Enrico Noris - Claude Nicaise - 1686-1-24

From Fina Wiki


Enrico Noris - Claude Nicaise - 1686-1-24
FINA IDUnique ID of the page  11094
InstitutionName of Institution.
InventoryInventory number.
AuthorAuthor of the document. Enrico Noris
RecipientRecipient of the correspondence. Claude Nicaise
Correspondence dateDate when the correspondence was written: day - month - year . January 24, 1686
PlacePlace of publication of the book, composition of the document or institution. Florence 43° 46' 11.53" N, 11° 15' 20.09" E
Associated personsNames of Persons who are mentioned in the annotation. Charles du Fresne, Jean Hardouin, Cesare Baronio, Carlo Antonio Gondi
LiteratureReference to literature. Noris 16811, Noris 16912, Noris 1741, lettre CLXXIII, col. 335-3363
KeywordNumismatic Keywords  flattery, eras, coin cabinet (medici), sulphur casts price, herodus antipas, varus, antioch, syria
LanguageLanguage of the correspondence Latin
LinkLink to external information, e.g. Wikpedia
Map
Loading map...
Grand documentOriginal passage from the "Grand document".

-Lettre du 24 janvier 1686 (de Florence): “Epistola, quam primam abs te V. C. accipio, ingenti laudum exaggeratione me obruit, ut non inflatus altius surgam, sed earumdem pondere pressus pene concidam. Intelligo tamen non quis sim, sed qualem me est velis, quod equidem & vota & meas etiam vires excedit. Nummos Erodiadum aliosque cum epigraphis ETOΥΣ NEOΥ IEPOΥ a viginti circiter diebus Sereniss. Magnus Dux sulphure fictos, sive ductos, IIlustriss. Abbatis Gondii opera Parisios transmisit, quos tamen video ex impressis ære figuris eruditissimo Du Cangio notos, equidem alios Medicea Gaza non continet. Lætor autem plurimum eumdem notas in Chronicum Alexandrinum moliri ; nam & ipse modo idem Chronicon examino & expendo, ubi Epocham Antiochenam adhibet ; si quidem volumen adorno de Epochis Syromacedonum, quas haectenus viris eruditis ignoratas, & nuper a Joanne Harduino perperam deductas ex nummis Mediceis Sereniss. Magni Ducis beneficio usus, in optimo lumine collocabo, ac plurium Synodorum annos Baronio falso designatos certis caracteribus indicabo. Hoc enim primum intendo, non autem Antiquariis, seu veterum numismatum studiosis lampadem præbere, licet hoc etiam præstem. Inveni tempus quo Quinctius Varus Syriam regebat ; nam dúo ejusdem nummi Antiochiæ percussum Epocha signata hic meis hisce oculis vidi, ex quibus cognovi me in Cenotaphiis Pisanis Biennii metachronismum peccasse” (Noris 1741, lettre CLXXIII, col. 335-336).

References

  1. ^  Noris, Enrico (1681), Cenotaphia Pisana Caii et Lucii Cæsarum dissertationibus illustrata, Venice.
  2. ^  Noris, Enrico (1691), Annus et epochae syromacedonum: expositae in vetustis urbium Syriae nummis praesertim Mediceis expositae, Florence
  3. ^  Noris, Enrico (1741), Istoria delle investiture delle dignità ecclesiastiche, scritta dal padre Enrico Noris poi cardinale di santachiesa contra Luigi Maimburgo con dugento, e quatro lettere parimente non più stampate del medesimo autore in materie erudite, in Id., Opera Omnia, V, Mantova: A spese di Gio. Alberto Tumarmani.