Gisbert Cuper - Ezechiel Spanheim - 1688-9-8

From Fina Wiki


Gisbert Cuper - Ezechiel Spanheim - 1688-9-8
FINA IDUnique ID of the page  4271
InstitutionName of Institution.
InventoryInventory number.
AuthorAuthor of the document. Gisbert Cuper
RecipientRecipient of the correspondence. Ezechiel Spanheim
Correspondence dateDate when the correspondence was written: day - month - year . September 8, 1688
PlacePlace of publication of the book, composition of the document or institution. The Hague 52° 4' 29.82" N, 4° 16' 10.85" E
Associated personsNames of Persons who are mentioned in the annotation. Andreas Morell, Pierre-Daniel Huet, Johann Georg Graevius, Jean Hardouin
LiteratureReference to literature. Uhl 1760-1769, livre XI (1769), lettre 27, p. 104-1071
KeywordNumismatic Keywords  cast, harpocrates, heliogabalus
LanguageLanguage of the correspondence Latin
LinkLink to external information, e.g. Wikpedia
Map
Loading map...
Grand documentOriginal passage from the "Grand document".

-Lettre du 8 septembre 1688 (de La Haye) : « Mense Martio proximi anni ad te, illustrissime et excellentissime vir, litteras una cum duobus Harpocratis mei exemplaribus, quorum alterum tibi, alterum Morellio erat destinatum, nec una ectypo rarissimi nummi misì. Credideram ea fidei Stephani le Moyne, theologi apud Batavos ceieberrimi, isque exemplaria se curaturum diligenter, qua est singulari humanitate, receperat ; curata illa esse me vix finit dubitare illustris Huetii epistola, qua mihi pro exemplari, quod ipsi donum mittebam, / quodque eodem fasciculo continebatur, gratias agit. Verum quem admodum a Bigotio et Menagio, ita nec a te, vir illustrissime, responsum ullum tuli ; suspicioque mihi oborta est nonnumquam, fasciculum dissolutum, et illa exemplaria tam prospera fortuna usa non esse. Quidquid sit, muneris nunc mei et officii esse duxi, te certiorem facere, me misisse olim dono tibi curas meas, ne forte, si illae interciderunt, existimes, me abiecisse amicitiam, qua me dignum censuisti, et non amplius colere praeclaras ingenii tui dotes atque virtutes. Et quamquam totus fere rebus, quae ad summam rem publicam pertinent, immersus sim, Musisque meis perexiguum semper tempus relictum sit, tamen recte me facturum existimavi, si hoc tibi impenderem ; qui tam bona fide, ut ut negotia te occupatum habeant, cum Musis rationem deducis, et tot praeclara atque abstrusa nos doces quotidie, quemadmodum summa cum animi voluptate perspexi ex pererudita et numquam satis laudanda de nummo Smyrnaeorum diatri/ba, cuius in addendis tam honorificam mci facis mentioncm, quo nomine me tibi plurimum debere, libens lubens fateor. Lactantius de mortibus persecutorum Baluzii et aliorum notis iliustrarus propediem lucem adspiciet plublicam ; meas, quae ipsis addentur, exornavi non modo aliquot inscriptionibus ineditis, verum etiam variis rebus, quae historiam illorum, ut opinor, temporum illustrare poterunt. Addidi etiam descriptionem et formam urbis Constantinae in Africa, quam mecum communicavit vir, qui in ea per aliquot annos pressus fuit dura servitute. Notae meae in satis idoneam excreverunt molem; et iam impressae funt; utque celeberrimus Gravuius adfirmauit, ampliores funt, quam Baluzii, viri clarissimi, quas tamen ipse videre nolui, ne, siquando, ut fieri solet, eadem nobis in mentem venissent, vel errores nonnullos cum ipso simul corrigerem, obiici mihi plagium, quod cane peius et angue odi, posset. Quid Harduinus de miniatis cerulis meis sentiat, quod commodo fiat, rogo mit/tas; nullus dubito, quin ille sit conaturus paria reddere ; sed doceri amo; alienis vero plumis me instar corniculae Aesopiae exornabo numquam, ectypum elegantissimi ineditique nummi possideo, cuius in una area cernitur Aquiliae Augustæ, uxoris Heliogabali, cum hac inscript, 1VLIA AQILlA AVGVSTA ; in altera, columna, cui eiusdem, ut videtur, Augustæ insistit ; a tergo est comucopiae ex columna quasi oriens, et ante columnam puerulus nudus extensis manibus, et FECVND!TAS AVGVSTAE S. C. et rem mihi facies certe gratissimam, si mittere digneris, num in aliis nummis littera V. post Q. omissa sit. Vale, vir illustrissime. Hagae Comit. a. d. VIII. Cal. Sept. 1688. » (Uhl 1769, livre XI, lettre 27, p. 104-107).

References

  1. ^  Uhl, J. L. (1760-1769), Sylloge nova epistolarum varii argumenti, 11 vol., Nuremberg.