Gisbert Cuper - Ezechiel Spanheim - 1671-8

From Fina Wiki


Gisbert Cuper - Ezechiel Spanheim - 1671-8
FINA IDUnique ID of the page  4252
InstitutionName of Institution.
InventoryInventory number.
AuthorAuthor of the document. Gisbert Cuper
RecipientRecipient of the correspondence. Ezechiel Spanheim
Correspondence dateDate when the correspondence was written: day - month - year . August 1671
PlacePlace of publication of the book, composition of the document or institution. Deventer 52° 14' 57.37" N, 6° 10' 34.07" E
Associated personsNames of Persons who are mentioned in the annotation. Sebastiano Erizzo, Jean Tristan de Saint-Amant, Adolf Occo, Enea Vico, Hubert Goltzius, Claude Ménestrier
LiteratureReference to literature. Tristan de Saint-Amant 1657, p. 1681, Spanheim 16712, Uhl 1760-1769, XI (1769), lettre 14, p. 50-563
KeywordNumismatic Keywords  book, roman, claudius, caligula, legend, caesar, augustus, tiberius, library
LanguageLanguage of the correspondence Latin
LinkLink to external information, e.g. Wikpedia
Map
Loading map...
Grand documentOriginal passage from the "Grand document".

-Lettre d’août 1671 (de Deventer) : « Ut Galliis, regiaeque Parisiorum urbi, valere dixisti, ego, quo locorum ageres, quid faceres, mortuus an uiuus esses, iuxta cum ignarissimis in hoc us/que tempus fciui, quo tandem anxia ilia, et me propter merita tua, multas suavitates ingenii, eruditionemque singularis exempli, plus quam cruciante cura uberauit auro contra carus liber, de usu et praestantia nummorum, cuius secundam editionem Elzevirius nobis procreavit. Hoc studii tui et industriae pignus et admiratus et ex osculatus sum, et uix dici potest, quale gaudium occupaverit animum, cum te tot et tanta praeclara non video invidisse orbi litterato. Sed non ego is sum, qui in tuas laudes assurgere debeam, maloque tacere, quam modestiam tuam mentis quamvis laudibus onerare, cum contentus fis (qua es humanitate) tanta praeclarorum bonorum conscientia, Vix tamen mihi ipse tempero, praesertim ubi video te mei, vix tibi cogniti, tam honorificam facere mentionem, memoriamque nominis servasse. Quid quaeris ? non erat tanti rude illud et indigestum opusculum, ut inde occasionem caperes me nominandi et laudandi, nec umquam fore putavi, ut haec frivola et februa tantum / tibi pJacerent. Sed uts, quae mihi nec opino, nihilque minus quam talia speranti, obiecta sint, sic habe. Cum in Italiam cogitarem, farcinulasquc convasarem, pransus, ut est et paratus petere regionem et ingeniis et antiquitatis venerandae florentissimam, amplissimo Daventriensium Senatusconsulto ad publice historiam docendam lautis conditionibus invitor, quam provinciam vix tandem amicorum suasu suscepi, cum aegre ferrem, occasionern lustrandae Italiae praeripi et amputari. Sed omnia mihi integra et libera non erant : nam dare hoc patri, pietas iubebat ; amicis sedula illorum in me officia; amplissimo denique ordini Salanorum urbis litterae humanissimae et gravissimae. Spartam igitur istam nunc pro ingenii mei modulo enixissime orno : utque spem de me conceptam non fallerem, crepundia ilia, titulo Observationum in publicum dedi, quas iam dudum ad te misissem, si cognitus mihi esset secessus tuus. In maiorem longe excrevit molem, et accessionibus non contemnendis auctus / libellus est ; illudque solum doleo, typographum in nonnullis dormitasse, et supinum fuisse; cum multa impresserit, quibus ego atrum signum alleveram : sed haec secunda editione tollentur, quam propediem adornabo, additis pluribus ad rem antiquariam et geographiam pertinentibus; nec deerunt nummi rariores, de quibus vel mihi cum viris eruditissimis non convenit, ut iam in editis factum, vel quos primus luce donabo. Etenim nonnullos nummos Romanorum Imperatorum aeneos possideo, quales necdum apud antiquarios Erizzum, Tristanum, Ménestrierium, Occonem, Vicum, Goltzium, aliosque observavi: et quoniam tuum singulare studium et amorem in has res novi, unius vel alterius gnorisma adscribam, Nummus est, ut videtur, Ciaudii imperatoris; nam has litteras fugientes agnosco - VDIVS. Visitur ipse Claudius, sed parte vultus mutilata: frons enim nasus, et oculi integri funt, planeque Claudii simplicitatem spirant : inferiori vultus parti hae litterae impressae BON. in alte/ra area miles est, scutum sinistra, et nescio quid dextra gerens, cum litt. S. C. Similem sane apud nullum reperisse me liquido iurare possum, quare non mirum, si coniectura vix assequi queam, quid illae litterae sibi velint; sed tamen, quae mihi in mentem venerint, adscribani. Claudius igitur post mortem in deorum numerum relatus et consecratus est, quem honorem ipsi eripuit Nero, restituit Vespasianus, Sueton. In Claud. Cap. 45. „ funeratus est solemni principum pompa, et in numerum deorum relatus. Quem honorem, a Nerone destitutum abolitumque, recepit mox per Vespasianum » : quod firmat in Neron. Cap. 9. et Vespas, cap. 8. Hoc igitur cum fieret, credo etiam nummos ipsius nomine percussos, abolitos, ut ita memoria eius deleretur, quod tyrannis evenire solere, docet Tertullianus libro ad Nationes cap. 7, illique nummi rursus fundebantur, ut factum mortuo. Caligula, teste Dione, vel nihil valebant, ut docet Arrianus in Epictetum, lib. IIII, cap. 5. Neronis igitur decreto non vi/dentur paruisse Bononienses, qui memoriam Claudii servarunt, monetamque deletam ratam fecerunt impressis primis litteris BON. qui id ideo videntut fecisse, quia in Antoniorum erant clientela, Sueton. in August. cap. 17. vel dicendum, has litteras explicari debere BONOSVS. Mos enim tyrannorum fuit, ut imperatorum mortuorum nummis ex parte effigies suas imprimerent, ut patet ex eleganti nummo apud Triftanum Tom. III, pag. 168. quem morem secutus Bonosus non effigiem suam, sed primas nominis litteras expressit. Sic et alium nummum possideo, in cuius area haec infer. CAESAR PONT. MAX, et a tergo vultus aliae minores litterae videntur, quae legi difficillime possunt, primas tamen puto esse GA. ab altera parte templum est, cum inscr. ROM. ET AVG. quale etiam visitur in nummis Tiberii. Sed vultus indicat, hunc Caesarem esse Augustum, idem enim plane cum illo, quem alter eiusdem nummus exhibet cum inscr. CAESAR AVGVSTVS TRIBVN1T. POTEST. et in alterius areae medio S, C. et circum / ìllas litteras C. ASINIVS GALLVS III VIR A.A.AE. F. qui itidem penes me est. Sed haec omnia iudicio tuo acerrimo permitto, petoque, ut lucem mihi de tuo lumine accendere velis, et indicare, si commodum est, quid de his notis in nummis sit sentiendum. Vale, vir maxime et celeberrime. Daventriae ipsis Kal. Aug. 1671 » (Uhl 1769, livre XI, lettre 14, p. 50-56).

RemarksRemarks regarding the annotation. (fr)
(fr)

References

  1. ^  Tristan de Saint-Amant, Jean (1657), Commentaires historiques contenans l'histoire générale des empereurs, impératrices, caesars, et tyrans de l'empire romain, ... Tome troisième, chez Sébastien Hure et Frédéric Léonard, Paris.
  2. ^  Spanheim, Ezechiel (1671). Dissertationes de praestantia et usu numismatum antiquorum, editio secunda, priori longe auctior et variorum numismatum iconibus illustrata. 2 vol. Amstelodami: Apud Danielem Elsevirium.
  3. ^  Uhl, J. L. (1760-1769), Sylloge nova epistolarum varii argumenti, 11 vol., Nuremberg.