissime D. Carcavium non abbatem esse, sed virum uxoratum, qui olim in magno, ut dicimus, consilio (quae est Curia singularis Parlamento suppar) senator fuit ; nunc autem non solum bibliothecae Regiae, sub uno e filiis D. Colberti, sed etiam Regiorum numismatum custos fidissimus atque callentissimus est, is porro a me etiam atque etiam postulavit ut plurimam tibi suo nomine salutem dicerem, … » (Florence, Biblioteca Magliabechiana – Valéry 1846 vol. 3, lettre XVII, p. 274-276). | | |Grand document=-6 oct. 1679 (Paris) : sur Carcavy, le catalogue qu’il a rédigé à partir des collections de Louis XIV ; évocation des monnaies publiées par Patin, Tristan et Gottifredi : « Illis porro perlectis statim ad clarissimum Carcavium excurere tuaque eidem vota promere, quibus ille pro sua singulari humanitate obtemperans quicquid veterum numismatum Regia Gaza complectitur lubens aperuit. Ex his tria solummodo reperimus quae quidem ad rem tuam faciam, quarum Ectypa publicae luci exposita non fuerint ; earumque imaginem calamo delineatam ad te, vir doctissime, transmitto, pro magno lucro reputaturus, si doctissimis tuis lucubrationibus ornamenti nonnihilex hac opella nostra accesserit. Obtulit etiam Cl. Carcavius codicem regium in quo sub uno conspectu collecti sunt omnes cujusque Imperatoris aliorumque nummi, quos singillatim Patinus, Tristandus, et Gottifredus excudi curaverunt. Verum haec omnia penes te esse quis dubitat ? Enim etsi Gottifredii exemplaria rariora esse audiam, haec tamen vel apud Magnum Ducem reperiri, vel Roma communicata tecum fuisse pene certus assero. Graeca numismata, Caii unum Eristandus, et alterum Caii habet Patinus Caii et Lucii unum pariter. Latinum unum Caii tres illi antiquarii exhibent ac praeterea Gotifredius unum Lucii, et alterum Lucii et Caii » … « Monitum te velim, vir clarissime D. Carcavium non abbatem esse, sed virum uxoratum, qui olim in magno, ut dicimus, consilio (quae est Curia singularis Parlamento suppar) senator fuit ; nunc autem non solum bibliothecae Regiae, sub uno e filiis D. Colberti, sed etiam Regiorum numismatum custos fidissimus atque callentissimus est, is porro a me etiam atque etiam postulavit ut plurimam tibi suo nomine salutem dicerem, … » (Florence, Biblioteca Magliabechiana – Valéry 1846 vol. 3, lettre XVII, p. 274-276). |