Drašković, Nikola I - Annotated calendar for 1630

From Fina Wiki


Drašković, Nikola I - Annotated calendar for 1630
FINA IDUnique ID of the page  6350
TitleTitel of the book. Annotated calendar for 1630
InstitutionName of Institution. Bednja, castle Trakošćan
InventoryInventory number. Archives of the family Drašković
AuthorAuthor of the document. Nikola I Drašković
Publication dateDate when the publication was issued: day - month - year . 1630
PlacePlace of publication of the book, composition of the document or institution. Trakošćan 46° 15' 28.19" N, 15° 56' 42.07" E
Associated personsNames of Persons who are mentioned in the annotation.
KeywordNumismatic Keywords  roman, collection, vienna, lysimachus
LiteratureReference to literature. Bojničić Kninski 18801
LanguageLanguage of the correspondence
LinkLink to external information, e.g. Wikpedia
Grand documentOriginal passage from the "Grand document".

Prima Januarii fui Viennae. 2-a. Jan. acquisivi argenteum numisma Lucillae Augustae et lucratus sum aureos 86. 4-a. Jan. acquisivi 30 n. argentea Neronís, Vespasiani, Severi, Caracallae, Getae et aliorum Imperatornm. 5-a. Jan. aquisivi n. argenteum Othonis, Albini et in universum 38 valde rara et pulchra. 5-a. Februarii acquisivi numisma argenteum summe necessarium, pulcherrimum et rarissimum, Matidiae Augustae, quo hactenus carui, et praeterea adhuc alia decern, Neronis, Titi, Domitiani, Severi etc. 24-a. Febr. misit mihi Episcopus Tergestinus plusquam 20 numismata argentea, inter caetera erant duo Augusti Caesaris, et alia duo Anastasii Imp. sane exquisitissima, et unum Floriani Imp. pulcherrimum et rarum ex aere. 13-a. Martii habui copiosam messem argenteorum numismatum, inter caetera erant quatuor pulcherrima Augusti Caesaris, et plusquam 30 Consularia, optime conservata. 14-a. acquisivi numisma aureum Valentiniani primi Imp. 22-a. emi duo numismata aurea Trajani et Valentiniani jun. 22-a. Aprilis acquisivi numisma argenteum rarissimum Maximiani Augusti, item unum Crispinae Aug. et A. Vitellii, quae inventa fuerunt Sabariae in Pannonia. Prima Maii veni in comitatum Imperatoris Posonium ad diaetam. 2-a. acquisivi duo numismata aurea Vespasiani et Aureliani Augustorum. 5-a. lucratus fueram 128 aureos, quos item omnes perdidi. 17-a. absoluta diaeta, rediimus Viennam. 21-a. emi duo numismata aurea, Constantii et Placidi Valentiniani Augustorum. 5-a. Junii venimus in civitatem Wels, ubi ante annos 111 Maximilianus primus Romanorum Rex mortuus est, eadem die acquisivi hic numisma aereum Antonini Pii, magnae quantitatis. 18-a. pransi sumus in oppido Pogenbergh, ad coenam venimus Straubingam, pulcherrimum ducis Bavariae oppidum, hic emi vili praetio numisma argenteum elegans et rarum Julij Caesaris. 19-a. ante horam quartam vespertinam venimus Ratisbonam. 20-a. vidi in monasterio sancti Emerami, praeter Casulam et insulam S. Wolfgangi et magnam particulam SS. crucis, codicem Evangeliorum pulcherrimum et antiquissimum, quem curavit conscribi aureis litteris Carolus calvus Imp. anno Christi 870. Нас eadem die emi duo numismata argentea M. Julii Philippi et Constantii Caes. Patris Constantini magni. 1-а. Julii veni Augustam Vindelicorum. 3-a. in monasterio s. crucis a quodam canonico regulari acquisivi argenteum numisma pulcherrimum Constantii Chlori Augusti, et quoddam aliud argenteum Constantinopolitani Imperatoris cum tribus capitibus parvae quantitatis valde rarum, sed necdum scio cuiusdam Imp. Vidi apud quendam Patritium Augustanum Ôsterraicher nomine quamplurima aurea, argentea et aerea numismata Vidi apud Jesuitas cranium S. Mariae Aegiptiacae. 4-a. vidi quamplurima numismata aurea, argentea et aerea, multo pulchriora, quam pridie apud alium Patritium hujus loci, inter reliqua erant duo Pertinaces aurei admirandi, Constantius Caesar cum reversa VICTOR • OMNIVM • GENTIVM •, Nero cam matre, Claudii 6 argentea, Didia Clara et Constantinus ac Jovinus Tyranni, aerea Flaccilla et mariti illius una cum multis aliis. 17-a. acquisivi numisma aereum Fl. Helenae Aug. matris Constantini magni Imp. 24-a. emi 5 numismata aurea Imperatorum Domitiani, Trajani, Constantini magni, Juliani apostatae et Honorii, item aerea decern admirabilia, magnae quantitatis, С Caligulae tria, Vitellii, Hadriani, Antinoi, duo Commodi, Pupieni et Probi. 29-a. acquisivi duo n. aerea pulchra Clodii Albini et Maximini junioris Imperatorum. 3-a. Augusti emi numisma aereum Licinii Imperatoris. 12-a. acquisivi n. argenteum Caesaris Augusti. 20-a. veni Viennam, eadem die acquisivi n. aereum Gal. Valeriae Augustae, Diocletiani Imp. filiae. 22-a. acquisivi duo n. aurea Theodosii junioris et Placidii Valentiniani ejus generi Augustorum. 3-a. Septembris veni ad S. Marcum. 9-a. acquisivi tria n. argentea Commodi, Macrini et Philippi imperatorum. 30-a. emi Varasdini n. aureum pulchrum et bene conservatum Theodosii junioris, et sex argentea, Domitiani, Nervae, Hadriani, Antoníni Pii et M. Aurelii Imppp. 12-a. novembris acquisivi n. argenteum Titi Imp. et sex argentea Sabinae Augustae, et unum aereum elegans Philippi junioris Caesaris. 3-a. Decembris veni in Belotincz, acquisivi n. argenteum Getae Caesaris. 6-a. fui in Belotincz et acquisivi n. argenteum M. Antonii III. viri. 19-a. acquisivi Graetii n. argentea 4, Vitellii, Sabinae, L. Aelii Caesaris et M. Aur. Antoníni. 23-a. in magno frigore et vento summo mane veni Viennam. 24-a. acquisivi 4 aurea n. Alexandri Severi, Constantii, Ariani et Justini Senioris Augustorum. 26-a. acquisivi num. aurea Lisymachi regis duo et Decii Imp. unum.

References

  1. ^  Bojničić-Kninski, Ivan (1880), "Hrvatski starinar u XVII. vieku", Viestnik Hrvatskoga arkeologičkoga družtva (Zagreb), 2, p. 77-79.