Abraham Ortelius - Jacob Cool - 1587-1-19

From Fina Wiki


Abraham Ortelius - Jacob Cool - 1587-1-19
FINA IDUnique ID of the page  495
InstitutionName of Institution. New York, The Morgan Library and Museum
InventoryInventory number. LHMS, Unbound International Ortelius
AuthorAuthor of the document. Abraham Ortelius
RecipientRecipient of the correspondence. Jacob Cool
Correspondence dateDate when the correspondence was written: day - month - year . January 19, 1587
PlacePlace of publication of the book, composition of the document or institution. Antwerp 51° 13' 16.00" N, 4° 23' 58.96" E
Associated personsNames of Persons who are mentioned in the annotation. Enea Vico, Sebastiano Erizzo, Fulvio Orsini, Wolfgang Lazius, Adolf Occo, Hubert Goltzius, Steven Winand Pigge, Costanzo Landi
LiteratureReference to literature. Vico 15531, Lazius 15582, Erizzo 15593, Landi 15604, Ortelius 15735, Goltzius 15746, Orsini 15777, Occo 15798, Hessels 1887, no. 149, pp. 345-3479, Callataÿ 2017, pp. 92-93, n° 70.10
KeywordNumismatic Keywords  library, collection, price, book, greek, athens, macedonia, philip ii, letters
LanguageLanguage of the correspondence Latin
LinkLink to external information, e.g. Wikpedia
Map
Loading map...
Grand documentOriginal passage from the "Grand document".

19 Jan. 1587 (from Antwerp): “Grata mihi fuit nepos carissime diligentia et cura tua in indagando Wigandecuae situ. Quam modo cognosco ex fragmento tabulae ad te misso, atque à te remisso, habeo gratias. Lubens quoque intellexi te circa historiam versari, cum ceterarum rerum enim et scientiarum cognitio ad multa conducit, sed pro natura loci, personae, aut temporis; habet hoc propriae historia, quod Semper, ubique, et omni homini, situ sui, utilitati, et honori. Sed fortassae derunt tibi in hoc negocio libri. Si paud me esses, erorum copias haberes; habeo namque (absit verbo iactancia) bibliothecam mediocriter instructam. Huic addidi numismatum ex omni aere numerum et delectum talem, ut de iis cum quovis his regionibus contenderè ausim. His enim, libris nempe et nummis, credo me impendisse ultra duo millia coronatorum. Quaeris an nullus exstet liber qui aversas numismatum partes explicet: non quod sciam, generatim; imò neque ullus singulatim, pro argumenti exignetia. Quidam Aeneas Vicus edidit duodecim primorum Imperatorum numismata, cum índice nomenclatorio (ut ea voce utar) ómnium rerum quae in eijs spectantur, quem laborem non possum non laudare. Alius quidam Sebastianus Ericius longa commentari scripsit in Imperatorum numismatum postica singna: sed frigida sanè. Constantius quidam Landus idem praestitit felicius, sed in valde pauca. In Julii, Augusti, et Tiberij, scripsit commentaria Wolfgangus Lazius, docta, peritis tamen antiquaris non ita satisfacientia. Fulvius Ursinus meo iudicio omnium doctissimè, ad consulares nummos, in eo volumine, quod de Familiis Romanorum inscripsit. A. Occo, et H. Goltzius qui praestiterit, ex eius lucubrationibus quae exstant, te minimè ignorare puto. Huius auctoris, Julij Caesaris exemplar tibi mitto, quod boni consules. Accipies illud per Joannem Woudnellum quem nesoti, alterum eiusdem, quod cum tuo coniunxi D. Emanueli trades, meo nomine. Adieci his icones nympharum quasdam, Petro fratri tuo, et imagunculam ex argeno, Isabellae sororculae tuae. Per eundem mittit soror mea quaedam semina ex hortulo (horto dicere nequeo) nostro, sed ni fallor, ululas Athenas. Eidem dedi semina Maraviliae, et si fortè non habeas, floris solis. Africani floris nancisci non potui, alias quoque missurus. Quae de Graecorum nummis ex me scire cupis, ignoro, tu mob eius linguae imperitiam, tum ex talium nummorum raritatem. Si maior eorum copia nobis esset, fortè collatio eorundem in his aliquid lucis adferret. Est Philippi nummus apud me valde integer, in quo haec (inverted )CC sine ullis punctis, ut hic vides. Tu cogita de caractere, in ordine octavo, hac ut vides forma (inverted sigma), numeri notam ne significet, non enim est sygma, etsi inversa videatur, nam haec hoc modo C. in omnibus quos hactenus viderim nummis expirmitur. Opus meum quod sub Plantini prelo est, circa D. Johannis festum absolvebitur, opitulante Deo, atque tunc de profectione ad vos cogitabimus. Sed dies docebit. Interim vale” (New York, The Morgan Library and Museum, LHMS, Unbound International Ortelius; Hessels 1887, no. 149, p. 345-347).

References

  1. ^  Vico, Enea 1553. Omnium Caesarum verissimae imagines. Venice.
  2. ^  Laz, W. (1558), Commentariorum vetustorum numismatum … specimen exile, Vienna, Michael Zimmerman.
  3. ^  Erizzo, Sebastiano (1559). Discorso di M. Sebastiano Erizzo sopra le medaglie antiche, con la particolar dichiaratione di molti riversi. Nuovamente mandato in luce. In Venetia: Nella Bottega Valgrisiana.
  4. ^  Landi, Costanzo (1560), In veterum numismatum romanorum miscellanea explicationes, Lyon
  5. ^  Ortelius, Abraham (1573), Deorum dearumque capita ex vetustis numismatibus in gratiam antiquitatis studiosum effigiata et edita ex museo Abrahami Ortelii, Antwerp.
  6. ^  Goltzius, H. (1574), C. Julius Caesar, sive historiae imperatorum Caesarumque romanorum ex antiquis numismatibus restitutae, Liber Secundus, Bruges.
  7. ^  Orsini, Fulvio (1577), Familiae romanae quae reperiuntur in antiquis numismatibus ab Vrbe condita ad tempora divi Augusti ex Bibliotheca Fulvi Vrsini, Adjunctis familiis III ex libro Antoni Augustini, ep. Llerdensis, Rome.
  8. ^  Occo, Adolf (1579). Imperatorum Romanorum numismata a Pompeio Magno ad Heraclium: quibus insuper additae sunt inscriptiones quaedam veteres, arcus triumphales, et alia ad hanc rem necessaria. Antwerp: Christophe Plantin.
  9. ^  Hessels, J.H. (1887), Abrahami Ortelii (geographi Antverpiensis) et virorum eruditorum ad eundem et ad Jacobum Colium Ortelianum (Abraham Ortelii sororis filium) epistulae cum aliquot aliis epistulis et tractatibus quibusdam ab utroque collectis (1524-1628) ex autographis mandante ecclesia Londino-Batava, Cantabrigae. Reprint: Osnabrück, O. Zeller, 1969.
  10. ^  Callataÿ, Fr. de (2017), “Glory and misery of Belgian numismatics from the 16th to the 18th c. as seen through three milestones (Goltz 1563, Serrure 1847 and the Dekesels) and private correspondences”, in J. Moens (ed.), 175 years of Royal Numismatic Society of Belgium. Proceedings of the Colloquium ‘Belgian numismatics in perspective (Brussels, 21 May 2016’), Brussels, pp. 37-129.