Enrico Noris - Claude Nicaise - 1691-4-10

From Fina Wiki


Enrico Noris - Claude Nicaise - 1691-4-10
FINA IDUnique ID of the page  11110
InstitutionName of Institution.
InventoryInventory number.
AuthorAuthor of the document. Enrico Noris
RecipientRecipient of the correspondence. Claude Nicaise
Correspondence dateDate when the correspondence was written: day - month - year . April 10, 1691
PlacePlace of publication of the book, composition of the document or institution. Florence 43° 46' 11.53" N, 11° 15' 20.09" E
Associated personsNames of Persons who are mentioned in the annotation. Andreas Morell, Jean Hardouin, Lucas Holstenius, Francesco Mezzabarba Birago
LiteratureReference to literature. Noris 1741, lettre CLXXXIX, col. 355-3561
KeywordNumismatic Keywords  hierapolis, cilicia, coin cabinet (paris), kastabala, phoenicia, philippopolis, connoisseurship, prison, greek
LanguageLanguage of the correspondence Latin
LinkLink to external information, e.g. Wikpedia
Map
Loading map...
Grand documentOriginal passage from the "Grand document".

-Lettre du 10 avril 1691 (de Florence) : « Ante octiduum scripsi epistolam ad V. C. Morellium, in qua de urbe Hierapoli quædam eidem respondi, quæ statim ac Tabellarius discesserat inepta esse cognovi. nam proposuerat hanc epigraphem nummi IEPOΠOΛEITΩN TΩN ΠPOC TΩ ΠΥPAMΩ petens si uspiam hujusce urbis notitiam apud scriptores invenissem, respondi fortassis legendum IPENOΠOΛEITΩN at perperam, si quidem legendum fuisset in eodem nummo EIPEANOΠOΛEITΩN quæ urbs est in Cilicia secunda, cujus Episcopus Índimus adfuit Synodo Calchedonensi, ubi dicitur Episcopus (mot Irenopolis, in Provincia Isauriæ cujus magna parsantiquitus cum Cilicia censebatur […] Vir Clariss. Morellius ait alium nummum in Regiis Cimeliis inscriptum legi: IEPOΠO KACTABA IEPOC. hunc quoque e Barbarino Scrinio laudat Holstenius V. Cassabala, sive KACTABAΛA. pag. 164. Not. in Stephanum. pater Harduinus pag. 243. vertit : Hierapolitarum Syriæ & Castabalentium sacrum. at quid Castabalensibus cum tam procul diffitis Hierapolitis in Syria? nummus Hierapolitarum ΠPOC TΩ ΠΥPAMΩ, eosdem in Cilicia ad Pyramum fuisse demonstrat. nullus autem dubito quin iidem in nummo Castabalensium indicentur […] Præterea idem eruditiss. Morellius petebat quid in nummo Philippopolitarum significarent KENΔPEICEIA ΠΥΘIA. Holsthenius pag. 346. in Stephanum, id genus ludorum se ignorasse testatur, qui tamen erat in Græcorum omnium libris versatissimus; nec plane divinare possum, unde nam ludi illi Apollinares ita nominati fuerint. habes epistolam Comitis Mediobarbi, qui fine Graecis nummis minus eruditam dissertationem de vita Commodi elucubrabit. […] Vale Vir doctissime, ac finas ut hæc epistola adeat V. C. Morellium, quocum illa loquitur, cui cum salute plenam libertatem Jano illo suo recluso adprecatur. Florentiæ die 10. Aprilis 1691. » (Noris 1741, lettre CLXXXIX, col. 355-356).

References

  1. ^  Noris, Enrico (1741), Istoria delle investiture delle dignità ecclesiastiche, scritta dal padre Enrico Noris poi cardinale di santachiesa contra Luigi Maimburgo con dugento, e quatro lettere parimente non più stampate del medesimo autore in materie erudite, in Id., Opera Omnia, V, Mantova: A spese di Gio. Alberto Tumarmani.