Antoine Le Pois - Abraham Ortelius - 1575-3-25

From Fina Wiki


Antoine Le Pois - Abraham Ortelius - 1575-3-25
FINA IDUnique ID of the page  468
InstitutionName of Institution. Chapel Hill, UNC University Libraries
InventoryInventory number.
AuthorAuthor of the document. Antoine Le Pois
RecipientRecipient of the correspondence. Abraham Ortelius
Correspondence dateDate when the correspondence was written: day - month - year . March 25, 1575 JL
PlacePlace of publication of the book, composition of the document or institution. Nancy 48° 41' 37.39" N, 6° 11' 0.28" E
Associated personsNames of Persons who are mentioned in the annotation. Sebastiano Erizzo
LiteratureReference to literature. Hessels 1887, no. 55, pp. 126-1271, Callataÿ 2017, p. 86, n° 43.2
KeywordNumismatic Keywords  roman, roman republican, titus, albinus
LanguageLanguage of the correspondence Latin
LinkLink to external information, e.g. Wikpedia http://www.numisbel.be/KBGN%20175 Callatay.pdf
Map
Loading map...
Grand documentOriginal passage from the "Grand document".

25 March 1575 (from Nancy): “S. acceptis abs te literis, id est ab antiquaris et geographo celeberrimo, non mediocrij gaudio sum perfusus, Abrahame solertissime. Atque non potui stais mirari, qui factum fuerit, ut tibi sim cognitus, qui nullius nominis homunico, antiquitatem quidem ante annos 30. Et amavi et colui, quantum mihi vacavit a facienda medicina mea: sed me totum illi uni devovere non potui. Enim verò pauca scripsi (eaque nondum typis chalcographicis mandata) de Moneta et numismatibus Romanis quorum non parvum cumulum, eorumque selectorum et rariorum, habeo. Et scripsi quidem primum Latinè (quod mihi minoris constitit :) deinde Gallicè, jussu illustrissimi Principis mei, qui superat omnes, de quibus hactenus audivi, eorumdem nummorum, tum aureorum, tum argenteorum, copiae, pretio, valore, et ut ita dicam, excellentiae. Itaque in eius gratiam de huiusmodi numismatibus libello quodam egj, et addidi brevem etiam rationem antiquae rei Nummariae, ς quantum potui, ut et is, et vulgus etiam Gallicum, eius non esset omnino expers. Subiunxi et ectypis ipsis, sat bellae primum in aere, caelo, deinde chartae, expressis, enarrationem, interpretationemque aversarum partium, seu mavis posticaerum, nummorum ipsorum. Rursum attexui et nonnulla de gemmis sclaptis (sic), et caelatura sive scalptura earum, tam laudatae, usrupataeque olim Romanis. Et ut numismatum, sic etiam gemmarum ectypa aliquot addidi, ac sum interpratatus, pro sensus mei et acuminis ingenii tenuitate. Quod postremum argumentum, haud scio an ante nos quisquam alius attrectaerit. […] Mitto duo numismata argentea, his inclusa literis ; quorum alterum prae se fert caput infesti illius Romani Veiovis, sagittas vibrantis. De quo Ovidius in Fastis, Martianus, Alexander, et plura Gellius. Postica pars nummi, Lares pulchrè deformatos ostendat. Alterum Africae caput habet, exuviis Elephanti tectum. Numisma est Q. Metelli Scipionis Imperatoris. Posteriore part inscriptio est Eppii, cuius meminit in Commentariis Julius Caesar. Neutrum libello tuo comprehenditur, ut neque alia quaedam capita, quae penes me sunt; veluti Fortunae Antiatis, in nummo Q. Rustij : sortis, in nummo M. Plaetor. Feroniae deae, in nummo P. Turpiliani IIIviri; Italiae : Hispaniae, in nummo Albini; Termini, in nummo Q. Titii si credimus Sebastiano Erizzo Italo. Boni consules munusculum meum, tametsi plus quam levidense. Si quid erit in meo cimeliarchio, quod tibi gratum esse intelligam, id ad te facile (mihi crede) transibit. Bene vale” (Chapel Hill [North Carolina], UNC University Libraries ; Hessels 1887, no. 55, p. 126-127).

References

  1. ^  Hessels, J.H. (1887), Abrahami Ortelii (geographi Antverpiensis) et virorum eruditorum ad eundem et ad Jacobum Colium Ortelianum (Abraham Ortelii sororis filium) epistulae cum aliquot aliis epistulis et tractatibus quibusdam ab utroque collectis (1524-1628) ex autographis mandante ecclesia Londino-Batava, Cantabrigae. Reprint: Osnabrück, O. Zeller, 1969.
  2. ^  Callataÿ, Fr. de (2017), “Glory and misery of Belgian numismatics from the 16th to the 18th c. as seen through three milestones (Goltz 1563, Serrure 1847 and the Dekesels) and private correspondences”, in J. Moens (ed.), 175 years of Royal Numismatic Society of Belgium. Proceedings of the Colloquium ‘Belgian numismatics in perspective (Brussels, 21 May 2016’), Brussels, pp. 37-129.