Gisbert Cuper - Ezechiel Spanheim - 1686-1-16

From Fina Wiki


Gisbert Cuper - Ezechiel Spanheim - 1686-1-16
FINA IDUnique ID of the page  4270
InstitutionName of Institution.
InventoryInventory number.
AuthorAuthor of the document. Gisbert Cuper
RecipientRecipient of the correspondence. Ezechiel Spanheim
Correspondence dateDate when the correspondence was written: day - month - year . January 16, 1686
PlacePlace of publication of the book, composition of the document or institution. The Hague 52° 4' 29.82" N, 4° 16' 10.85" E
Associated personsNames of Persons who are mentioned in the annotation. Jean Hardouin
LiteratureReference to literature. Uhl 1760-1769, livre XI (1769), lettre 26, p. 100-1041
KeywordNumismatic Keywords  greek, alexandria, asia minor, troad, harpocrates
LanguageLanguage of the correspondence Latin
LinkLink to external information, e.g. Wikpedia
Map
Loading map...
Grand documentOriginal passage from the "Grand document".

-Lettre du 16 janvier 1686 (de La Haye) : « Ante diem XIII. Cal. Aug. elapsi annì, et Nonis Septembribus proximis ad te litteras dedi, vir illustrissime. Prioribus vehementem in modum tuam rogavi sententian de tribus nummis Graecis, quorum inuno videbatur Apollo Smintheus et Alexandria ad Scamandrum;alteris autem petii, ut si quos possideres nummos, in quibus Harpocrates repraesentatur, eorum ad me ectypos mittere pro humanitate, qua fulges, eximia velles, ut tanti viri, quem merito eruditus orbis suspicit, beneficio ille cultior et ornatior procederet. Addideram, Harduinum memorare Menelaitarum, Perinthiorum, Traianopolitarum, et Pessinuntiorum numismata effigie Sigalionis insigniri; quibus nunc addo Oxyrynchitas. Perlecto enim diligentius viri li/bro, deprehendi, iilos huic deo etiam nummos suos signasse; et simul, ut hoc addam, animadverti non absque summa admiratione, Harduinum omnia, quae nummis inferuiunt populorurn illustrandis, quaeque in ultimis curis monui, tamquam. suavenditare ; quod clarissime in nova Harpocratis editione palam faciam, additis simul erroribus, qui sane in ingenio, quod aliorumse contemtu et ludibrio iactat, nequaquam ferendi sunt. Quodsi nummorum, in quibus Harpocrates conspicitur, ectypos opera nancisci tua possem, immortali certe me beneficio adficeres. Novae Sigalionis editioni adiiciam Syllogen ineditarum antiquitatum ; inter quas cum inveniantur raritate sua notabiles admodum, difficilisque valde sit earum explicatio : visum fuit te, illustrissime Spanhemi, veluti certissimum iudicem consulere. In ripa Vahalis prope Noviomagum inventa est urna sepulchralis, in qua ossa et cineres erant ; urnae agglutinatus est lapis quadratus, in cuius quatuor laterribus et angulis, ipse enim hoc / vidi et manibus tractavi, haec leguntur » (dessin de l’inscription et interprétation non numismatique)« Vale; saeculi nostri decus, Hagae Comitis a. d. XVI. Cal. Ian. 1686 » (Uhl 1769, livre XI, lettre 26, p. 100-104).

References

  1. ^  Uhl, J. L. (1760-1769), Sylloge nova epistolarum varii argumenti, 11 vol., Nuremberg.