Agostino Mosti - Abraham Ortelius - 1583-9-21

From Fina Wiki


Agostino Mosti - Abraham Ortelius - 1583-9-21
FINA IDUnique ID of the page  488
InstitutionName of Institution. The Hague, Koninklijke Bibliotheek
InventoryInventory number. MS 79 C 4 (011), f° 154-155
AuthorAuthor of the document. Agostino Mosti
RecipientRecipient of the correspondence. Abraham Ortelius
Correspondence dateDate when the correspondence was written: day - month - year . September 21, 1583
PlacePlace of publication of the book, composition of the document or institution. Ferrara 44° 50' 14.17" N, 11° 37' 7.14" E
Associated personsNames of Persons who are mentioned in the annotation. Pirro Ligorio
LiteratureReference to literature. Hessels 1887, no. 129, pp. 301-3031, Callataÿ 2017, pp. 90-91, n° 65.2
KeywordNumismatic Keywords  roman, pertinax, otho, forgeries, didius julianus
LanguageLanguage of the correspondence Latin
LinkLink to external information, e.g. Wikpedia http://www.numisbel.be/KBGN%20175 Callatay.pdf
Map
Loading map...
Grand documentOriginal passage from the "Grand document".

65-21 Sept. 1583 (from Ferrara): “Si verò de antiquarum verum delectamento loqueremur numismatum nempe, ac inscriptionum huic negocio per aliquot annos dedi operam, non nullaque apud me sunt non indingè : neque ineruditè, conservata ; et ex his unum, et laterum satis celebre : Pertinacem habeo aureum atque adeo perfectum ; ut modò è terra eutum diceres : vel hodie exculptum, at cum tu Imperatores habeas in serie aurea : argentea : et aenea videris mihi omnium ditissimus : de Ottone aureo (antiquo inquam) rari quippe apparent ; erat quidam mercator Germanus Venetiis : qui de tali iactabat se dominum ; et merito, erat enim numisma illud vere Germanum, et antiquum : serenissimus meus Princeps simile habet : tum praeterea argenteum ; cum tamen vulgare sit omnibus ; nam et ego penes me tali fruor non spernendo nec vili. habet, et ipse Princeps, aeneum Otonem antiquum, et vere Germanum : attamen forma, ipsius eadem est ; et antiqua ; et excusa qualis est aureus nempe, et argenteus, neque grandiori forma quemquam unquam vidi licet ego habeam grandiusculum ; et litteris etiam ipsius nomen OTHO declarantibus ; sed non sum credulus illi ; licet in aureo circulo ornaverim : Didium Julianum pariter, et Pertinacem ; aereum haberemus scerum super omnia(.) numismata Greca tum argentea, tum aenea profiteor, me non pauca habere illaque eruditione celebri, imo :multa quoque suis Elogiis fulcita à nostro Ligorio omnium qui in humanis degunt antiquitatum peritissimo et haec sunt quae apud nostros huius studii Celebres in pretio habentur. Oh si videres quali quantaquè (tua venia dixerim) admiratione honestaque afficerere invidia; sed haec omnia coram, non autem per epistolam sunt tractanda; nimis enim distat ortus ab occidente. Verum si reliqua facie ad faciem permutare; et tractare daretur forte. Quod meus ortus habet tibi me donare licebit; si dederis nobis quod tuus hortus habet” (Den Haag, Koninklijke Bibliotheek: MS 79 C 4 (011), f° 154-155; Hessels 1887, no. 129, p. 301-303).

References

  1. ^  Hessels, J.H. (1887), Abrahami Ortelii (geographi Antverpiensis) et virorum eruditorum ad eundem et ad Jacobum Colium Ortelianum (Abraham Ortelii sororis filium) epistulae cum aliquot aliis epistulis et tractatibus quibusdam ab utroque collectis (1524-1628) ex autographis mandante ecclesia Londino-Batava, Cantabrigae. Reprint: Osnabrück, O. Zeller, 1969.
  2. ^  Callataÿ, Fr. de (2017), “Glory and misery of Belgian numismatics from the 16th to the 18th c. as seen through three milestones (Goltz 1563, Serrure 1847 and the Dekesels) and private correspondences”, in J. Moens (ed.), 175 years of Royal Numismatic Society of Belgium. Proceedings of the Colloquium ‘Belgian numismatics in perspective (Brussels, 21 May 2016’), Brussels, pp. 37-129.