Enrico Noris - Claude Nicaise - 1692-2-9

From Fina Wiki


Enrico Noris - Claude Nicaise - 1692-2-9
FINA IDUnique ID of the page  11124
InstitutionName of Institution.
InventoryInventory number.
AuthorAuthor of the document. Enrico Noris
RecipientRecipient of the correspondence. Claude Nicaise
Correspondence dateDate when the correspondence was written: day - month - year . February 9, 1692
PlacePlace of publication of the book, composition of the document or institution. Florence 43° 46' 11.53" N, 11° 15' 20.09" E
Associated personsNames of Persons who are mentioned in the annotation. Nicolas Thoynard, Jean Hardouin, Jean Foy-Vaillant, Andreas Morell, François Dron, Marc-Antoine Oudinet, Jean Anisson
LiteratureReference to literature. Hardouin 16891, Noris 16912, Noris 1741, lettre CC, col. 373-3743
KeywordNumismatic Keywords  quarrel, samaritan, jewish, errors, herodus antipas, antioch, eras, roman provincial, nero
LanguageLanguage of the correspondence Latin
LinkLink to external information, e.g. Wikpedia
Map
Loading map...
Grand documentOriginal passage from the "Grand document".

-Lettre du 9 février 1692 (de Florence) : « Intellexi nuper a V.C. Toinardo nuncium tragoediae contra eumdem ab Harduino excitatae de tribus nummis Samaritanis. idem mihi ejusdem historiam narrat, ita tamen ut exordium plane non assequar. scribo quidem per hunc Tabellarium ad Toinardum, sed facti sive potius scripti Harduiniani stomacho aliorsum motus, quod ab ipso petere oblitus sum, ejus abs te, vel te monitore ab ipsomet Toinardo, certior fieri velim. ediderat ne quidpiam ante Harduinus de nummis Samaritanis, quorum interpretatio a V.C Toinardo falsi apud amicos in colloquiis privatis confutata, tantam in Harduino bilem postea excitavit? an vero quae de illis nummis Toinardus cum duobus sociis, qui domi illum convenerant, privatim differuit, Harduinus adeo moleste tulit? Vah, quan rabidus homo est, qui supra innoxium caput tot convitiorum plaustra effudit ? at plane impudentissimi Calumniatoris vicem misereor, qui cum alienam famam carpere se posse putat, magnam sibi infamiam inurit. in sua ampullesa praefatione omnes ante ipsum Antiquarios uti fungos despexerat; unum ac solum se nummorum veracem interpretem venditaverat. verum cum ejus errata a variis subinde, publicentur, stulta illa, quan semel imbuit, opinione dementatus, Vaillantio ac Toinardo contumeliosis verbis insultat, ac mihi etiam truculentam invectivam minitatur, ita ut in ejus comparatione rosas ac violas supra Vaillantii ac Toinardi capita sparsisse videatur, suas illi medius fidius voces reddam, si tanti erunt quae scripturit, alioquin nolo tempus melioribus rebus insumendum jurgiis ac contumeliis resellendis impendere; illis enim malo ab adversario vinci, cum convitia calumniantis famae noceant, quae tamen vir prudens ac sapiens surda aure pertransit. Jam tibi scripsi ab Anissonio quinque te exemplaria, recepturum, quorum primum viro mei amantissimo ac de meo libro optime merito Andrea Morellio trades; etenim in hac altera distributione primo loco venire deber, qui in priori nullo, alieno con illio fuit. Intes Toinardo V. C. ut moras tandem abrumpat, ed atque notas in nummos cum Genealogia Herodiadum, priusquam alii insigniora eidem praecipiant, ut nuper fecit Harduinus, & ipse etiam Norisius qui nummos cum epocha Antiochensi cum annis Imperii Neronis publicavi in auctario; hac tamen diversitate quod Harduinus plagium occultans alienas sibi merces usurpavit, ubi ego Toinardum vel in ipso titulo capitis uti eius observationis auctorem publicavi. Vereor ne me ad plures profecto historia cudatur. Saluto amicos ac patronos meos Dronium, Vaillantium, Morellium, Oudinetum a paribus » (Noris 1741, lettre CC, col. 373-374).

References

  1. ^  Hardouin, Jean (1689), Antirrheticus de nummis antiquis coloniarum et municipiorum ad Joan. Foy-Vaillant med., Paris, in-°4
  2. ^  Noris, Enrico (1691), Annus et epochae syromacedonum: expositae in vetustis urbium Syriae nummis praesertim Mediceis expositae, Florence
  3. ^  Noris, Enrico (1741), Istoria delle investiture delle dignità ecclesiastiche, scritta dal padre Enrico Noris poi cardinale di santachiesa contra Luigi Maimburgo con dugento, e quatro lettere parimente non più stampate del medesimo autore in materie erudite, in Id., Opera Omnia, V, Mantova: A spese di Gio. Alberto Tumarmani.