Gisbert Cuper - Ezechiel Spanheim - 1682-10-8

From Fina Wiki


Gisbert Cuper - Ezechiel Spanheim - 1682-10-8
FINA IDUnique ID of the page  4263
InstitutionName of Institution.
InventoryInventory number.
AuthorAuthor of the document. Gisbert Cuper
RecipientRecipient of the correspondence. Ezechiel Spanheim
Correspondence dateDate when the correspondence was written: day - month - year . October 8, 1682
PlacePlace of publication of the book, composition of the document or institution. The Hague 52° 14' 57.37" N, 6° 10' 34.07" E
Associated personsNames of Persons who are mentioned in the annotation. Charles Patin, Giovanni Pietro Bellori, Raffaele Fabretti, Claude Ménestrier
LiteratureReference to literature. Patin 16751, Uhl 1760-1769, livre XI (1769), lettre 21, p. 78-812
KeywordNumismatic Keywords  book, plato, neapolis
LanguageLanguage of the correspondence Latin
LinkLink to external information, e.g. Wikpedia
Map
Loading map...
Grand documentOriginal passage from the "Grand document".

-Lettre du 8 octobre 1682 (The Hague) : « Nullae mihi abhinc multis annis acceptae magis fuerunt litterae, quam quas ad me postridie Nonas Apriles dedisti, excellentime, idemque doctissime Spanhemi. Nam, praeterquam quod ex illis perspicio, tibi multis rebus occupato, non excidisse recordationem / iliius temporis, quo Lutetiae Parisiorum iuvenis admodum in amicitiam tuam admissus sum; est eadem tot doctis observationibus referta, ut legendo et relegendo vix satiatus sim. Doleo tam arduis te negotiis distringi, ut quae parata habes eruditissima opera, edere non possis; et nonnumquam pudore suffundor, quod materiae admoverim manus, quam tu explicasses felicius longe et doctius. Sed hoc habet ; et iacta, ut iile dicebat, est alea; commentarii mei prior pars iam impressa est, sed secundæ non desinam, veluti splendidam purpuram, adtexere ea, quae mones. Misit etiam ad me Raphaël Fabretti, nec nomine, nec ullo litterario commercio mihi notus, in ipso marmore, quod diligenter aliquoties m aedibus Principum. Columnensium inspexit, non extare , sed , indeque se propter detritas litteras expiscari  ; maxime cum figura, cui vox ista subscribitur, Cybelen turritam referat; ex qua turri male columnam facit Kircherus ; deinde legi in lapide XPONOΣ ; non KIPONOΣ / vel , antiqua scribendi ratione; et tandem alium viri basi prope antrum impositi longe vultum esse, nec faces supra caput vel a tergo eius attolli, verum columnas ibi rotundas conspici. Atque haec ut me exhilaraverunt valde; ita mitari subiit, ubi Athanasius suam invenerit; cum certe locum suum optime tueatur ; et Homero, totius orbis consensu quasi, poetarum principi imponat coronam. Quemadmodum praeterea ex ectypo, qui ad me missus est, patet, vir, quem Biantem non absque ratione facis, capillos ita contortos circa caput habet, ut Plato in nummo, quem Patinus V. CI. Basileae a. 1675. edidit, cuiusque in altera area, si modo genuinus est, cernitur . Notius est, quam ut doceri debeat, quid Platoni cum Homero rei fuerit : verum cum reliqua vultus lineamenta non plane respondeant, aliaque sit accerrimi philosophorum apud Ursinum facies, non ausim adfirmare, hominem nostrum Homerum referre. Caeterum quia tam feliciter nummos veteres illu/stras, patere, ut quaeram, quid sibi Graecus a Bellorio vel Claudio Menetrerio. editus in Explicatione symbolicae statuae Dianae, cum hac inscript. KHPIAIEΩ AC C , et cervo in altera area procumbente, cum litt. C velit: neque enim ex cerificantes orientales ad Palurin, ut vertitur, certi quid percipere possum. Nebonem deum in Neapolitanorum et aliorum populorum Italiae numismatis cerni, post Iulium Caesarem Capacium in Historia Neapolitana et Antiquitatibus Puteolanis plerique persuasum habent eruditione praestantes viri; sed tuam fidem! illustrissime Spanhemi ! an ex vulgato Macrobii loco eius modi portentum effingi potest, et an ille nobis tale monstrum describit? Mihi quidem, ignosce stupori et oscitationi, illud non patet liquido, plurimamque a me gratiam inibis, si quid de hoc et altero censeas, mittere velis. Vale plurimum. Hagae Comitis a. d. VIII. Cal. Octobr. 1682. » (Uhl 1769, livre XI, lettre 21, p. 78-81).

References

  1. ^  Patin, Charles (1675), Suetonius. Opera quae exstant. Carolus Patinus notis and numismatibus illustravit suisque sumptibus edidit, Basel
  2. ^  Uhl, J. L. (1760-1769), Sylloge nova epistolarum varii argumenti, 11 vol., Nuremberg.