Gisbert Cuper - Ezechiel Spanheim - 1691-9-17

From Fina Wiki


Gisbert Cuper - Ezechiel Spanheim - 1691-9-17
FINA IDUnique ID of the page  4279
InstitutionName of Institution. Ezechiel Spanheim
InventoryInventory number.
AuthorAuthor of the document. Gisbert Cuper
RecipientRecipient of the correspondence. Ezechiel Spanheim
Correspondence dateDate when the correspondence was written: day - month - year . September 17, 1691
PlacePlace of publication of the book, composition of the document or institution. The Hague 52° 4' 29.82" N, 4° 16' 10.85" E
Associated personsNames of Persons who are mentioned in the annotation. Lorenz Beger, Francesco Mezzabarba Birago, Jean Tristan de Saint-Amant, Charles Patin, Ezechiel Spanheim, Prospero Parisio, Jean Foy-Vaillant, Herman Witsius
LiteratureReference to literature. Goltzius 15811, Tristan de Saint-Amant 16352, Spanheim 16713, Mezzabarba Birago 16834, Parisio 16835, Beger 16856, Beger 16917, Molinet 16928, Uhl 1760-1769, livre XI (1769), lettre 31, p. 114-1339
KeywordNumismatic Keywords  roman, antoninus pius, egypt, roman provincial, hadrian, ptolemies, greek, thasos, heraclea, thebes, cleopatra, seleucids, seleucus, alexander the great, anchor, aetolia, geta
LanguageLanguage of the correspondence Latin
LinkLink to external information, e.g. Wikpedia
Map
Loading map...
Grand documentOriginal passage from the "Grand document".

-Lettre sans date (et sans lieu) : « Spero, vir maxime, recte curatas esse, quas ad te primo et vigesimo Augusti proximi die misi, atque te ex iis perspexiste, nihil mihi gratum magis acceptumque esse, quam a te litteras accipere. Cum autem receperim ex oriente / nummos nonnullos veterss, atque etiamredditae mihi sint Begeri Observationes, munus tuum, recte, nec tibi ingratum me facturum existimavi, si hoc nomine tibi haberem gratias, ageremque tecum de eorum nonnullis. Inter eos igitur, qui ad me adlati sunt, est I. nummus Antonini Pii: cernitur in una area eius caput laureatum, cum litteris, quantum mihi equidem diligentissime eas inspicienti apparet - - - - PC AVT KAI ANTΩNINOC in altera vero, figura stolata dextra manu binas spicas, sinistra cornucopiae tenens; ab utroque eius latere singulæ velis expansis naves ; infra eas et ad pedes figurae mulieris, bini dii marini adnatantes, ut videtur, quorum unus gubernaculum tenet ; in infima area L. in fuperiore vero IH. Arbitror autem hunc nummum signatum esse in Aegypto anno XVIII. imperii Antonini Pii ; quo Roma videtur annonae penuria laborasse, et Aegyptus frumentum misisse. Certe in numis Antonini, qui circa illud tempus / percussi sunt, cernuntur variae figurae tenentes spicas, vel cornucopiae et canistrum frugibus plenum, vel dextra temonem, sinistra panarium cum spicis ; insignisque inprimis est Faeschianus ille, in quo figura stans dextra temonem, sinistra cornucopiae tenet, adiectis panario cum spicis et prora navis, ut videte licet apud Mediobarbum. Haec utique indicia esse puto aduectae annonae clarissima; et Capitolinus ita de Pio loquitur cap. 8. vini, olei, et tritici penuriam per aerarii fui damna emendo et gratis populo dando sedavit. Doleo autem in altera area omnes litteras non clare satis cognosci posse; sed cumillae, quas descripti, continuo sese oculis exhíbeant, arbitrabar nonnumquam, primi fastigii titulos utraque lingua illi inditos fuisse, ita ut legi debeat IMP. C. C; quod tamen num in aliis occurrat numismatibus, iuxta cum ignarissimis scio. II. Est Hadriani. In una area cernitur eius laureata, et / CEB. in altera mulier veI dea sinistra attollens manu stolam, et dextraflorem, vel delphinum piscem, (neque enim probe distingui potest), ostentans, et L. ENNEA. K ∆, i. e. uti arbitror, , anno nonodecimo. Etsuspicatus nonnumquam sum, eumdem annum reddendum esse nummo, quem Tristanus tom. I. pag. 514. edidit, ita ut scriptum in eo fuerit, L. ENNEA ; nam quae vir doctissimus de Elaites Canobico Delta commentatur, mihi videnturplane esse. Strabo quidem lib, XVlI. pag. 801. narrat, ad dextram Canopicae nomon Elaitem esse, ita dictum a fratre Ptolomaei I. et non ab Heroë, uti cum aliis Artemidorus existimabant : sed non puto Aegyptios regionem tam obscure in nummo signaturos fuisse. III. Eiusdem Hadriani est, cerniturque itidem in eo laureatus AYT. KAI. TPAI. CEB. in altera vero area currus, cui iunguntur quatuor elephanti, et in quo vehitur imperator, lau/rum una manu, et altera nescio quid tenens, et L. . IIII. Est Postumi, qualem etiam recensent Mezzob. pag. 303. DIANAE REDVCl, Diana dextra cervum, sinistra arcum. Sed cum hinc quis opinari possìt, Dianam cervum manu gestasse; mitto, in nummo illo Dianam cervum ducere, et altera manu gradientem ante cervum, tenere arcum. V. Nummus est elegantistimus, qui tamen num inter genuinos numerandus sit, optime omnium, vir illustrissìme, cognosces. In una area cernitur Herculis barbati caput pampinea corona cinctum, qualis etiam occurrit in Pisauriorum, Thebanorum, Thasiorumque apud Goltzium nummis; in altera area Hercules iuvenis, exuviis leonis caput tectum, et HPAKAEI. . Nummus ita integer est, ut nullae litterae vetustate detritae sint. Cum autem mihi, qui eum sæpe apud amplissimum Wiltzium versavi, non optimae notae videatur, / arbitrabar nonnumquam, in voce PAXEN latere Trachinorum normen ; quippe qui Hercule non modo nummos signarunt, verum etiam sese in uno eorum Heracleotas Trachinios appellant, uti ex Goltzio patet ; et ipsam urbem oraculum, apud Eusebium, pag. 260. Praeparat. evangel. , quippe a quo erat condita, teste Stephano. Sed has coniecturas facile ipse reiiciam, si me, illustrissime vir, doceas, Rhacenios veterum alicui auctorum vel aliis in nummis memorari, ad quorum unius similitudinem hic, qui malae notae est, factus esse videtur. Antequam autem ad doctissimi Begeri obseruationes tranfeam, patere, ut a te quaeram, quid sibi vox vel velit in nummis Cleapatrae et Pharnacis, quos vulgavit Patinus ad Sueton. pag. 25. et 76. et num aliquid illa commune habeant cum Persarum Saansaan, quod apud Ammian, Marcellin. lib. XVIIII. cap. 2. legitur, et significat / regem regibus imperantem, vel regem regum : patere, ut quaeram, quid sibi XXII. in Probi, XXI. in Iuliani tyranni, et XII. in Cari nummis, qui ex Musaeo S. Genovesae editi sunt; vel etiam in eorumdem, aliorumqne imperatorum nummis aliae notae numerales apud Mediobarbum obviis, cum utique constet, eos tantum temporis non regnasse. Sed, quod paene praeterieram, est inter eos, qui ad me missi sunt, nummus argenteus quatuor drachmarum, cuius in una area cernitur Iupiter sedens, hastam et aquilam tenens, et , in altera caput Alexandri exuviis leonis tectum, et circa aures indica anchora, faberrime facta. Hoc quid sibi velit, fateor me ignorare; licet existimaverim nonnumquam anchoram a Seleuco esse, cum nondum regis nomine assumto, tamquam dux Alexandri, reverentiam tantae maiestati, fratrique et filio eius servaret cum reliquis successoribus. Nosti, anchoram fuisse Seleucidarum notam genitalem, / uti constat ex Iustino lib. XV. cap. 4. et inde eamdem in Seleuci Nicatoris et Demetrii apud Vaillantium nummis, ut et in altero apud me inedito, cuius una in area Apollinis caput laureatum, in altera tripus, infra tripodem anchora, cerni. Cum igitur nondum Seleucus vultu suo nummos signaret; anchoram imprimere potuit nummis Alexandri vultu insignibus; postea nomina sua successores expresserunt, servata imagine magni, et tandem etiam suos vultus. Sic in Cassandri, Lysimachi, Antipatri, et Sosthenis apud Goltzium nummis obseruo, Alexandrum exuviís leonis caput tectum; eaque est similitudo vultus huius cum iis, qui in nummis, uiuo Alexandro a variis populis percussis repraesentantur, ut vix ea de re dubitare queam. Cassandrum vel Antipatrum sese putant reperisse in eius modi nummis eruditi antiquarii; me certe invito, cum ipsius Cassandri caput, quod etiam secundæ epistolæ tuae inferuisti, diademate ornatum sit, non secus ac Antipatri, Antigoni, Gonatae, Demetrii, / et aliorum. Et hoc praecipue factum existimo a proximis Alexandri successoribus, et quidem initio regni ipsorum ut ita ostenderent, Alexandri M. memoriam ipsis sacram esse: aliique etiam postea idem exemplum imitati sunt, uti patet ex nummis Ptolomaei Cerauni; sed de his alibi, est enim mihi sententia quaedam de hoc vultu . Maxima cum voluptate legi Observationes et coniecturas doctissimi Begeri in numismata quaedam antiqua; uti etiam Epistolas, quas ad eum misisti, eruditissimas. Gratias pro tam exquisito munere ago maximas; et uti cum singulari aviditate librum ilium perlegi, ita facere non possum, quin tester ex epistolis tuis vir maxime, et ex observationibus praestantissimi Begeri multa me didicisse, quae ignorabam ante. Cum autem videam, de Aetolorum nummo, et Meleagro praecipue, disputari, in malam, ut spero, partem non accipiet Begerus, si meam de eo coniecturam ad / te cognoscendi et emendandi caussa mittam. Quem igitur ille Apollinem pileatum facit, ego non virum, sed feminam esse arbitror, quia vultus lineamenta sequiori plane sexui conveniunt, et quia collum margaritis vel aliis gemmis exornatum est. Inspice mihi, illustris Spanhemi, omnes nummos, qui a Goltzio in Magna Graecia et in Graecia antiqua, ut et qui a Prospero Parisio aliisque editi sunt, numquam observabis, eiusmodi monili cervices virorum cingi, quod ego clarissimum et certissimum opinionis meae fundum esse existimo. Scio equidem videri in Istiaeorum aere Bacchum pampinis ornatum esse, et colla eiusmodi monili circumdari. Sed ut taceam, Bacchum fuisse , et in variis nummis habitu plane femineo effingi, uti doceo in Numismat. Antique. explicatis pag. 227. haec figura commode referri potest ad Histiaeam ve1 Hestiaeam, Heroinam, quam urbi nomen dedisse, existimat Eustathius ad Iliad. B. pag. 280. illiusque caput ornatur pampinis, ut ita ex/primerent simul, agrum urbis . Quae autem haec mulier petasata sit; difficile dictu est, puto tamen Aetolos repraesentare Atalantam vel Dianam, quam deam, et non Libertatem, etiam caput tectam pileo vel occurrere existimo in nummo Plancii apud Begerum pag. 32. quia in altera eiusdem area conspiciuntur cerva, arcus, pharetra, propria Dianae insignia, nec non in alio Coorum apud Goltzium, quia aversa pars fue signata est. Quin immo et hanc deam vel Atalantam in altero Aetolorum pag. Observat 2. nec non pag. 255 Thesaur. Palatini cerni etiam puto petasatam, idque vel ideo, quia in altera area fus repraesentatur, quae ira Dianae immissa in Aetolorum agros, et a Meleagro, comite Atalanta, occisa est. Venatores autem, quorum e numero Atalanta, et caput Ciana fuit, contra pluviam vel solis ardores vel petasum sive pileum gestasse, pulchre doces ; patetque etiam ex Gratii Cyneget. u, 340. et / Cornel. Nepot. Datam. cap. 3. de figura autem, quae in aversa patte cernitur, nihil habeo dicere post te, vir illustr. et Begerum, nisi quod censeam, Philostrati verba nihil commune habere cum veste, quae in genu figurae illius, quemcumque tandem repraessentet, haeret. Nam si Philostratum sequimur, Meleager fuit tunicatus et chlamydatus : , tunica alba, ad genu demissa ; et crepida super malleolum ascendens, fulcrum tutum pedibus: est vestis vel tunica, quae ad genua descendit tantum ; quomodo de Atalanta paullo ante loquitur, , induta vestem, quae ad genua descendit; qualis Atalanta etiam effingitur in monumento, quod Begerus edidtt ; et frequentissime Diana venatrix in nummis, cuius etiam habitum ita depingit Callimachus tuus u. 12. sequ.  » (développement sur les tuniques, les chlamydes et les vêtements qui vont jusqu’au genou) « Alia sunt, de quibus tecum agere vehementer cupio ; sed nolo otio et patientia tua abuti ; illud tantum adiiciam, recte Begerum observasse, Getae nummum non potuisse percussum esse, cum II. consulatum iniret; quia illi iungitur trib. pot. III. Sed tamen divisum cum Caracalla imperium significari Iano bifronte, nondum probare possum; et amplecterer potius concordiam Augg. quae in Getae nummo apud Vaillantium cernitur ; vel imperium a duobus fratribus administratum cum Mezzabarb. pag. 333. vel, quod mihi commode in mentem venit, Britan/nos devictos et pacem orbi Rom. datam; unde non modo in numismatibus eorum scribitur VICT. BRIT, verum etiam VICT. AETERAE AVGG. Haec omnia iudicio tuo vel cedent, vel stabunt; et rogo persuasissimum habeas, mihi nihil magis placere, quam curas et litteras tuas, quippe a quibus semper abeam doctior. Vale, vir illustrissime. Hagae Comit. XVII. Sept. 1691. » (Uhl 1769, livre XI, lettre 31, p. 114-133).

References

  1. ^  Goltzius, Hubert (1581), Graecia sive historiae urbium et populorum Graeciae ex antiquis numismatibus restitutae. Liber primus, Bruges.
  2. ^  Tristan de Saint-Amant, Jean (1635), Commentaires historiques contenants en abrégé les vies, éloges et censures des empereurs, impératrices, caesars et tyrans de l'empire romain, jusqu'à Pertinax et diverses observations sur les noms, familles & naissances, chez Pierre Billaine, Paris
  3. ^  Spanheim, Ezechiel (1671). Dissertationes de praestantia et usu numismatum antiquorum, editio secunda, priori longe auctior et variorum numismatum iconibus illustrata. 2 vol. Amstelodami: Apud Danielem Elsevirium.
  4. ^  Mezzabarba Birago, Francesco (1683). Imperatorum romanorum numismata a Pompeio magno ad Heraclium ab Adolfo Occo ne olim congesta, nunc augustorum iconibus, perpetuis historico / Chronologicis notis, plubribusque additamentis illustrata, et aucta. Mediolani: Ex Typographia Ludovici Montiae.
  5. ^  Parisio, Prospero (1683), Rariora magnae graeciae numismata, maximi Philippis, Regi ac Principi Hispaniarum, cum enumeratione Sanctorum Pontificum, Marchionum, Comitum, Baronum, Familiarumque illustrium, ex Calabria, Sicilia, regnoque Neapolitano, originem suam trahentium, & ipsis magnae graeciae tabulis, inter se divisis, altera editione renovata, accurante Joh. Georgio Volckamero, med. D. accedit praefatio epistolica Christophori Arnoldi, Nürnberg, s. éd., in-4°, titre, iv, p. 5-23 (epistola de Johannes Georg Volckamer sur les numismates qui l’ont précédé), p. 25-56 (Prospero Parisio), 13 pl.
  6. ^  Beger, Lorenz (1685), Thesaurus ex thesauro Palatino selecto sive gemmarum et numismatum quae in electorali cimeliarchio continentur elegantiorum aere expressa, et convenienti commentario illustrata dispositio, Philipp Delborn, Heidelberg.
  7. ^  Beger, Lorenz (1691), Observationes et conjecturæ in numismata quædam antiqua. [...] Accedunt duæ Ez. Spanhemii ad authorem epistolæ iisque interjecta authoris ad priorem responsoria, Berlin (Coloniae Brandenburgicae).
  8. ^  Molinet, Claude du (1692). Le Cabinet de la Bibliothèque de Sainte–Geneviève … A Paris: Chez Antoine Dezallier.
  9. ^  Uhl, J. L. (1760-1769), Sylloge nova epistolarum varii argumenti, 11 vol., Nuremberg.