Gisbert Cuper - Ezechiel Spanheim - 1691-8-21

From Fina Wiki


Gisbert Cuper - Ezechiel Spanheim - 1691-8-21
FINA IDUnique ID of the page  4278
InstitutionName of Institution.
InventoryInventory number.
AuthorAuthor of the document. Gisbert Cuper
RecipientRecipient of the correspondence. Ezechiel Spanheim
Correspondence dateDate when the correspondence was written: day - month - year . August 21, 1691
PlacePlace of publication of the book, composition of the document or institution. The Hague 52° 4' 29.82" N, 4° 16' 10.85" E
Associated personsNames of Persons who are mentioned in the annotation. Jean Foy-Vaillant, Louis Jobert, Enrico Noris, Jean Mabillon, Lorenz Beger, Daniel Heinsius, Isaac Vossius
LiteratureReference to literature. Noris 16911, Uhl 1760-1769, livre XI (1769), lettre 29, p. 112-1182
KeywordNumismatic Keywords  smyrna, library, roman, geta
LanguageLanguage of the correspondence Latin
LinkLink to external information, e.g. Wikpedia
Map
Loading map...
Grand documentOriginal passage from the "Grand document".

-Lettre du 21 août 1691 (de La Haye) : « Ex litteris, quas Traiecto ad Rhenum proxima hyeme ad me dedisti, intellexi, perplacuisse tibi, vir illustris, inscriptionem veterem Smyrna ad me missam olim ; verum ex eo tempore a nemine rescire potui, quid tandem sperare debeamus de dissertationibus aliisque operibus, quae te editurum propediem promisisti. »… « Dissertationes Nicasii redditae mihi sunt, et ab eodem ante aliquot dies humanissimas litteras accepi, in quibus inclusae erant, quas vides; a uiro optimo scriptae. Annumerat mihi libros, / quos Vaillantius, Iobertus, Norisius, Mabillonius, aliique edere parant; et cum epistolae ad te missae procul dubio idem argumentum sit; otio et patientia tua abuterer, si eos recenferem. »… » Begeri curas videre equidem desidero, et aequissimo animo feram, virum clarissimum sententiam suam defendere, et Getae nummum, Ianumque illi inditum bifrontem, aliter, quam a me factum est, interpretari. Nosti ingenium meum; neque enim irascor, si aliis coniecturae meae displicent ; et personam meam non modo non decet, ferram eius modi super rebus reciprocare, verum etiam ab omni contentione alienus vivo. Aeschylum quæso ne premas diutius ; et flocci facias eorum sermones, qui delicias nostras ludum iocumque putant. Lactantius de mortibus perfecutorum propediem ex lentis typographi manibus eripietur ; et feres a me exemplar, quamquam mihi editionem illam non vindicem. /Digessi inscriptiones et alia monumenta antiqua, et nonnulla eorum explicare aggressus fam ; sed obruor negotiis, et me totum ut rei publicae tradam, facit bellum, quo Europa implicata est ; unde et fit, ut aliae dissertationes meae iaceant. Exspecto singulis diebus inscriptiones alias, et numismata vetera, quae ad me Smyrna et Chalybone (si modo ita Aleppo vocata fuit olim) missa, et ut reip. Smyrnaea dives cataplus, it mihi faluasunt; sed tam faventem fortunam expertus non est liber Graecus, nescio cuius auctoris, manuscriptus, et aurea aliquot numismata Hadrianopoli inventa, cum a Gallis intercepta sint.Notas tuas in Callimachi Hymnum I. apud Graevium legi; placent illae mihi tantum, ut te peccaturum in rem publicam litterariam existimem, si non reliquas etiam mittas, nec cum erudito orbe communices praeclara ingenii tui monimenta. Ioannes Veruuey, iuventutis urbis, huius moderator, Hesychium edere parat ; ipse est Graece doctissimus, et tollet ex lexicographo illo multa procul dubiosphalmata; adiicietque praeter variorum Heinsii Danielis et Vossii Isaacinotas. Quodsi et tu, vir praestantissime, a symbolis esse velis, magnam certe gratiam inires apud omnes, qui aemulantur studia docttrinae. Adlatus tandem ad me est Norisii liber, qui inscribitur Annus et epochae Syro-Macedonum ; et summa cum voluptate perspexi, eum rebus praeclarissimis refertum esse. Vale plurimum. Hagae Comit. 21. Aug. 1691. » (Uhl 1769, livre XI, lettre 29, p. 112-118).

References

  1. ^  Noris, Enrico (1691), Annus et epochae syromacedonum: expositae in vetustis urbium Syriae nummis praesertim Mediceis expositae, Florence
  2. ^  Uhl, J. L. (1760-1769), Sylloge nova epistolarum varii argumenti, 11 vol., Nuremberg.