Enrico Noris - Claude Nicaise - 1691-7-6

From Fina Wiki


Enrico Noris - Claude Nicaise - 1691-7-6
FINA IDUnique ID of the page  11113
InstitutionName of Institution.
InventoryInventory number.
AuthorAuthor of the document. Enrico Noris
RecipientRecipient of the correspondence. Claude Nicaise
Correspondence dateDate when the correspondence was written: day - month - year . July 6, 1691
PlacePlace of publication of the book, composition of the document or institution. Florence 43° 46' 11.53" N, 11° 15' 20.09" E
Associated personsNames of Persons who are mentioned in the annotation. Nicolas Thoynard, Jean Foy-Vaillant, Marc-Antoine Oudinet, François Dron, Massiliano Soldani Benzi
LiteratureReference to literature.
KeywordNumismatic Keywords  legends (letters), coin cabinet (medici), coin casts, tyre, roman provincial, diadumenianus, eras, diospolis, gabala, cilicia, commodus
LanguageLanguage of the correspondence Latin
LinkLink to external information, e.g. Wikpedia
Map
Loading map...
Grand documentOriginal passage from the "Grand document".

-Lettre du 6 juillet 1691 (de Florence) : « Plurimum tuae curæ ac diligentiæ debeo, qui iteratis officiis V. C. Toinardi epistolam ad me mittendam extorsisti ; ille quidem amicorum procul degentium oblitus Harpocrati diuturnius fitabat, vel vetustissimis Assyriorum litteris ac nonetariis epigraphis interpretandis intentus, eas litteras negligebat quibus actior æque ac jucundior inter homines amicitia constituitur, ac constituta servatur. non possum in præsentia ad doctissimum Toinardum rescribere, quod verba tantum darem, interim bona illa spe, te sequestro, impleatur. heri adii Musæum Mediceum, ubi inveni bina numismata argentea, ac tria ærea, quæ defunt in typis aliorum, quæ litteris Assyriis inscripta nudius tertius in tribus pagellis accepi: tum perrexi sole calente ad officinam monetariam magni Ducis, itinere M. ac D. passuum, ac quinque illos nummos tradidi Maximiliano Soldano, quo juvene nemo hic diligentius eosdem delineare potest. ille autem aureis Divorum icunculis pro Sereniss. magno Duce fundendis occupatus, laudata ectypa intra hebdomadem mihi promisit. Novem sunt argentei id genus nummi, quorum duo triplicati servantur, & hi cum alio quopiam sunt inter ære expressos in tabulis Toinardicis, illosque proximis litteris designabo; & illi triplicati sunt optime servati. illos in bilance suspendam cum Tetradrachmis Tyriorum, quorum plurimi sunt in Cimeliis Mediceis. Hinc ad mea gradum facio: in nummo Arethusis Diadumeniani Toinardus noster notat epocham ETO HC at Vaillantius in typo transmisso signavit ETO EΠC, hæret mihi aqua. annuum Imperium Macrini facile prodit epochæ ejusdem initium. illud notandum, num anni mc medio spatio infra ETO scalpti appareant; nam si ita locarentur ETO EΠC, una plane numeratis nota desiceret, cui locus non esset nummo ita sculpto ETO ΠC dubii solutionem per epistolam petas, rogo, a V. C. Antonio Oudineto, cui etiam ob tam promptam mihi beneficiendi voluntatem maximas gratias debeo. scio diligentiam V. C. Toinardi; sed ubi error est irrevocabilis, si semel edatur, non possum non aliquam pati dubitationem ex Vaillantii typo mihi subortam. ipse mallem epocham illam esse EΠC, quia inde reconditam quamdam historicam eruditionem exponerem. quis dabit mihi pennas columbæ ut citissime citra Alpes ad vos pervolem nummum illum invisurus? crucior mora, quia non possum terim mei voluminis exemplaria distrhaere. expecto a te typum nummi apud Virum officiosissimum Dronium Commodiani apud Gabala sculpti; item Diospolis de quo dubium proposui Jo: Vaillantio, cujus curæ Ciliciam dimisi » (Noris 1741, lettre CXCIII, col. 361-362).