Gisbert Cuper - Ezechiel Spanheim - 1678-3-5

From Fina Wiki


Gisbert Cuper - Ezechiel Spanheim - 1678-3-5
FINA IDUnique ID of the page  4262
InstitutionName of Institution.
InventoryInventory number.
AuthorAuthor of the document. Gisbert Cuper
RecipientRecipient of the correspondence. Ezechiel Spanheim
Correspondence dateDate when the correspondence was written: day - month - year . March 5, 1678
PlacePlace of publication of the book, composition of the document or institution. Deventer 52° 14' 57.37" N, 6° 10' 34.07" E
Associated personsNames of Persons who are mentioned in the annotation. Fulvio Orsini, Sebastiano Erizzo
LiteratureReference to literature. Erizzo 15591, Orsini 15772, Rubens 16653, Uhl 1760-1769, livre XI (1769), lettre 19, p. 71-744
KeywordNumismatic Keywords  roman, nero, wax, mould, antony
LanguageLanguage of the correspondence Latin
LinkLink to external information, e.g. Wikpedia
Map
Loading map...
Grand documentOriginal passage from the "Grand document".

-Lettre du 5 mars 1678 (de Deventer) : « Mitto a praelo calentem quartum Observationum librum, partim ut peripicias, observantiam et officia, quibus te colo, numquam esse intermoritura, partim quia optimus earum aestimaror et iudex es, illustrissime, idemque doctissime Spanhemi. Et licet mihi non fumam, ut aliquid notauerim dignum iudicio tuo, cui quantum tribuendum sit, nemo ignorat, audeo tamen confifus humanitate singulari petere, ut quod commodo fiat, legas; vel inspicias faltem, quidquid invita forte Minerva perituris chartis illevi. / Cum autem te maximo amore, quidquid visendum atque memorabile ex antiquitate, uti Neronianum incendium deplorans loquitur Annalium conditor, durat, nec non numismata prosequi, eruditissimae Dissertationes testentur, rem tibi gratam admodum facturum me existimavi, si binos, eosque rarissimos nummos depictos, et simul, si forte quid humana manus erraverit, cerae sigillari, si ita fas est laccam appellare, impressos, mitterem. Primus (*Vid, tab, II. Fig., i) est argenteus, inque eius una area cernitur M. ANTONIVS IMP. COS. DESIG. ITER. ET TERP, (vitio monetarii P videtur pro T poni) hedera coronatus, orbemque nummi cingit corona ex smilace; in altera vero bini serpentes, caudis inter sese iuncti, inque eorum medio caput, ut videtur muliebre, galeatum, impositum basi, cui insculptus capricornus, addita inscript. IIIVIR. R. P. C. id est, rei publicae constituendae. Alii omnes, qui hunc vel similem nummum ediderunt sive descripse/runt, ut Ursinus in gente Antonia, Erizzus pag. 14. nec non Rubenius in Dissertat. de nummo: Asia recepta, vel basin solam, vel cistam mysticam exhibent; ultimusque quidem caput galeatum arbitratur esse caput Minervae, quae cor Liberi patris a Titanibus occisi cistae inclusìt; vel si fine galea est, Cleopatrae, aut Dianae Britomartidos, Verum nummus hicpercussus est signo, sub quo Augustus natus, Capricorni; quod quam ob caussam addatur, iuxta cum ignarissimis scio; nisi forte Cretenses, quos nummum signasse et angues et smilacis corona docent, hoc fecerint in gratiam Cæsaris, qui amicitiam cum Antonio et Pompeio renouaverit, quo tempore Antonius designatus est Cos. secundum et tertium, teste Appiano libro V. Be1lorium civilium quique iam ante nummum nota sideris capricorni percusserat, uti haud obscure docet Suetonius cap. 95. Alter est aereus (* Vid. tab. II, fig. 3), inque eo Ceres, ni fallor, cornu decora occurrit, atque equus arbori, utque / reor, palmae adsistens; nisi forte cornu sit potius gramen coronae spiceae altius elevatum. Addi autem equurn vel equam ideo suspicabar, quia Ceres fingitur sese in Arcadia ad fluvium Ladonem, cum filiam Proserpinam quaereret, Neptunusque illi vitium offerre conaretur, in equam mutasse apud Pausaniam libroIII, et Ptolomaeum, Hephaestionis filium, lib. III.apud Photium patriarcham ; quam historiam etiam tangit Apollodorus lib. Ill Sed, et quanto tu, nobilissime vir, haec omnia melius et clarius docebis? Vale plurimum. Daventriae a. d. V. Kal. Mart. 1678 » (Uhl 1769, livre XI, lettre 19, p. 71-74).

References

  1. ^  Erizzo, Sebastiano (1559). Discorso di M. Sebastiano Erizzo sopra le medaglie antiche, con la particolar dichiaratione di molti riversi. Nuovamente mandato in luce. In Venetia: Nella Bottega Valgrisiana.
  2. ^  Orsini, Fulvio (1577), Familiae romanae quae reperiuntur in antiquis numismatibus ab Vrbe condita ad tempora divi Augusti ex Bibliotheca Fulvi Vrsini, Adjunctis familiis III ex libro Antoni Augustini, ep. Llerdensis, Rome.
  3. ^  Rubens, Albert (1665), De re vestiaria veterum, praecipue de lato clavo. Lobri duo et alia eiusdem opuscula posthuma, quorum seriem adversa pagina exhibet, Antverpiae. Ex officina Plantinina Balthasaris Moreti, M.DC.LXV
  4. ^  Uhl, J. L. (1760-1769), Sylloge nova epistolarum varii argumenti, 11 vol., Nuremberg.