Enrico Noris - Claude Nicaise - 1690-11-7

From Fina Wiki


Enrico Noris - Claude Nicaise - 1690-11-7
FINA IDUnique ID of the page  11107
InstitutionName of Institution.
InventoryInventory number.
AuthorAuthor of the document. Enrico Noris
RecipientRecipient of the correspondence. Claude Nicaise
Correspondence dateDate when the correspondence was written: day - month - year . November 7, 1690
PlacePlace of publication of the book, composition of the document or institution. Florence 43° 46' 11.53" N, 11° 15' 20.09" E
Associated personsNames of Persons who are mentioned in the annotation. Nicolas Thoynard, Jean Foy-Vaillant, Charles Patin, Gisbert Cuper, Jean Hardouin, Giovanni Pietro Bellori
LiteratureReference to literature. Fabretti 16831, Nicaise 16902, Noris 16913, Noris 1741, lettre CLXXXVII, col. 352-3534
KeywordNumismatic Keywords  roman, hadrian, book review, quarrel
LanguageLanguage of the correspondence Latin
LinkLink to external information, e.g. Wikpedia
Map
Loading map...
Grand documentOriginal passage from the "Grand document".

-Lettre du 7 novembre 1690 (de Florence) : « Ante tres hebdomades tuam tandem de nummo Pantheo Hadriani dissertationem accepi, legi illam avidissime æque ac jucundissime; ut quæ summam ubique eruditionem eamque variam ex latinis Græcisque Scriptoribus deductam, locupletissime præfert. […] Lipsia in notitiis litterariis, Vah, qualibus encomiis, & quam diffuse librum meum de epochis onerarunt potius quam honorarunt. Ibi autem pag. 430, scribunt: sperat igitur Noris fore ut hunc nodum nobii solvat Nicolaus Toinardus Aureliacensi. adduntque elogium quod posui pag. 67. Praeterea pag. 438. cum notassent me saepe dicam dicere Patri Harduino, addunt : hinc ut Vaillantii, Cuperi, Patini ceterorumque Antiquariorum durius ab Harduino habitorum, injurias vindicaret, singulis ei capitibus nonnulla XXX, eaque non raro oculos satis ferientia, sed modeste (quam virtutem in eo . . . . . Jure depraedicamus) exprobat. Haec Lipsiae in actis eruditorum edidere. scribit Toinardus noster, se dissertationem meditari de quintuplici epocha Gazenium. at unam tantum & alteram idem vir doctissimus mihi indicavit, more magistri, qui ludo tractandi ensis praest, qui occultum semper ictum discipulis ignotum sibi uni reservat. Interim risi cum vidi a Typographo Harduinum pro Hadriano excutum; quod sane ille indignanter tulisset, melius est enim esse Harduinum viventem quam Hadrianum defunctum. at scito bis etiam meum Typographum pro Hadriano Harduinum edidisse, est enim anagramma, si alteram litteram a superiori parte parumper aperias. Bellorius veteres tuos inter amicos adornat editionem Arcuum Triumphalium. illustriss. Fabrettus libellorum supplicum farragine suffocatur. Vale, Vir summe, bono publico & amicorum, quibus unice vivis. Florentiae die 7. Novembris 1690 » (Noris 1741, lettre CLXXXVII, col. 352-353).

References

  1. ^  Fabretti, Raffaele (1683), De columna Traiani syntagma, Roma, Ex officina Nicolai Angeli Tinassij.
  2. ^  Nicaise (1690), De nummo pantheo Hadriani Imperatoris, Lyon.
  3. ^  Noris, Enrico (1691), Annus et epochae syromacedonum: expositae in vetustis urbium Syriae nummis praesertim Mediceis expositae, Florence
  4. ^  Noris, Enrico (1741), Istoria delle investiture delle dignità ecclesiastiche, scritta dal padre Enrico Noris poi cardinale di santachiesa contra Luigi Maimburgo con dugento, e quatro lettere parimente non più stampate del medesimo autore in materie erudite, in Id., Opera Omnia, V, Mantova: A spese di Gio. Alberto Tumarmani.