Gisbert Cuper - Ezechiel Spanheim - 1688-11-12

From Fina Wiki


Gisbert Cuper - Ezechiel Spanheim - 1688-11-12
FINA IDUnique ID of the page  4277
InstitutionName of Institution.
InventoryInventory number.
AuthorAuthor of the document. Gisbert Cuper
RecipientRecipient of the correspondence. Ezechiel Spanheim
Correspondence dateDate when the correspondence was written: day - month - year . November 12, 1688
PlacePlace of publication of the book, composition of the document or institution. The Hague 52° 4' 29.82" N, 4° 16' 10.85" E
Associated personsNames of Persons who are mentioned in the annotation. Hubert Goltzius, Lorenz Beger
LiteratureReference to literature. Goltzius 15811, Beger 16852, Uhl 1760-1769, livre XI (1769), lettre 28, p. 107-1123
KeywordNumismatic Keywords  constantinople, greek, macedonia, antigonus, syria, philip ii, matidia, roman, antoninus pius, marciana
LanguageLanguage of the correspondence Latin
LinkLink to external information, e.g. Wikpedia
Map
Loading map...
Grand documentOriginal passage from the "Grand document".

-Lettre du 12 novembre 1688 (de La Haye) : « Ex litteris, quas a. d. VIIII. Cal, Sept. dedi, perspexisti procul dubio, illu/strissime legate, me memoriam et reverentiam nominis tui servare. Quo minus illis, id quod facere olim solebas, responderis, persuasissimum habeo, negotiis et occupatione tua factum esse: neque iterum tibi hoc tempore fuissem, molestus, nisi rem me tibi pergratam existimassem facturum, si mitterem, Constantinopoli me accepisse elegantissimum et intgrerrimum nummum, qui quantum ab altero, quem pag. 402. dissertationum ex gaza Medicaea publicasti, differat, cognosce quæso. In aversa igitur area triremis est, illique insidet figura nuda pedibus ambobus dependentibus et visui obviis, manu dextra proram, uti in nummo tuo, tangit; a tergo tridens, Neptuni insigne; infra triremem delphinus conspicitur, triremique ipsi inscibitur  : in altera area occurrit caput barbatum, laurea corona cinctum, et in circuitu eius legitur . Caput illud, mea ex sententia, lovis est, qui talis frequentissime in Graecorum nummis conspicitur, uti ex plurimis a Goltzio / editis patet satis superque; nec puto, in meo faltem, Antigonum, Alexandri M. successorem et Asiae victorem, repraesentari; quia reges tunc temporis non laurea corona, sed diademate utebantur; quo, teste Plutarcho, post victum na/vali praelio Ptolomaeum, primus revinctus fuit, addito regis nomine, Antigonus noster. Deinde cum Alexandri M. tempore inoleverit mos radendi barbam, uti tradit Athenaeus, ipseque Alexander talis repraesentetur, suspicatus nonnumquam sum, Antigonum etiam hoc exemplum sequutum esse ; et instar Seleuci, Cassandri, Antipatri, Lysimachi, ac Ptolomaei mentum rasisse; quod tamen ut non adfirmo generale fuisse propter gazae Mediceae nummum, in quo cerni existimas Antigoni vultum, ita rogo vehementem in modum, ut illud, quod commodo tuo fiat, examinare velis. Cum autem Antigonus Syriam et Phoeniciam in potestatem redegerit; sequitur eumdem Iudaeorum dominum fuisse, quippe qui fortunam victoris sequebantur ; nummumque meum illo tempore per/cussum fuisse existimo, non quidem a Iudaeis ipsis, sed iussu Antigoni in urbe quadam Syriae maritima. Nam Iudaei a talibus rebus abhorrebant quam maxime, et delphinus cum triremi nec non tridente indicia sunt, nummum signatum esse in urbe maritima, quas nosti insignia talia monetae suæ indidisse ; nisi haec omnia referri debeant ad victoriam Demetrii navalem; vel ad pugnam, qua Antigonus, si modo idem est, circa Leucollam Coae superavit Ptolomaei duces, narrante Athenaeo. Et frequentissime regum in aversa parte nomina occurrunt; atque in altera deorum dearumque vultus, vel etiam res aliae, quemadmodum patet ex pag. 129. 131. 132. 160. 161. Thesauri Palatini, Philippique et aliorum regum nummis, in quibus subinde idem ille Iupiter exprimitur, apud Goltzium et alios. Sed disquisitione etiam dignum est, quare Iupiter ludaeis tribuatur, quem tamen eos non coluisse certissimum est. Si quis divinationi locus, putarem, hoc ideo factum esse a gentilibus, / quia existimabant, Iudaeos coelum, quern Iovem etiam nuncupabant illi, adorare ; uti ex Strabonis lib. XVI. Iuvenalis Sat. XIIII aliisque patet ; unde et Celsus obiecit Iudaeis, illos coluisse ton .Ut autem nummum ex aere maioris formae elegantem possideo, ita alterum exspecto non minus rarum, cui inscribitur : IOUCTAN FLOUAN MADUDIAN, et in aversa parte, C C  : quique ilium possidet, facit hanc Augustam, Iustam Fabiam Madidiam, uxorem Antonini Pii. Verba ea, amplissime legate, tibi reddo, uti in litteris scripta funt; quamquam existimem, in nummo legi Matidiam ; et ita foret inquirendum, num haec fuerit Matidia iunior, alterius Matidiae Marciana genitae filia, et Sabinae Augustæ, Hadriani uxoris, soror; num illa nupta fuerit Antonino Pio, qui Faustinam tertio an/no imperii amisit ; numque potius is permiserit, vultum eius in nummis signari, utpote quae per sororem Sabinam in Augustam domum quasi transierat. Sed nummus ad me allatus certiora docebit; et mihi promittere audeo, tibi hanc non ingratam esse, proptereaque libertatem meam te, qua es humanitate et benignitate singulari, excusaturum. Vale plurimum, vir illustrissime. Hagae Comit. a, d. XII. Cal. Nov. 1688. » (Uhl 1769, livre XI, lettre 28, p. 107-112).

References

  1. ^  Goltzius, Hubert (1581), Graecia sive historiae urbium et populorum Graeciae ex antiquis numismatibus restitutae. Liber primus, Bruges.
  2. ^  Beger, Lorenz (1685), Thesaurus ex thesauro Palatino selecto sive gemmarum et numismatum quae in electorali cimeliarchio continentur elegantiorum aere expressa, et convenienti commentario illustrata dispositio, Philipp Delborn, Heidelberg.
  3. ^  Uhl, J. L. (1760-1769), Sylloge nova epistolarum varii argumenti, 11 vol., Nuremberg.