Johannes Andreas Bose - ? - 1661-10-29

From Fina Wiki


Johannes Andreas Bose - ? - 1661-10-29
FINA IDUnique ID of the page  1769
InstitutionName of Institution.
InventoryInventory number.
AuthorAuthor of the document. Johannes Andreas Bose
RecipientRecipient of the correspondence.
Correspondence dateDate when the correspondence was written: day - month - year . October 29, 1661
PlacePlace of publication of the book, composition of the document or institution. Iena 50° 55' 41.41" N, 11° 35' 16.58" E
Associated personsNames of Persons who are mentioned in the annotation. Onofrio Panvinio, Adolf Occo, Johann Heinrich Hottinger, Johann Conrad Dannhauer, Denis Petau, Joseph Juste Scaliger
LiteratureReference to literature. Occo 1579, p. 442 and 4471, Uhl 1759, III, Lettre 104, p. 433-4372
KeywordNumismatic Keywords  roman, alexander severus, liberalitas, hadrian
LanguageLanguage of the correspondence Latin
LinkLink to external information, e.g. Wikpedia
Map
Loading map...
Grand documentOriginal passage from the "Grand document".

Lettre du 29 oct. 1661 (de Iéna) : « Quae illustrando nummo apud vos reperto, ab initio de Philippo imp. eiusque filio cognomine, (quem tamen Victor iunior C. Iulium Saturninium vocat), prolixe narrantur, sic satis bene habent, veterumque scriptorum auctoritate pleraque nituntur: sed quod iidem Caesares in Christianorum numerum recipiuntur, id probare non possum; significavique dudum in Exercitatione de pontificatu imperatorum Rom. cap. 3. §. 7. me cum Panvinio, Scaligero, Caluisto, Iac. Capello, Petito, Horneio, Danhauero, Hottingero aliisque gravissimis scriptoribus, rem omnem consictam iudicare, idque fortassis, si tempus permiserit, in nova eiusdem Exercitationis editione, breviter adornanda, clarius ostendetur. Neque firmatur ea narratio inde, quod nullae sub Philippo Christianorum persecutiones. Nam id nihil amplius evincit, quam favisse eum Christianis, aut non admodum infestum fuisse, quod etiam Alexander Severus fecerat, non tamen id / circo Christianus. Neque tanta auctoritas est scriptorum, qui id narrant, ut in dubium vocari nequeat. Quod autem Cbristianos persecutus dicitur Decius odio Philippi, id pariter favorem tantum modo Philippi, non item Christianismum evincit. Videri possunt, quae in hanc rem scripsit Christ. Kortholtus in libro de persecutionibus Cbristianorum, Sect. VIII. §. 2. sqq. qui adeo nostram sententiam secutus est, ut ceÍam verba nostra alicubi retinuerit. Quod ad nummum ipsum attinet, haec moneo. Primo non patris, sed filii faciem ei insculptam esse. Ad quem etiam refert Adolphus Occo in Numismatibus imperator. pag. 447. Et, si bene recordor, facies illi Philippi patris plane dissimilis erat. Nam illius octo diversi nummi penes me sunt. Deinde, duae figurae sedentes, aversa nummi parte exhibitae, non funt effigies Romuli et Remi, (qui in nullo, quod sciam, nummo veteri, nisi lupae ubera fugentes, exhibentur), fed duorum Philipporum, imperatorum, donativum militibus distribuentium, uti hanc figuram in simili Philippi patris aereo exponit Occo pag. 442. Unde apparet, neque ad saecularia / sollemnia, a Philippo celebrata, nummum hunc pertinere. Tertio, inscriptio partis aversae clara satis est. Sic enim habet: LIBERAL1TAS AVGG. III. i. e. liberalitas augustorum tertia, innuiturque donativum militibus aut populo tertium datum. Exstatque similis aureus apud Henr. Meierum, Diaconum Lipsiensem, in cuius una facie eadem, quae in vestro, facies et inscriptio, in altera LIBERALITAS AVGG. S. C. duaeque figurae sedentes, dexteras porrigentes, alterutraque sinistra manu baculum tenens. Similem aereum Philippi patris memorat Occo pag. 441. in cuius uno latere IMP. M. IVL. PHILIPPVS AVG. in altero LIBERALITAS AVG. II. S. C. et duo impp. sedentes in subselliis distribuentes donativum praetorianis circumstantibus. Inscriptio aversae partis nummi vestratis legitur etiam in duobus argenteis Gordiani tertii, a Philippo imperio deiecti, qui penes me funt : sed emblema diversum est; figura scilicet stans, dextera tesseram, sinistra cornu copiae tenens. Sed et in aliorum Caesarum nummis passìm LIBERALITAS AVG. vel AVGG. inscripta legitur, ut in nummis Hadriani, apud Occonem pag. 233. Antonini / pii pag. 264. L. Veri pag. 302. Commodi pag. 315. Alexandri Severi p. 418. Maximini pag. 423. Balbini pag. 428. Pupieni pag. 430. Decii pag. 450. Valeriani pag. 463. Gallieni pag. 467. Claudii pag. 491. Sequ. itemque addito nnmero II. III. IIII. V. VI. cet. in illis Hadriani pag. 235. Pii page 25. Commodi pag. 315. Caracallae pag. 369. Gordiani III. pag. 432. Gallieni pag. 468. Haec sunt, quae extemporaneae scriptioni sese super hoc argumento obtulere: quae, ut boni consuas, vir optime, rogo. Si in reliquorum nummorum, qui scypho insiti sunt, aliquid obscuri occurrit, lubens et eos explicabo, si eorum inscriptiones et emblemaca ad me mittentur. Nostratium theologorum censuras in Epicris in Wittenbergicam nondum obtinere potui: spes tamen est, me brevi si non nacturum, faltem lecturum. Quod si factum fuerit, lubens communicabo, quantum ipse adeptus ero. Interim bene vale una cum lectiffima coniuge, cui plurimam salutem adscribo. Dab. Ienae d. 29. Octobr. 1661. P. S. In Gallia nuper nova lis orta est inter Iesuitas et parochos. Cum enim illi in / publicis thesibus defenderent, papam ne quidem in factis errare posse, ab his haeres eos horrendae accusati sunt scripto publico, quod brevi ab amico in Latinum sermonem translatum proditurum spero. Denuo bene vale, et me, quod facis, ama » (Uhl 1759, III, Lettre 104, p. 433-437).

References

  1. ^  Occo, Adolf (1579). Imperatorum Romanorum numismata a Pompeio Magno ad Heraclium: quibus insuper additae sunt inscriptiones quaedam veteres, arcus triumphales, et alia ad hanc rem necessaria. Antwerp: Christophe Plantin.
  2. ^ Uhl 1759