Gisbert Cuper - Ezechiel Spanheim - 1696-10-15

From Fina Wiki


Gisbert Cuper - Ezechiel Spanheim - 1696-10-15
FINA IDUnique ID of the page  4296
InstitutionName of Institution.
InventoryInventory number.
AuthorAuthor of the document. Gisbert Cuper
RecipientRecipient of the correspondence. Ezechiel Spanheim
Correspondence dateDate when the correspondence was written: day - month - year . October 15, 1696
PlacePlace of publication of the book, composition of the document or institution. Deventer 52° 14' 57.37" N, 6° 10' 34.07" E
Associated personsNames of Persons who are mentioned in the annotation. Johann Georg Graevius, Etienne Le Moine, François de Camps, Sebastiano Erizzo, Jean Hardouin, Andreas Morell, Jean Foy-Vaillant, Francesco Gottifredi, Louis XIV of France, Jacob Spon, Charles Patin, Lucas Holstenius
LiteratureReference to literature. Erizzo 15591, Patin 1683, p. 2092, Hardouin 1689, p. 285, 420, 4393, Foy-Vaillant 16954, Graevius 16975, Uhl 1760-1769, livre XI (1769), lettre 34, p. 149-1736
KeywordNumismatic Keywords  asia minor, roman provincial, neokoroi, antoninus pius, asiarchus, rhodes, cyzicus, sardes, pergamum, abgarus
LanguageLanguage of the correspondence Latin
LinkLink to external information, e.g. Wikpedia
Map
Loading map...
Grand documentOriginal passage from the "Grand document".

-Lettre du 3 nov. 1696 (de Deventer) : « Epistolam tuam et Juliani opera accepi, vir illustrissime, faciuntque illa, ut incertus plane sim, quo nomine maiores tibi gratias agere debeam. Nam ut / ea certissimum tuae erga me benevolentiae est pignus, ita haec non minora eiusdem - amoris indicia complectuntur cum non satis habeas, qualem cumque meam eruditionem prolixe laudare in praefatione, verum etiam variis observationum, suarum in orationem Iuliani primam locis moneas, me hoc veI illud non infeliciter notasse » … « Laetor praeterea summopere, te tantum dedisse Graevio nostro, ut Thesaurum autiquitatum exornare constitueris variis,iisque auctioribus numquam satis laudati opens dissertationibus ; easque omnes te postea uno volumine comprehensurum ; quod ut perficere, atque adeo etiam publicare possis alias diatribas, quae eidem rei nummariae elucidandae inserviunt, multa Deum veneror. Nimium autem mihi certe habiturus es honorem, cum Dissertationem de asiarchis et neocoris mihi inscribes ; et erit hoc utique, ne quid de laudibus, quas mihi publice et privatim tribuis, dicam luculentissimum benevolentiae erga me tuae testimonium; simulque illustre mihi decus, et immortalis gloria. /Optime autem iudicas, materias hasce nondum satis expositas esse luci, et labi Stephanum Monachium in explicandis Asiarchis; id quod etiam, iurato crede, in meis ad ineditas Inscriptionies notis diu observaveram. Atque ita etiam nescio, unde hauserit eruditus enarrator numismatum abbatis Du Champs; Claudium enim Frontonem, obvium in Antonini Pii nummo, fuisse urbis suae, Pontificem et Asiarcham factum, quia Asiarcha ex XIII. illarum urbium sacerdotibus eligebatur. Nam hoc nulla idoneo auctore firmari potest, et contrarium nos docet Aristides, qui Asiarcha in concilio, quod in superiore Phrygia erat coactum, electus fuit, uti constat ex Orat. Sacr. IIII. licet nullibi memoret, se fuisse sacerdotem. Deinde numquam mihi lectum, Antonii Pii tempore XIII. urbes terrae motu concidisse, illasque urbes constituisse commune, quod memor beneficiorum munifico Imp. plurimos cudit nummos curante Cl. Frontone, ad id creato Asiarcha, uti pergit commentari idem vir doctus. Neque / enim ad cudendos nummos (quamquam Erizzus etiam olim pag. 510. tradiderit; neocoros ius habuisse cudendae monetae) sed ad ludos edendos praecipue Asiarchac creati, licet nummi eorum nominibus signarentur ; deinde Capitolinus quidem scribit, terrae motu Rhodiorum et Asiae urbes concidisse, easque mirifice instaurasse Imp. sed nullum addit numerum ; nec Rhodii quidquam cum Asiae urbibus et Asiarcha habuerunt commune, nisi cum Harduino statuas, Frontonem fuisse prytanin Rhodiorum, et simul Asiarcham ; qui error erudite castigatus est in Dissert. de Vesta et Prytanibus. Atque ut rei nummariae callentissimus vir, Andr. Morellus, recte etiam pag. 26. Specim. reiicit Vaillantii opinionem ; ita miror, Harduinum tradere pag. 420. Numm. antiq. caussam cusi numismatis fuisse a Rhodiis et Asiaticis, quia earum regionum oppida terrae motu conciderant ; cum tamen scire debuisset, uti optime etiam mones,Commune XIII. urbium, quarum nomina conservant Strabo lib. XIIII. et Vitruvius, constituisse concilium panionium, a / quo commune Asiae longe erat diversum, adeo ut Fronto fuerit Asiarcha communis Asiae, in quod non conveniebant solum illius prouinciae, verum etiam aliae Asiae urbes, quae sociae erant, et templorum factorumque participes. Et quamquam negare nolim, varias XIII. illarum urbium communi Asiae fuifle adscriptas, quomodo Ephesus et Smyrna praecipue istius concilii urbes etiam Panionii partes fuerunt, ipsaque Panionia illis in urbibus fuerint celebrata, uti constat ex Pausan. lib. VI. Philoftrat. IIII, 2. Vitae Apollon. et Thucyd. lib. III. tamen bina haec communia a sese invicem fuerunt separata. Sic Trallibus, teste Strabone, fuerunt Asiarchae, Laodiceae, uti patet ex Caracallae apud Fr. Gottifredum nummo, laudato ab Holstenio ad Stephan. pag. 188. Cyzici in Commodi apud eumdem pag. 177. et alio apud te, vir illustris, pag. 693. Dissert. Sardibus in nummo apud Harduin. pag. 440. et cum Pergami, Tripoli, aliisque in urbibus fuerint KOINA AΣIAΣ, uti ex antiquis nummis constat, videri possent / iis in urbibus etiam fuisse Asiarehae ; et tamen omnes hac urbes nihil commune cum tredecim, quae constituebant concilium panionium, habebant. Fuit igitur, ut monui, Fronto Asiarcha communis Asiae, et summus sacerdos tredecim urbium, ex quibus concilium Ionium constabat, quique sacra communia habebant Clazomenis in agro Prìenensi, teste Strabon. lib. XIII. et XIIII. Colophone, et alibi. Atque talis summus Panionii sacerdos etiam simpliciter IEPEvocatur in praeclariss. cimelii regii nummo apud Harduinum pag. 255. in quo viri XIII. in orbem stant ante aram, ad significandum urbium numerum, qui commune illud constituebant, addita inscriptione CTP. C. Atque hinc quidem duplex mihi oritur difficultas, quas in sinum tuum depono, an I.) in omnibus urbibus, in quibus celebrabantur, fuerint Asiarchae, an vero Asiarcha u. c. qui Ephesi habitabat, se in aliam urbem transferre debuerit, quando ludi communi sumtu ibi celebra/bantur ; et 2 ) an praeter Asiarcham in communi Asiae fuerit , an vero Asiarcha alteram dignitatem etiam semper gesserit. Certe in nummo Sardianorum apud Seguin. pag. 28edit. ult. Iulius Sulpicius Hermophilus dicitur esse Asiarcha ; idemque in alio apud Sponiùm in Itinerar. tom. III. pag.183. vocatur AP. i. e. , et quidem primussi bene vel ille vel simils nummus describitur apud Holstenium ad Stephan. C.quomodo etiam in alio apud Sponium Antonius Rufus a Sardianis neocoris dicitur esse APX. A. TO. . primus summus pontifex tertium ; et hunc fuisse ceterorum summorum sacerdotum, qui sacris commumbus totius provinciae praeerant, veluti principem putat Harduinus pag.439. quamquam etiam fieri posset, ut is non tam fuerit totius provinciae, i. e. omnium templorum et sacrorum ; quae communi sumtu in variis provinciae urbibus erant exstructae et celebrabantur, quam templi vel templorum, quae a communi Sardibus erant posita. » (sur la fonction d’Asiarque d’après les sources littéraires et les inscriptions) « Laodicea inter XIII. Panionii urbes a Strabone et Vitruvio non recensetur ; quin certum est, eam pertinuisse ad commune Asiae, et tamen ibi nummus signatus est, qui inscribitur, 2A. ET. TTXOT2, APXIE. N. ~IIOAEFTN: an Asiae commune etiam constitit XIII. urbibus bibufc a uti video notase Harduinum pag: 285. quod si verum foret, iiet vir eruditionis praeclarae docuisset, certe et nummum sub Frontone Asiarcha signatum, non ad comtnuhe lÓ. nUln) verum Asiae, referrem; adhuc eo magis, quia in lapide veteri Sardibus) quae urbs communis Asiae pars fuit, reperto L. Iulius Bonatus XIII. urbium dicifut fuisse ~’A*; editur, fateor, ais. ÀPxiËPEY2. Tfl>i TPIS*noAEiiK, et uir eruditus uertit, bis sacerdos Trisapoleon, sed mihi scribendum èífe plane videtur TPiXA. Ï. e. r$irie$# tredecim urbium, leuissima muta- tione; et quae oculatissimum hominem fugere potùit; maxime cum alia tïc~ ttU Ml significet: Laetor autdm mfrifice; uir excel- lentissime, te mecum statuere; Asiarchas ÍJon a proconsule, uerum m communi Afiae fuisse clercs ; et absqÚé. ratione put» fructuare Seldenum pag. 96; MafL 2 mbf-Utfi * riorum Oxoniensium > an in Comitiis, ut uidetur, an a communis procurato- ribus 3 ÍÌue a ciuÏtatibus, in quibusprae. erant, siue alias undecumque legitime lecti sint Afiarchae; atque « Et cum propterea tempus fit longam et taediosam epistolam finiendi, de neocoris agam alio tempore, si hae sub calamum maximam partem natae coniecturae molestae tibi non sunt, idque eo magis, quia Nicolaus Bon, ICtus Venetus, eamdem materiam illustrare constituit, nosque de ea per litteras egerimus, quarum exempla si tanti tibi videbuntur, mittere nequaquam gravabor. Neque etiam nunc agam de inscriptionibus meis aliisque monumentis antiquis ; neque de S. Paullini ineditis carminibus, quorum specimen ad me misit Ludovicus Montanarius, bibliothecae Ambros. Mediolani / praefectus, et antea mihi incognitos plane, quae ego a viro Graecae Latinaeque eruditionis studiosissimo rogatus ex interioribus litteris, sacrisque M. Magnae, Mithrae, Adonis, Vulcani, Vesta exponere conatus fui; nec tandem devariis nummis, quos ex oriente accepi nuper, inter quos unus argenteus est quem videre procul dubio velles, illustrissime Spanhemi ; cuiusque in una area cernitur caput senile barbatum tiara insigne, qualem in nummis gerit Abgarus rex quem et hicvultus resert, et qual etiam ornatur Persarum regis caput apud Patinum pag. 209. Thesaur. in altera vero sedet figura arcum tenens, quam cingit ad hunc modum inscriptio Graeca /quem nummum peculiari dissertatione illustrare constitui; sed vale, vir illustrissime, me quod facis, semper amare perge. Daventr. 15 Octobr. 1696. » (addendum du 3 novembre 1696, sans référence à des monnaies) (Uhl 1769, livre XI, lettre 34, p. 149-173).

References

  1. ^  Erizzo, Sebastiano (1559). Discorso di M. Sebastiano Erizzo sopra le medaglie antiche, con la particolar dichiaratione di molti riversi. Nuovamente mandato in luce. In Venetia: Nella Bottega Valgrisiana.
  2. ^  Patin, Charles (1683), Thesaurus Numismatum, Antiquorum et Recentiorum, ex Auro, Argento, et Aere, ad Illustriss. et Excellentiss. D. Petro Mauroceno, Senatore veneto, Venice, Ex typographia Io. Francisci Valuasensis, MDCLXXXIII, in-4°, frontispice, titre avec vignette, 1-6 (dédicace), 7-8 (benevolo lectori), 9-148. .
  3. ^  Hardouin, Jean (1689), Antirrheticus de nummis antiquis coloniarum et municipiorum ad Joan. Foy-Vaillant med., Paris, in-°4
  4. ^  Foy-Vaillant, Jean (1695), Selectiora numismata in ære maximi moduli e museo illustrissimi D. D. Francisci de Camps abbatis S. Marcelli, & B Maria Siniaco. Concisis interpretationibus per D(ominem) Vaillant D(octorem) M(edicum) & Cenomanensium ducis antiquarium, illustrata, à Paris chez Dezallier.
  5. ^  Graevius, Johann Georg (1697), Thesaurus græcarum antiquitatum. Volumen Primum, Petrus, Balduinus & Hildebrandus Van der Aa, Leiden.
  6. ^  Uhl, J. L. (1760-1769), Sylloge nova epistolarum varii argumenti, 11 vol., Nuremberg.