Gisbert Cuper - Ezechiel Spanheim - 1684-8-13

From Fina Wiki


Gisbert Cuper - Ezechiel Spanheim - 1684-8-13
FINA IDUnique ID of the page  4266
InstitutionName of Institution.
InventoryInventory number.
AuthorAuthor of the document. Gisbert Cuper
RecipientRecipient of the correspondence. Ezechiel Spanheim
Correspondence dateDate when the correspondence was written: day - month - year . August 13, 1684
PlacePlace of publication of the book, composition of the document or institution.
Associated personsNames of Persons who are mentioned in the annotation. Hubert Goltzius, Jean Tristan de Saint-Amant, Jacob Spon, Pierre Séguin
LiteratureReference to literature. Tristan de Saint-Amant 16351, Spanheim 16712, Spon 16783, Séguin 16844, Uhl 1760-1769, livre XI (1769), lettre 24, p. 87-965
KeywordNumismatic Keywords  homer, contorniates, roman, antinous, constantinople, greek, ilion, asia minor, troad, gordianus
LanguageLanguage of the correspondence Latin
LinkLink to external information, e.g. Wikpedia
Map
Loading map...
Grand documentOriginal passage from the "Grand document".

-Lettre du 13 août 1684 (lieu non précisé) : « Tam elegantes et eruditae adeo sunt litterrae, quas pridie Non. Iul. ad me dedisti illustrissime idemque doctissime Spanhemi, ut lectione earum fatiari vix possim; singulasque earum paginas tam eximiae erga me benevolentiae plenas esse perspicio ut rubore perfundar non modo, verum etiam mirer, virum, qui in antiquitatis studio omnium iudicio fest, potuisse in curis meis invenire, quae placerent, et quae ex interioris eruditionis, quam in me vel levem, vel nullam agnosco, penu depromta sunt. Sufficit mihi certe judicium tuum, illoque apud posteros Apotheosis etiam tuta erit. Facile tibi astentior, Goltzii nummum e contorniatorum numero esse ; sed ille, qui inscribitur ANTINOOC C mihi inspicienti et tradanti manibus aliquoties, semper genuinus visus est; quamquam malim limatissimo iudicio tuo subscribere, quam opinionem eam pertinaciter defendere. Quod , pro positum esse litteris inversis, quodque in Britannici nummo scribi debere mones, perplacet; et irascor stupori meo, quod animum non melius advorterim, ut et memoriae, quod exciderit, te, vir maxime, alterurn monuisse in disserta. II. De usu et praestant. Numismat. pro C vel typographi, vel calami properantis error est, nam in ipso nummo scribitur CΩT. Erunt procul dubio et alia eius generis, et, ut ille canit, vitiosa nostris libellis : sic artem Midae apud Proclum damno, et scribi debere iudico Artemida, et Polybio non tam positam esse statuam ob eruditionem, quod / ob honores gestos ex binis ternisue Pausaniae locis patet. Sed quia in eo sumus, ut nnmmi illustrentur, facere non possum, quin tecum communicem trium argenteorum maiorisque formae nummotum epigraphas, quos Constantinopoli adlatos mihi dono dedit D. Witzen, rei publicae Amstelodamensis consul, et ad consessum foederatae Belgicae ordinum delegatus. In I. una area cernitur Diana revincta comas, post tergum habens arcum et pharetram, in altera aquila, ante earn ara incensa, in superiori parte , et in inferiori in 2. una area occurrunt virile et muliebre caput, ad instar Iani bifrontis iuncta, in altera securis, uua, et nescio quae alia res, et . Goltzius quidem huic similes vulgauit, sed caput virile non est barbatum, verum potius utraque feminas referunt, quod tamen historiae, uti ex Stephano constat, repugnat ; deinde alia in meo est forma secutis ; nec in Goltzianis cernitur uua, quam nosti frequentem esse in insularum Graecarum nummis propter vinorum praestantiam ; / stantiam : in tertii una area conspicitus Apollo capillis longis et laurea coronatus; in altera idem stans manu arcum tenens, pharetra post tergum reiecta ; et primo quidëm AΠOΛΛΩNO CMIΘEΩE, medio inter eas voces Apolline, et infra , prima et ultima vocis huius littera non satis clare cognosci potest ; sed procul dubio fuere et ϒ, ita ut fit ; anto pedes dei cernuntur hae insuper litterae quamquam media etiam A esse posslit vel . Et ut illae quidem diifficiles mihi explicatu sunt, ita satis videtur clarum, nummum hunc percussum esse ab Alexandrensibus Troadis, inque eo conspici Apollinem Smintheum, ex Homero, Strabone, aliisque satis notum. Et quamuis utbs illa non fuerit posita ad Scamandrum, uti satis ex Ptolomaeo lib. V. cap. 2. patet, et aliquis suspicari possit, locum Idae, in quo Paris libidinantium dearum iudex sedit, quique dicitur Stephano et Strsboni, habitatum, et ad Scamandrum, qui eo in monte oriebatur, situm fuisse ; / facit tamen ut Alexandriam Troadis intelligam celebritas loci, et quia non longe fluvius ille ab ea fuit remotus, Plinius certe hoc tirmat lib. V. cap. 30. Troadis primus locus Amanctus, dein Cebrenia, ipsaque Troas Antigonia dicta, nunc Alexandria colonia Rom. oppidum Nee. Scamander amis navigabalis, et in promontorio quondam Sigaeum oppidum. Dein portus Achaeorum, in quem influit Xanthus Simoenti iunctus ; stagnumquc prius faciens Palaescamander. Nam, uti nosti, Plinius quidem Scamandrum et Xanthum distinguit, alii autem eumdem eos fluvium faciunt; et si hic in Achaeorum porturn influxit non fecus ac Palaescamander, qui forte Xantho sese iungìt, Alexandria Troadis debuit Scamandro fluvio vicina fuisse, quia Achaeorum portui illa propinqua admodum, teste Strabonc lib. XIII. pag. 604, fuit. Praeclara de hac urbe commentaris, Spanhemi illustrissime, dissertatione VIIII. uti etiam Tristanus tom. I. pag. 752. Et ut tu certissima mones, ita arbitror hunc virum doctissimum non satis accurate de ea age/re, et subinde Alexandriam Troadis cum Troia vel ilio confundere, id quod etiam facit Sponius tom. 1. Itiner. pag.199. Quod enim censet Tristanus a Ptolomaeo lib. V. Cap. 2 Troadis situm his verbis describi » (long développement sur la situation d’Alexandrie de Troade). « Vides, quo me nummi hi deduxerint qui si tibi vel Morello inferuire poffunt, non gravate eos delineatos transmittam. Singulari enim favore et huius viri industriam atque diligentiam prosequor; utque laetor, eum rediturum propediem ad institutum, et gazae regiae nummis / depingendis incumbere, ita spero, Deum illi vitam et otium concessurum, ut desiderium eruditorum meumque flagrantissimum explere possit. Ceterum et illud observandum est, pro , a qua littera incipit Apollinis cognomen, in nummo conspici , uti ex fugientibus lineis patet; quomodo eamdem litteram scribi in inscriptione antiqua, quam exhibet Gruterus pag. 210. testatur Gualterus in notis ad Tabulas antiquas Siciliae. Memoriae vitio factum est, ut in praefatione scripserim, te, vir maxime, censere, Pittacum basi insistere, cum in epistola, quam instat, pretiosissimi servo, memoretur Biàs. Seguini numismata et praecipue tuam de Vesta Graecorum Diatribum, aueo videre vehementem in modum ; laetorque; me non abiisse a sententia tua in explicandis Sponii inscriptionibus. Vossium Isaacum Gordiani nummum non recte explicare optime notas. Idemquc etiam mihi observatum fuerat, et adiecissem interpretationi nummi Alexandriae Troadis, nisi tua opera ab hoc labore / liberatus liberatus essem. » développements non numismatiques sur Zeus et l’Olympe « Vale, vir perilliustris, a. d. XIII. Cal. Aug. l684. » (Uhl 1769, livre XI, lettre 24, p. 87-96).

References

  1. ^  Tristan de Saint-Amant, Jean (1635), Commentaires historiques contenants en abrégé les vies, éloges et censures des empereurs, impératrices, caesars et tyrans de l'empire romain, jusqu'à Pertinax et diverses observations sur les noms, familles & naissances, chez Pierre Billaine, Paris
  2. ^  Spanheim, Ezechiel (1671). Dissertationes de praestantia et usu numismatum antiquorum, editio secunda, priori longe auctior et variorum numismatum iconibus illustrata. 2 vol. Amstelodami: Apud Danielem Elsevirium.
  3. ^  Spon, Jacob (1678), Voyage d’Italie, de Dalmatie, de Grèce et du Levant : fait aux années 1675 et 1676, I, Lyon.
  4. ^  Séguin, Pierre (1684), Selecta numismata antiqua, ex museo Petri Seguini, sumptibus Ioannis Jombert, Paris.
  5. ^  Uhl, J. L. (1760-1769), Sylloge nova epistolarum varii argumenti, 11 vol., Nuremberg.