The FINA wiki is currently being maintained. You can safely read all content, but please don't edit anything here!

Gaetano Marini - Joseph Eckhel - 1777-7-4

From Fina Wiki


Gaetano Marini - Joseph Eckhel - 1777-7-4
FINA IDUnique ID of the page  7374
InstitutionName of Institution.
InventoryInventory number.
AuthorAuthor of the document. Gaetano Marini
RecipientRecipient of the correspondence. Joseph Eckhel
Correspondence dateDate when the correspondence was written: day - month - year . July 4, 1777
PlacePlace of publication of the book, composition of the document or institution. Rome 41° 53' 35.95" N, 12° 28' 58.55" E
Associated personsNames of Persons who are mentioned in the annotation.
LiteratureReference to literature. Eckhel 17751, Marini 1822, lettre IV, p. 172-1752, Williams 2015, p. 786, note 43
KeywordNumismatic Keywords  book
LanguageLanguage of the correspondence Latin
LinkLink to external information, e.g. Wikpedia
Map
Loading map...
Grand documentOriginal passage from the "Grand document".

-Lettre du 4 juillet 1777 (de Rome) : « Quae iucundissimae mibi nudiustertius litterae tuae redditae sunt, eae multo etiam accidissent iucundiores, si biduo post in meas manus venissent. Quid hoc rei est ? inquies, profecto monstri simile. Paucis expediam. Certum erat ad te hodie litteras dare, quae et gratum erga te animum meum patefacerent, et rationem tam serae de libro tuo gratulationis afferrent. Dum hoc meditor, ecce mihi abs te elegans, insignisque benevolentiae notis epistola, quam meam propterea antevertisse doleo, quod nunc denique tua victus humanitate prestare id necessario videar, quod antea mea sponte facere omnino volebam debebamque. Ita me Deus amet, et Musae nostrae, ut vera narro. Quae porro in caussa extiterint, cur ad hane diem cessator fuerim, officiumque hoc litterarum distulerim, praesertim cum integer elapsus mensis sit, ex quo librum tuum, doctum hercle, et laboriosum accepi, narrabo. Nolebam litterulas ab omni prorsus re vacuas ad te hominem occupatum venire ; in quibus nimirum post nudam quamdam gratiarum actionem nihil esset reliqui. Quare constitueram cum Lantio nostro tum demum ad te perscribere cum librum legissem, eaque cum romanarum Ephemeridum auctoribus communicassem quae mihi inter legendum scitu in primis dignissima visa essent. Totum id qualecumque est, serìus opinione conficitur : principio me βιβλιοδέτκη moratur, mox Ephemeridum curatores. Hinc factum est, ut hodie tantum prima pars rerum, quas ex opere tuo undique conrasi, delibavique, in vulgus edatur, de quibus tamen referendis pridem egeram diligenter. Mitto ipsas pagellas, locupletissimos testes mei de te iudicii existimationisque, ut iis in hanc rem addere nihil oninino necesse sit : ceteras quae hasce statim conseqùentur, recipies cum primum prodierint. Interrea is utere felix, neque indignanter feras quae in commendationem τ Κειμήλιωνx Urbis addere volui : sunt enim eiusmodi, ut nihil tuae gloriae detrahant, certusque sum te propter ea in nullam unquam hominum vituperationem esse venturum. An alii hoc ipsum saxum volvant, ignoro ; nolo tamen te hoc nomine esse solicitum qui tale opus vulgasti, quod omnia omnium doctorum virorum iudicia semper comprobabunt. Ceterum de ipso libro, deque voluntate erga me tua gratias ago quam maximas ; atque utinam is essem, qui et referre quandoque possem. Magnopere tamen vereor, ne cum me totum in tuam consuetudinem dedero, brevi intelligas cum quo bomine tibi res sit, et quam falso ea de me amici praedicaverint, quae omnino nec probo, nec agnosco. Fuit certe aliquando tempus cum romanarum, graecarumque antiquitatum studiis atque suavitate ita afficerer, ut fortasse nou mediocres inde fructus successu temporis percipere me posse considerem: verum postquam, suffragatione cl. Garampii, cui me meaque omnia debeo, sexto jam abhinc anno Praefecturae Scriniorum Sedis Apostolicae admotus sum, invitor in alia omnia vel ingratiis, et totum me esse oportet in evolvendis Regestis, et Diplomatibus Pontiflcum. Vides igitur quanta mihi quotidie ex horum tractatione barbaries combibenda sit, proindeque quam longe in dies proibear ab elegantiorum Musarum consortio, cui nemo unquam, ut probe nosti, adhibìtus qui illotìs esset manibus. Qualiscumque tamen modo sim, tuus sum, eroque dum vivam semper; occasionem mutuarum litterarum arripio libenter, avideque legam quae mihi de te, et studiis tuìs narrare perges. Milto dissertatiunculas quasdam meas in Diariis Pisanis editas, quibus Inscrìptìones veteres illustrantur, et Praefectorum Urbis series ; χάλκεα χρυσείων si cum tuis comparentur. Accedit bis epistola Odericii nostri, quae recens prelo supposita est : brevi accipies alteram eiusdem lucubrationem in numismata anecdota, quae tibi fortasse multo erit acceptior. Prodiisset iam si ipsorum numorum imagines impressae suis plagulis esseut. Et quando Odericii facta est recordatio, non possum non vehementer ei subirasci, quod ipsius culpa accidit, ne me in familiaritatem tuam, cum Romae esses insinuaverim : qua de re, et coram saepius questus sum, et veteres hodie per litteras querimonias instaurabo. Vale, optime Eckheli, cui quando praesens non licuit, absens me totum commendo hominem scilicet summo officio tibi in perpetuum devinctum, tuorumque in litteraria republica meritorum praeconem. Romae IIII. Kal. Jul. 1777. » (Marini 1821, lettre IV, p. 172-175 ; Williams 2015, p. 786, note 4).

References

  1. ^  Eckhel, Joseph (1775), Numi veteres anecdoti ex Museis Caesareo Vindobonensi, Florentino Magni Ducis Etruriae, Granelliano nunc Caesareo, Vitzaiano, Festeticsiano, Savorgnano Veneto, aliisque, Vienna: typis Josephi Kurzböck
  2. ^  Marini, Gaetano (1822), Degli aneddoti di Gaetano Marini, commentario di suo nipote Marino Marini, Rome.
  3. ^  Williams, D. (2015), "Gaetano Marini e Joseph Eckhel tra numismatica ed epigrafia", M. Buonocore (ed.), Gaetano Marini (1742-1815) protagonista della cultura europea. Scritti per il bicentenario della morte, (Studi e Testi 492-493) Vatican City, pp. 785-796