Johannes Sambucus - Abraham Ortelius - 1563-9-22

From Fina Wiki


Johannes Sambucus - Abraham Ortelius - 1563-9-22
FINA IDUnique ID of the page  772
InstitutionName of Institution. Cambridge (MA), Harvard University, Houghton Library
InventoryInventory number. MS Lat. 225
AuthorAuthor of the document. Johannes Sambucus
RecipientRecipient of the correspondence. Abraham Ortelius
Correspondence dateDate when the correspondence was written: day - month - year . September 22, 1563 JL
PlacePlace of publication of the book, composition of the document or institution. Ghent 51° 3' 13.79" N, 3° 43' 30.04" E
Associated personsNames of Persons who are mentioned in the annotation. Hubert Goltzius, Marc Laurinus van Watervliet, Johann Jacob Fugger
LiteratureReference to literature. Hessels 1887, no. 13, 2-8, p. 29-301, Callataÿ 2017, p. 118-119, n° 168.2
KeywordNumismatic Keywords 
LanguageLanguage of the correspondence Latin
LinkLink to external information, e.g. Wikpedia https://www.academia.edu/34630611/2017 Glory and misery of Belgian numismatics from the 16th to the 18th c
Map
Loading map...
Grand documentOriginal passage from the "Grand document".

22 Sept. 1563 (from Ghent): “Accepi sarcinam ab Huberto (Goltzius) missam, in qua sunt duo exemplaria ligata, tria non ligata: unum prom me, sed superflaue sunt in meo quatuor paginae, et pagina deest epistolae Huberti ad M. Laurinum, ubi incipere debet : maximo tuo merito. Mitte hanc paginam mihi, aut istic reserva, ego superfluas tibi quoque mittam. Miror vos epistolam meam in fine etiam reliquisse, quid opus est duabus ? nonne risum alicui movebit ? Quaeso te ut aut configatur ultima epistola atramento, aut, quod ego mallem recudatur tota ultima pagina meis sumptibus, ne ita risui sit negligentia, et scribe quantum petat typographus. In ea vero mea epistola, quae aucta est duo sunt errata (omnium visu) pro ‘risu’ et (numismata) pro numismatibus. Rogo ut mea causa et amore in omnibus exemplis pro v facias r, et ex ‘s’ fac (sigle) hoc est bus, ut sit numismatibus. Caeterum sarcina est inepta postae, aut equiti, nec quisquam eam pro decem aureis aut pluribus saltem Augustam ferret. Itaque scribe Huberto, me si velit Augustam curru missurum, et illinc deinde Viennam per Dominus Fuggeros curaturum; sed tarde perferetur, ut vix ante tres menses eo perventura sit. Ego scripsi Antverpiam ac cistulam remitto ad Joannem Keller qui est in aedibus Fuggerorum, ut is si vos voletis occasione per currem data, Augustam mittat: sin Hubertus citius mittere volet, ut recipiatis ab Joanne Keller; is sarcinam vobis restituet. S(i) Huberto videbatur non incommodum expectare ut curru trans(vehatur) Augustam, ego mittam: et quoniam ego ipse, deo volente i(ntra) duos menses omnino Viennae in Curia Caesareae Majestatis er(o) ipsemet offeram postea, et de premio urgebo suam Majestatem et Regum Maximilanum. Quod si tanta mora nocere videretur saltem ut Caesarea Majestas suum exemplar ligatum aliquomodo habeat, et literas Hubertus addat, curet. Per deum ex animo doleo me equo, aut per postam non posse mittere; quod si Birkmanus unum tantum exemplum ad Caesarem mitteret, et per fratrem offeri curaret, bonum esset et significaret Caesari Hubertum propediem plura exempla missurum. Haec nollem Hubertus aliter, quam sentio, accipiret: expiscare tu ipse Antverpiae, intelleges neminem equo hanc, vel etiam minorem sarcinam recepturum unquam ut longè vehat. Itaque ut dixi haec statim Huberto significa: sarcina est in aedibus Fuggerorum apud Joannem Keller, qui si voletis, eam restituet. Mi Abrahame die Bibliopolae Liberto, ut errata et indicem missum statim meo libello adijciat, et quatuor in corio ligata exemplaria mittat ad Hospitium Rosae Gandavum: ego pretium persolvam. Dic illi quoque me iam in Emblematum argumento versari, et propediem aliquid ostensurum. Tu literas tuas huc ad Hospitium Rosae mittito. Vale et statim haec Huberto scribite, et mihi rescribas. Gandavo 22 Septembris 1563” (Cambridge [Ma], Harvard University, Houghton Library, MS Lat. 225; Hessels 1887, no. 13, 2-8, p. 29-30).

References

  1. ^  Hessels, J.H. (1887), Abrahami Ortelii (geographi Antverpiensis) et virorum eruditorum ad eundem et ad Jacobum Colium Ortelianum (Abraham Ortelii sororis filium) epistulae cum aliquot aliis epistulis et tractatibus quibusdam ab utroque collectis (1524-1628) ex autographis mandante ecclesia Londino-Batava, Cantabrigae. Reprint: Osnabrück, O. Zeller, 1969.
  2. ^  Callataÿ, Fr. de (2017), “Glory and misery of Belgian numismatics from the 16th to the 18th c. as seen through three milestones (Goltz 1563, Serrure 1847 and the Dekesels) and private correspondences”, in J. Moens (ed.), 175 years of Royal Numismatic Society of Belgium. Proceedings of the Colloquium ‘Belgian numismatics in perspective (Brussels, 21 May 2016’), Brussels, pp. 37-129.