Caspar Barlaeus - Rochus van den Honert - 1634-5-4

From Fina Wiki


Caspar Barlaeus - Rochus van den Honert - 1634-5-4
FINA IDUnique ID of the page  5797
InstitutionName of Institution.
InventoryInventory number.
AuthorAuthor of the document. Caspar Barlaeus
RecipientRecipient of the correspondence. Rochus van den Honert
Correspondence dateDate when the correspondence was written: day - month - year . April 5, 1634
PlacePlace of publication of the book, composition of the document or institution. Amsterdam 52° 22' 28.34" N, 4° 53' 52.73" E
Associated personsNames of Persons who are mentioned in the annotation. Enea Vico, Adolf Occo, Hubert Goltzius
LiteratureReference to literature.
KeywordNumismatic Keywords  legend, epigrams
LanguageLanguage of the correspondence Latin
LinkLink to external information, e.g. Wikpedia http://ckcc.huygens.knaw.nl/epistolarium/
Map
Loading map...
Grand documentOriginal passage from the "Grand document".

Utinam ea publici juris facias. Erunt pro historiae compendio nepotibus. Verum duo requiri judico. Unum est, ut nummorum imagines singulis epigrammatis addantur. Alterum est, ut brevis addatur historiola, quae inscriptionis causam exponat. Hoc factitatum ab aliis, qui veteres nummos nobis dederunt, Aenea Vico, Occone, Goltzio aliisque. Et profecto memorabiles res gessimus, dignasque posteritatis memoria. Flebilis primo fuit Resp. nostrae status, exulantibus Auriaco, aliisque Belgii nobilibus. Mox veluti a morte rediviva lacertos coepit movere, & amissa recuperare. Tandem domesticos fines egressi in Orientem & Occidentem ivimus. usque adeo, ut quos metus dejecerat, jam metuendi sint. Inclinationem fecit Mavors, & propriis praesidiis ac munimentis institit de defensore sollicita Respublica. Haec libri tui, haec epigrammatum tuorum materies est. Decessit invidia & factis & dictis. Et quando nomoclastem tuum videbimus? tragoediam exactam & gravem. Redeunt ad te chartae tuae & nummi. Addidi meos, ut seligas in tuos usus, quos et quot voles. Vale. 4 Maji, 1634.