Enrico Noris - Claude Nicaise - 1690-9-27

From Fina Wiki


Enrico Noris - Claude Nicaise - 1690-9-27
FINA IDUnique ID of the page  11105
InstitutionName of Institution.
InventoryInventory number.
AuthorAuthor of the document. Enrico Noris
RecipientRecipient of the correspondence. Claude Nicaise
Correspondence dateDate when the correspondence was written: day - month - year . September 27, 1690
PlacePlace of publication of the book, composition of the document or institution. Florence 43° 46' 11.53" N, 11° 15' 20.09" E
Associated personsNames of Persons who are mentioned in the annotation. Nicolas Thoynard, Gisbert Cuper, Cesare Baronio, Antoine Pagi, Ezechiel Spanheim, Jean Hardouin, Andreas Morell
LiteratureReference to literature. Nicaise 16901, Noris 16912, Noris 1741, lettre CLXXXV, col. 3503
KeywordNumismatic Keywords  postage, book production, book print run, book complimentary copy
LanguageLanguage of the correspondence Latin
LinkLink to external information, e.g. Wikpedia
Map
Loading map...
Grand documentOriginal passage from the "Grand document".

-Lettre du 27 septembre 1690 (de Florence) : « Epistolae isthinc: Massiliam usque delatae, mari postea januam pervemiunt, atque illinc per Italiam disperguntur. hoc itinere terrestri ac maritimo tuam postremam epistolam datam die 28. Aug. cum priore parte notarum in Lactantium summi Viri Toinardi recepi, alteraque hebdomade alias pariter notas accepi ad paginam usque 96. Sunt ille quidem eruditissima, quas fortasse suum in volumen referet Cuperus, qui eamdem Spartam tentat. qua de nummo Pantheo scripsisti adhuc in Anissonii manibus servantur, uti & critica Baroniana V. C. Pagii quam alter Bibliopola nobis invidet […] interim sunt mihi 200. exemplaria libri de Epochis, sed sine figuris nummorum, quas mortuo priori opifice, neminem hic reperio perficiendo operi idoneum, licet artis semiperiti non desint, quibus tandem cogar impressionem numismatum committere. adfuit hic amicus nobilis illustriss. Spanhemii, sed defuit exemplar libri de Epochis, quem eiusdem nomine rogabar transmittere. Vaillantius in eadem epistola exhibet typos nummorum Cilicia cum Epochis, unaque petit ut Ciliciam ipsi relinquam. novi Viri ingenium immo genium; unus ipse tantum vellet de nummis scribere, uti Harduinus solus videri vult sapientius eorumdem interpres. […] Icones nummorum mihi dudum salivam moverunt. at V. C. Toinardus scripta ultra nonum annum limæ admovet, hinc nitidissima postea in lucem veniunt, quae fine nævis universi mirentur. interim ægre fero Andreæ Morellio exemplar mei libri furreptum, quod illi maxime debebatur ob typos mihi tam humaniter ab eodem delineatos; hanc animi amaritudinem mitigabo, modo sciat quam honorifice eumdem illis in paginis non semel appellaverim. eumdem etiam atque etiam saluto, ac non colloquii quam obtinuit, sed plenam integramque libertatem illi auguror. Vale vir candore ac doctrina spectatissime. Florentiæ die 27. Septembris 1690 » (Noris 1741, lettre CLXXXV, col. 350).

References

  1. ^  Nicaise (1690), De nummo pantheo Hadriani Imperatoris, Lyon.
  2. ^  Noris, Enrico (1691), Annus et epochae syromacedonum: expositae in vetustis urbium Syriae nummis praesertim Mediceis expositae, Florence
  3. ^  Noris, Enrico (1741), Istoria delle investiture delle dignità ecclesiastiche, scritta dal padre Enrico Noris poi cardinale di santachiesa contra Luigi Maimburgo con dugento, e quatro lettere parimente non più stampate del medesimo autore in materie erudite, in Id., Opera Omnia, V, Mantova: A spese di Gio. Alberto Tumarmani.