Gisbert Cuper - Ezechiel Spanheim - 1684-5-13

From Fina Wiki


Gisbert Cuper - Ezechiel Spanheim - 1684-5-13
FINA IDUnique ID of the page  4264
InstitutionName of Institution.
InventoryInventory number.
AuthorAuthor of the document. Gisbert Cuper
RecipientRecipient of the correspondence. Ezechiel Spanheim
Correspondence dateDate when the correspondence was written: day - month - year . May 13, 1684
PlacePlace of publication of the book, composition of the document or institution. The Hague 52° 4' 29.82" N, 4° 16' 10.85" E
Associated personsNames of Persons who are mentioned in the annotation. Andreas Morell, Hubert Goltzius, Raffaele Fabretti
LiteratureReference to literature. Goltzius 15741, Morell 16832, Uhl 1760-1769, livre XI (1769), lettre 23, p. 83-873
KeywordNumismatic Keywords  book, roman
LanguageLanguage of the correspondence Latin
LinkLink to external information, e.g. Wikpedia
Map
Loading map...
Grand documentOriginal passage from the "Grand document".

-Lettre du 13 mai 1684 (de La Haye) : « Nihil mihi fuit delibetatius, quam litteris tuis, simul mihi redditae fuerunt, respondere ; sed exulceratis rebus negotia publica ita me circumvallant, ut vix tempus reliquum habeam, quod amicis impendere possim. Eo enim loco est apud me eruditio et amicitia tua, Ut nonnisi perquam invitus desim officio meo ; utque subiratus sim negotiosae vitae, quod me vetet saepius testari, nihil mihi magis honorificum et gloriosum esse, quam amicorum tuorum numero adscribi, et celebrari scriptis ; quibus nihil elegantius, nihil doctius, nihil perfectius, optimis artibus exculta aetas nostra vidit ; id quod te fecisse, vir / maxime, in eruditis et multa lucubratione commentatis ad Iuliani Cæsares notis, non absque rubore quodam perspexI. Beneficium posuisti apud gratissimum hominem ; et si quid ex scriptis laudis perventurum ad me est olim, illud omne iudicio tuo acceptum referam ; existimaboque, alios eo permotum iri ad non spernendas curas meas. Apotheosin tibi redditam esse misit Menagius, vir praestantissimus, gratumque mihi erit intelligere, si quae illius uel aliorum opusculorum capita tibi placuerint. Pro Morelli specimine gratias, quas par est, ago; evolui illud, nec non binas epistolas tuas, quibus doctio es nullae conscribi possunt, magna animi alacritate ; et fateór, me vix ferre desiderrum magni operis, quod vir eruditissimus te impulsore et chorago molitur. Isaacus Vossius in Catullum notas edidit ; inque iis Manilium sæpe emendat, et Veronensem uatem Graeca subinde carmina fundere facit. Ioannes Columbus, Schefferi gener, Lactantium de mortibus persecutorum edere parat; varias ad ipsum /misi emendationcs, quae simul publici iuris fient. Ioannes Sarisberiensis ipso in Metalogia et Balaeo testibus conscripsit librum de malo tyrannorum exitu, qui si luce donaretur, multum forte inservire posset illustrando Lactantio. Víx dubito, quin lateat in Angliae bibliothecis, et non male de republica litteraria mereretur eruditissimus Baluzius, si eum post editum Lactantium in lucem emitteret.Wilhelmus Goesius Orosio salutares manus admovet, et digerit notas Heinsii, adfinis sui, in fragmentum Pctronii Tragurianum. Gronovius impugnat librum Raphaëlis Fabretti de aquate ductibus urbis Romae, quia unam aut alteram illius emendarionem, tamquam in iis fita foret salus Graeciae, ut est , non probat. Meursii Piraceus, Regnum Laċonicum, Bibliotheca Graeca sive de antiquisi striptoribus Graecis opus ; et notae in Procli Chrestomatbiam Holmiae sumtibus meis describuntur, remque non ingratam me facturum litteratis viris persuasus fum, si ea edam. Theseus eiusdem viri cura Graevii, qui vulgavit Ci/ceronis ad Atticum epistolas, propediem exibit.Apud Goltzium in Augusto tab. 76 nummus est mirae venustatis ; qui si genuinus est, dubitat enim Ludovicus Nonnius, nonne nobis ob oculos povit perelegans aenigma ? Suspicabar nonnumquam in superiori parte, vel caelo, sedere Augustum instar Iovis seminudum, hastam et orbem terrarum, quem inter deos relatus putabatur regere, tenentem manibus ; victoriam coronam ipsi offerre, quia Romani numine eius adiuti vicerant hostes; in medio paludatum stare Romulum vel Quirinum, et Felicitatem vel Romam ipsam ab dextro latere eius sedentem manu extensa quasi docere, felicem Romam imperiumque Romanum fore, Augusto inter deos relate illud regente : in inferiore segmento olivam denotare pacem orbi datam, vel, ut in inscriptione legitur, TERRA MARIQ. PARTAM esse : per delphinum mare designari, per bovem terram. At quod figura muliebris nuda plane, et virilis inferiorem corporis partem tecta significent, obscurum plane mihi esse vi/dctur : nisi forte vir denotet fluvios, et tlluliersit dea marina, vel Thetis, quae digito elato docere videtur Augusti beneficio pacem orbi terrarum datam esse. Tu, quod commodo fiat, has nebulas depelle ; et quid de nummo sentiendum fit, quæso, doce. Vale, vir illustrissime. Hagae Comit, a. d. XIII Kal. Maii 1684. » (Uhl 1769, livre XI, lettre 23, p. 83-87).

References

  1. ^  Goltzius, H. (1574), C. Julius Caesar, sive historiae imperatorum Caesarumque romanorum ex antiquis numismatibus restitutae, Liber Secundus, Bruges.
  2. ^  Morell, André (1683), Specimen universae rei nummariae antiquae, quod literatorum Reipublicae, Paris, Thomam Moette, octavo (190 x 125mm). p. (iv), 136. Plus 18 numbered plates
  3. ^  Uhl, J. L. (1760-1769), Sylloge nova epistolarum varii argumenti, 11 vol., Nuremberg.