Enrico Noris - Claude Nicaise - 1691-12-14

From Fina Wiki


Enrico Noris - Claude Nicaise - 1691-12-14
FINA IDUnique ID of the page  11122
InstitutionName of Institution.
InventoryInventory number.
AuthorAuthor of the document. Enrico Noris
RecipientRecipient of the correspondence. Claude Nicaise
Correspondence dateDate when the correspondence was written: day - month - year . December 14, 1691
PlacePlace of publication of the book, composition of the document or institution. Florence 43° 46' 11.53" N, 11° 15' 20.09" E
Associated personsNames of Persons who are mentioned in the annotation. Jean Anisson, Andreas Morell, Nicolas Thoynard, Jean Foy-Vaillant, Jean Garnier, François Dron, Marc-Antoine Oudinet, Jean Mabillon, Charles Patin
LiteratureReference to literature. Noris 16911, Noris 1741, lettre CXCIX, col. 371-3732
KeywordNumismatic Keywords  book complimentary copy, book corrections, sulphur cast, samaritan, jewish, coin cabinet (medici), aramean, persian, bastille, prison
LanguageLanguage of the correspondence Latin
LinkLink to external information, e.g. Wikpedia
Map
Loading map...
Grand documentOriginal passage from the "Grand document".

-Lettre du 14 décembre 1691 (de Florence) : « Misi ad Anissonium Lugdunensem quinquaginta exemplaria mei voluminis de epochis, jam aucti & emendati, ob additas binas de Cyclis Pascalibus dissertationes, titulum etiam mutavi, quem nuper misi huc ad illustriss. ominum Nuncium Apostolicum Nicolinum. inter jussi Anissonio ut quinque tibi exenmplaria mitteret, quorum primum trades praestantissimo ac humanissimo Viro Morellio, alterum tibi retinebis. tertium debetur Domino Toinardo. quartum habeat V. C. Vaillantius una cum quinto; siguidem duorum voluminum debitorem me eidem pridem per litteras feci. praeterea addidi fasciculum tibi inscriptum, in quo est exemplar epistolae Consularis, ac bina itidem exemplaria Censura ad notas Geographicas Joannis Garnerii. rursus ſunt plura folia quae continent emendata & addita libro de epochis, quae tradere poteris spectatissimo ac beneficentissimo Viro Francisco Dronio, item Oudineto, aliisque qui prius meum volumen accepere, nempe praefecto Regia Bibliotheca, Patri Joanni Mabillonio, & Toinardo, & Vaillantio, si easdem additiones velint. […] Jacta est alea, nullum exemplar destinavi Antonio Oudineto, quod is utitur illo, quod Regio Cimelio contraditum fuit. quodve missis additionibus suppleri potest quod si vir erga me beneficentissimus aliud exemplar velit, poteris illud quod tibi antea misi, eidem correctum auctumque tradere, cum deinceps tibi superfluum sit futurum; vel rescribam Anissonium jubens, ut plura ad te exemplaria transmittat. Noster Toinardus totus jam tripudiat in acceptis sulphureis typis numismatum Hebraeorum, in quorum uno numerum notavit nusquam in aliis sibi observatum, quo pretium eidem ut pote rariori additum scribit. id plane casu factum est. Nam cum in Cimeliis Mediceis tres essent nummi eiusdem typi, cum iisdem omnino hinc inde Assyriis in gyro inscriptionibus, ego jussi illum in sulphure duci, qui alios con similes litterarum eminentia superabat. at in area nummi est littera 4, cum in aliis duobus sit 2, quann diversitatem ipse apud Assyrios Analphabetus non adnotaveram. at Toinardus ait priori nota numerum quaternarium, posteriori vero binarium designari; unde & nummi raritatem etiam atque etiam commendat […] Carola Chaterina Patina Caroli Celebris Antiquarii filia nuper volumen Italice in folio evulgavit, in quo insignium Pictorum iconas aere ductas lepidis Commentariis illustrati in fine voluminis tota familia Patiniana figuratur, nempe pater cum uxore ac duabus filiabus. scripsi autem ad Carolum Patinum eius filiam tantum plus sibi famae supra patrem collegisse, quantum amplissima ista figura editas ab ipso Caesarum iconculas superant, & quanto plures lectores habent, quae Vernaculo sermone, quam quae Latino Graecoque, uti ipse fecit, conscribuntur, ex litteris Domini Toinardi intellexi virum insignem Andream Morellium libertati restitutum, quo nuncio incredibilem voluptatem concepi, agre enim & acerbe ferebam virum, cujus nomen in ore fama quaqua versum litteratarum gentium cum plausu volitabat, intra arcem longiori tempore detineri. […] Epistolam ad V. C. Morellium lectam, sigillo quopiam postea signatam reddes » (Noris 1741, lettre CXCIX, col. 371-373).

References

  1. ^  Noris, Enrico (1691), Annus et epochae syromacedonum: expositae in vetustis urbium Syriae nummis praesertim Mediceis expositae, Florence
  2. ^  Noris, Enrico (1741), Istoria delle investiture delle dignità ecclesiastiche, scritta dal padre Enrico Noris poi cardinale di santachiesa contra Luigi Maimburgo con dugento, e quatro lettere parimente non più stampate del medesimo autore in materie erudite, in Id., Opera Omnia, V, Mantova: A spese di Gio. Alberto Tumarmani.