Friedrich Christian Feustking - Samuel Tode - 1699-7

From Fina Wiki


Friedrich Christian Feustking - Samuel Tode - 1699-7
FINA IDUnique ID of the page  5157
InstitutionName of Institution.
InventoryInventory number.
AuthorAuthor of the document. Friedrich Christian Feustking
RecipientRecipient of the correspondence. Samuel Tode
Correspondence dateDate when the correspondence was written: day - month - year . July 1699
PlacePlace of publication of the book, composition of the document or institution. Witenberg 51° 54' 58.10" N, 12° 38' 48.37" E
Associated personsNames of Persons who are mentioned in the annotation. Ezechiel Spanheim, Louis Jobert, Sebastiano Erizzo, Joseph-Marie de Suarès
LiteratureReference to literature. Erizzo 15711, Spanheim 16712, Selden 16753, Suarès 16834, Jobert 16955, Uhl 1764, Vol. III, livres 8 et 9, lettre 4, p. 21-306
KeywordNumismatic Keywords  roman, cleaning, licinianus, bronze, letters, ex s.c., gades
LanguageLanguage of the correspondence Latin
LinkLink to external information, e.g. Wikpedia
Map
Loading map...
Grand documentOriginal passage from the "Grand document".

-Lettre de juillet 1699 (de Wittemberg) : Nihil mihi est antiquius, frater ac amice coniunctissime, quam quotidiana tua frui amicitia, praesertim-quum ita erga me / sis animatus, ut nullus dubito, quin noster animus, reciproco amore obfirmatus, infucatam propensionem sit conservaturus. Novi enim tuum ingenium, fidem aeque ac probitatem, quae apud me tam altas egit radices, ut plane nesciam; an virtutes tuas depraedicare, an vero tacita quadam admiratione venerari debeam. Nummos tuos aereos curiosis oculis accurate perlustravi, sed ita aerugine squalidiori sunt insecti; ut aegre effigiem seu icones, multo minus signatas litteras dignoscere potuerim. Certus tamen sum, omnes esse genuinos: nam qui rubedine quadam prae ceteris eminent, manu adiutrice ita sunt purgati; quo conspectus inscriptionis melius se proderet. Dolendum est sane, tempus edax rerum haec egregia Romanae antiquitatis monimenta ita depravasse, ut de plerisque, cuius aetatis sint, plane nesciamus. Aerugo autemin illis non est supposita; (*Vid. Maioris Epistola de aerugine nummorum ad clar. Spanhemium) ipsius enim metalli exaequat duritiem, cum e contrario nova ilIa et ementitia ipso tactu mollis est; atque adeo rubigo, sale armoniaco aceto/queque acriori comparata, facillimo negotio dissolui queat. Inter omnes placet mihi Licinianus iste, quem brevi quadam explicatione sum illustraturus, utvideam quid valeant humeri, quid ferre recusent. Tu vero, optime frater, sicubi lapsus fuero, accuratiori mentis trutina errores velim perpendas meos, eosque rara quadam lectione seu erudica coniectura, quae hac in re multum valet, emendes. Nummus ex aere Cyprio est consectus, et secundum tabulam diametrorum Polyhistoris Kiloniensis, quam in Serapide radiato pag. ult. exhibet, XXVIIII. magnitudinis, Figura quae ineo conspicitur, Cæsaris est, cuius caput diademate cinctum est, dimidium pectoris habitu perquam venusto; fibulis quibusdam annexo, apparet, sceptro que humero laevo opposito. Inscriptionem ita lego : D. N. V A L. LICIN. LICINIVS. NOB. C. Non ita facilis est harum litterarum explicatio, ut primo intuitu videtur, praesertim cum aversae partis sensus ob mutilatam marginem, paullo mihi redditur obscurior. Exstat vero, nisi me o/mnia fallunt, in ea Herculis figura plane nuda, quae sinistra clavam, dextra vero manu victoriae simulacrum gerit, eoque inclinantem hostem velut premit, hac inscriptione – CONSERVATORICA - Iam vero ad rem. Hariolatus sum equidem, aes istud in honorem Licinii Valeriani, eiusque collegae, Licinii Galli, esse cusum, quippe Gallienus strenuus miles, sed fluxo ingenio adolescens, Germanos feroces a Galliarum finibus fortiter arcebat, (*) dum pater ipsius Valerianus, cognomento Cleobius, bellum istud anceps et diuturnum per Mesopotamiam cum Sapore, crudelissimo persarum rege, institueret. In Illyricum igitur descendit felici Marte, ibique Ingebum, (aliis Ingenuum) et Trebellianum, qui, comperta Licinii fenioris seu Valeriani captivicate et morte, purpuram sumserunt; apud Mursiam multis Pannonum millibus caesis atque fugatis occidit. His prospere ac supra vota cedentibus, more hominum, secundis solutior, rem Rornanam / quasi naufragio dedit, adeo ut Licinianorum nomen toti Italiae paene exitiabiie fuerit. Ceterum putabam in hujus Trebellianae seu Regallianae cladis memoriam posteritati esse relictum, adeo ut litteras ita interpretarer: DOMINI NOSTRI VALERIANVS LIC IN I VS, LICINIVS, NOBILISSIMI CAESARES. eoque etiam aversae partis explicationem obtorto collo traherem. Sed erravi, nihil nobis iam negotii est de Valeriano et Gallieno Liciniis, patre et filio, nisi alia suspicione seductus temere adfirmare vellem, turn temporis esse signatum, cum Licinius iunior a S. P. Q. R. Cæsar esset adpellatus. Sed nugae; repugnat enim inscriptio aeque ac ornamentum capitis. Valerius Diocletianus, si Victori fides est habenda, se primus omnium Caligulam post, Domitianumque dominus palam DICI passus, unde igitur in nummo nostro D. N. (Dominus noster?). Deinde ille ipse est, qui primus ex auro veste quæsita, serici ac purpurae, gemmarumque vim concupiuit, unde igitur in aere nostro ornamentum istud humerorum, / et praecipue capitis diadema, et ad postremnm sceptrum, vix ante Constantini M. tempora in numismatibus conspicuum? Alius igitur nobis quaerendus erit Licinius, nempe is, qui cum Constantino M. Imperatore O. M. imperii gubernacula tractravit. De eo quadrat inscriptio, quam tibi inregram repraesento: DOMINVS NOSTER VALERIVS LICINIANVS LICINIVS NOBILISSIMVS CAESAR. Eius nomen ita fuisse, testatur Cluverus (*) quamquam id in Historiæ augustæ scriptoribus Latinis invenire non potui, ut adeo ex Graecis monimentis, qnibus sum destitutus, desumtum fuisse, coniectem. Habitum gerit splendidissimum, et ut Constantinopolitani imperatores plerumque solent, scilicet perpetuo diademate caput cingitur, chlamyde pectus tegitur, sceptrumque coram eminet, ut in alio eiusdem magnitudinis nummo, quem inter reliquos possides, et cuius inscriptio est CONSTANTINOPOLIS. Hic vero obiter notandum, primo demum Iulio Cæsari concessum, ut vultu suo nummos signaret, qui tamen in aereis maximi modu/li non reperitur. Ii vero, in quibus eius vultus Augusto est iunctus, post ipsius mortem demum fuere facti ; unde adfirmari potest, omnes istius magnitudinis esse supposititios. (*Joberti Notitia rei nummar. pag. 260.) Solus Agrippa, permissu senatus, Iitteris S. C. notatos nummos, cum nec Augustus, nec Cæsar esset, percussit, quod ad explicandos tuos nummos binos, in quibus illud notissimum signum, forma minus comta, S. C. apparet, aliquid utilitatis adferre potest. Qua occasione vero nummus Licinianus fit sculptus, certa coniectura vix assequar, cum aversa pars sit manca, mutila, et hiulca. Hoc tamen certissimum est, fuisse in memoriam alicuius victoriae, aut liberatae ab hostium incursionibus provinciae signatum. Hercules enim in veterum hieroglyphicis fortitudinem denotabat, manuque dextera victoriae simulacrum portat, hac quasi explicatione; fortitudine victoriam esse partam, adeo, ut hostes ante pedes prostrati iaceant. Statua vero Herculis haud raro in numismatibus exprimebatur, ut in illo, quod Cl. Graevius ad Sue/ton adfert, ubi ille Gaditanus Hercules cum navi et genío Gadium conspicitur, ad denotandam Iulii Cæsaris virtutem, generosumque animum, quem primo, animadverso apud Hercnlis Gaditani templum imagine, prodiit. Sic etiam in rarioribus maximi moduli numismatis, quae Iosephus Monterchius doctissimis commentariis illustravit, cernis Lucii Veri caput, (** Num. 4. pag. 19) sed in aversa parte Herculem iuvenem, qui dextra sibi aliquid imponit, sinistra vero clavam cum leonis exuuiis gerit. Hoc numisma auctor merito pulcerrimum et optime conservatum vocat. (***In Diss. de usu et praefiant. numifmat. praelim. pag. 4) Quod autem ad inscriptionem aversae frontis attinet, integrum tantum modo verbum CONSERVATORI elicere volui. Sed credo sensum aeque ac argumentum continere: Licinianum Licinium merito orbis orientalis conseruatorem nominari; ut qui Maxentium anticaesarem tam feliciter superarit. Hinc Victor dum haec in Italia geruntur, Maximinus ad orien/temtem post biennii augustum imperium fusus fugatusque a Licinio apud Tarsum perit; ita potestas orbis Romani duobus quaesita. » Caeterum antequam finio, disquirendum mihi paucis erit, an noster nummus communis fuerit moneta, an vero . Sebastianus Erizzus (*Suarefius Diff. De nummis, cap. I. pag, I) negat, ea numismata, quae insigniuntur facie imperatorum, uxorum, et filiorum fuisse in usu commercii, tribus adductis rationibus. Primo, non esse verisimile, vulgari monetae Caefarum fuisse insculptas imagines quas Romani numinum instar adorarent, uti liquet ex Valerio Maximo; et cum illis ad loca secedere turpia apud eosdem esse capitale : deinde incommodum numerationis ob nimiam figurarum eminentiam urget; et denique ob elegantiam in cudendis his monetis exhibitam oportuisse saepius marculos signatorios perfringi, statuit; unde fuisset moneta et principi et praefectis monetariis damno magis, quam utiIitati. Diluit huius viri argumenta satis speciose ce/leberrimus antiquarius, et rei nummariae callentissimus, contrariumque ostendere allaborat, sed non satis accurate; (* Io. Seldenus de nummis, p. m. 7) vulgaris enim monetae nota, u. gr. assis, fuit ex altera parte Ianus geminus, ex altera rostrum navis, cuius figuram delineavit, addita pererudita explicatione, Theodorus Canterus; (** Lect. variar. cap. 22. p. m. 126) in triente et quadrante erant rates. Probe igitur discernendae sunt aversae nummorum partes, earumque imagines, symbola et inscriptiones, et exinde vulgaris eorum usus diiudicandus est. (***In Disert. de nummis, cap. II. pag. 21) Nequaquam enim Suaresio episcopo largior, characteres, quae appingebantur in aversa fronte numismatum, nihil aliudfuisse, quam symbola, seu ut nos vocamus, nuda emblemata, cum contrarium sole meridiano clarius elucescat. Nummus itaque tuus planeest in memoriam cladis Maximinianae percussus. Habes hie ergo brevissimum commentarium, cui lubentissime illud poëtae adscribo:Vt defint vires, tamen est laudanda voluntas. Vale. Vitembergae Kal. Iul. 1699. » (Uhl 1764, Vol. III, livres 8 et 9, lettre 4, p. 21-30).

References

  1. ^  Erizzo, Sebastiano (1571), Discorso di M. Sebastiano Erizzo sopra le medaglie de gli antichi: con la Dichiaratione delle monete consulari, & delle medaglie de gli imperadori romani : nella quale si contiene una piena & varia cognitione dell'istoria di quei tempi di nuovo in questa terza editione ristampato, Vinegia.
  2. ^  Spanheim, Ezechiel (1671). Dissertationes de praestantia et usu numismatum antiquorum, editio secunda, priori longe auctior et variorum numismatum iconibus illustrata. 2 vol. Amstelodami: Apud Danielem Elsevirium.
  3. ^  Selden, John (1675), Liber de Nummis, in quo antiqua pecunia romana et graeca metitur precio ejus, quae nunc est in usu, London
  4. ^  Suarès, Joseph-Marie de (1683), De numismatis et nummis antiquis dissertatio, apud Henr. Weststenium, Amsterdam
  5. ^  Jobert, Louis (1695), Notitia rei nummariae ad erudiendos eos qui nummorum veterum et modernorum intelligentiam studere incipiunt, apud J. T. Fritsch, Leipzig (Lipsiae), in-12, VI-280 p. et table, frontisp. gravé.
  6. ^ Uhl 1764