Enrico Noris - Claude Nicaise - 1688-5-28

From Fina Wiki


Enrico Noris - Claude Nicaise - 1688-5-28
FINA IDUnique ID of the page  11096
InstitutionName of Institution.
InventoryInventory number.
AuthorAuthor of the document. Enrico Noris
RecipientRecipient of the correspondence. Claude Nicaise
Correspondence dateDate when the correspondence was written: day - month - year . May 28, 1688
PlacePlace of publication of the book, composition of the document or institution. Florence 43° 46' 11.53" N, 11° 15' 20.09" E
Associated personsNames of Persons who are mentioned in the annotation. Nicolas Thoynard, Jean Hardouin, Andreas Morell, Pierre Rainssant, Ezechiel Spanheim, Jean Foy-Vaillant
LiteratureReference to literature. Hardouin 16841, Nicaise 16902, Noris 1741, lettre CLXXVI, col. 338-3393, Caillemer 1885, lettre 2, p. 19-224
KeywordNumismatic Keywords  errors, ephesus, manius aquilius, coin cabinet (paris), asia minor
LanguageLanguage of the correspondence Latin
LinkLink to external information, e.g. Wikpedia
Map
Loading map...
Grand documentOriginal passage from the "Grand document".

-Lettre du 28 mai 1688 (de Florence) : “Recentissimam abs te epistolam, eamque veterrimam accepi ab illustr. Wilzio, si quidem illa cum delatore per universam Italiam peregrinata antea fuerat ad usque divisam procelloso freto Trinacriam. Juvenis enim Antiquitatis cultor eximius, Pohyphemi antrum, Latomias Syracusanas, Aetnamque mugientem curiosissime perlustravit. Idem postea diuturniores Neapoli ac Romas moras fecit, ubi veterum monumenta tum stylo exarata, tum etiam scalpro incita sibi plurima comparavit, suamque in Bataviam transmisit. Plurimum autem tibi debeo qui nobilissimi ac splendissimi (sic) juvenis gratiam mihi conciliasti. Acceperam antea aliam abs te epistolam, cum epigrammate meo volumini praesigendo, additis etiam carminibus celeberrimi vatis Monetae conterranei tui, quae tamen in scrinio inter secretiores schaedas occlusi, ne iterum mihi ruborem intenderent. Nae ipse proletarius scriptor cum divinissimo vate eodemque historico Moyse comparandus veniam? Vulgo odiunt comparationes odiosas esse, at illa mihi etiam foret periculosa, neque enim fidei censores ejus epigrammatis editionem permitterent. Magnus ille poeta numquam majora finxit; itaque aliud epigramma V. C. Moneta minoribus tibiis ac tenuiori avena mihi conciliat ; nam licet ipsum magna dicere deceat, me tamen tam grandia audire nefas existimo. Jam vero quid agit eruditissimus Toinardus tuus, qui ab anno meus esse desiit ? Num ab archetypis pluteis ad nuptiales thalamos transilvit? a Pallade ad Venerem transfuga, vel ut mitius loquar, explorator ? Num post matris obitum, familiam fulciturus, a libris ad liberas desiderium transtulit, post Herodiadum genealogiam doctissimis ornatam scriptis, Toinardiadum gentem factis aucturus ? Bono quidem meo fato factum est, ut quidem pientissima mater superstes fuerit quo usque numismatum descriptiones mihi per necessarias ab amicis, quos plurimos isthic habet, collegisset, ac ad me transmisisset; nam secus meum illud volumen abortum passum esset. Quod vero numismatum mentionem feci, tuam operam etiam atque etiam rogo, ut unius Regii numismatis notitiam habeam a doctissimo Morellio, sive a V. C. Rainssantio, sive quopiam alio, qui commode minimum ipsum inspicere possit, & quidem oculis, ut cum Plauto loquar, emissititiis (sic). Legi in erudito opere Io. Harduini inter nummos Ephesiorum unum pagina extrema 160 inscriptum : EΦ. ΛIXMOKI ΛOΥIOΛA ANΘIΠATΩ, quem ille, subintellecto verbo ανεθηκαν, interpretatur : Aemocli Aviolae Proconsuli Ephesii posuere. est Neronis nummus in regio Cimeliarchia. nullus dubito quin in priores voces EΦ. AIXMOKΛH errores irrepserint. Nam, sub prioribus Caesaribus, viri consulares Asiam proconsules sortiebantur: id vero temporis, consules e vetustis Romanorum familiis creabantur, hinc fictitium puto Aemoclem, neutiquam Romani nominis virum, Asiae proconsulem. Porro ex Aviolae cognomine auguror illum fuisse qui in fastis anno postremo imperatoris Claudii dicitur Manius Acilius Aviola, cujus meminere Suetonius cap. 45. de vita Claudii, Tacitus lib. 12, ac Seneca in Claudii ludo. Hinc suspicor eo in nummo legendum MAN. AKIΛIΩ, etc., qui post consulatum, suo anno Asiam sortitus, administravit. [...]. Illustrissimum Spanhemium, ejusdemque genii viros clarissimos Morellium ac Vaillantium a me plurima salute imperti. Florentia; die 28 maii 1688 » (Noris 1741, lettre CLXXVI, col. 338-339 ; Caillemer 1885, lettre 2, p. 19-22).

References

  1. ^  Hardouin, Jean (1684), Nummi antiqui populorum et urbium illustrati, François Muguet. Paris.
  2. ^  Nicaise (1690), De nummo pantheo Hadriani Imperatoris, Lyon.
  3. ^  Noris, Enrico (1741), Istoria delle investiture delle dignità ecclesiastiche, scritta dal padre Enrico Noris poi cardinale di santachiesa contra Luigi Maimburgo con dugento, e quatro lettere parimente non più stampate del medesimo autore in materie erudite, in Id., Opera Omnia, V, Mantova: A spese di Gio. Alberto Tumarmani.
  4. ^  Caillemer, E. (1885), "L’abbé Nicaise et sa correspondance", Mémoires de l’Académie des Sciences, Belles-Lettres et Arts de Lyon, 21, XXIV + 297 p.