Josef Khell von Khellburg - Joseph Pellerin - 1765-9-13

From Fina Wiki


Josef Khell von Khellburg - Joseph Pellerin - 1765-9-13
FINA IDUnique ID of the page  6574
InstitutionName of Institution. Paris, Bibliothèque nationale de France
InventoryInventory number. NAF Ms. 1074, f° 44-45
AuthorAuthor of the document. Josef Khell von Khellburg
RecipientRecipient of the correspondence. Joseph Pellerin
Correspondence dateDate when the correspondence was written: day - month - year . September 13, 1765
PlacePlace of publication of the book, composition of the document or institution. Vienna (Theresianum) 48° 11' 29.72" N, 16° 22' 14.02" E
Associated personsNames of Persons who are mentioned in the annotation. Jean-Jacques Barthélemy, Erasmus Frölich
LiteratureReference to literature. Pellerin 1763a1
KeywordNumismatic Keywords  book, vienna, phoenician, carthage, paleography, punic, tyre, hebrew, laodiceia, greek, messene, kroton, south italy, thespia
LanguageLanguage of the correspondence Latin
LinkLink to external information, e.g. Wikpedia https://gallica.bnf.fr/ark:/12148/btv1b53084153v/f96.image.r=Correspondance%20numismatique%20de%20Joseph%20PELLERIN%20(1782)
Map
Loading map...
Grand documentOriginal passage from the "Grand document".

-Lettre du 13 septembre 1765 (de Vienne) : « (f° 44r) Duabus abhinc hebdomadibus fasciculum tuo nomini inscriptum ad amicum Oenipontum dederam propterea, quof Vienna iam vacua, ex illo majestatis centro cursores aulici procurrunt, an is citius quam haec epistola ad manus tuas venturus sit nescio, ut id sit, necessaria mihi altera haec videbatur, etsi enim in illo fasce litera inguintam paginam producta continentur, properatione, metugs ( ?) ne occasio elabatur, factum est, ut fere nihil de tuis inventis ibi adfigerim, totus in rebus meis defixus. Singulare sane est illud, quod a pagina 4a ad 7mam de ratione insolente scribendi annorum numeros ex duobus numis luculenter evolvisti, boni superi ! quam me, vel alium quemcunque antiquarium ejus acmodi forte oblatus numus forsissetur (?). Praeclara sunt ea, quo de numo Carthaginensi et valore literae (lettre punique) disputas, scrupulum sane per molestum injecisti Barthelemyo, quem qua ratione remoturus sit, avidissime expecto, teque (f° 44v) per communia Muarum sacra obtestor, ut is quid ab es hac de controversia editum fuerit, me edoceas, junum enim nimis est expectare, dum istius modi literariae concertationes tomis academicis insertae ad nos perveniunt ; quam maxime placuit confirmatio ex numis ( ?) ita petita, ut simul omnium primus nos diuturno ex errore de moneta Nelilensi Punica expediveris. Patere tamen, ut paricula quae mihi in mentem venerunt, hic adnolem, fateor illud quod Barthelemyus sua in epistola in numo. Tyriorum (deux lettres) legerat, per (deux lettres) olim explicam posse, verum parum aplam sententiam faciet in numo altero Laodicensium ubi ante propositionem (lettre) scilicet : (5 lettres) in Chanaan conlocatur. Alterum dubium mihi obcurrit, si numi omnes, ut ipse sentio (deux lettres) inscripsti parvae insulae Gaulo, cujus Graecos etiam habemus, tribuendi sunt, qui fiat, ut majoris insulae Melilae nulli adhunc Punico aut Phoenicio charactere notati in manus venerint. Quam jucundum fuit Alopeçonesum, et Rhynas geographiae numismaticae inferre (f° 45r) tam parum, bona tua venia, mihi satisfacit Messeniaca illa Amphia ; habe rationes : Res periculi plena mihi videtur, inter to turbes quae ab ΑΜΦΙincipiunt hanc prae aliis eligere praesertim cum a Pausania feribaz, ubi nullum hic dipthongi indicium. Adole insolentem terminationem ΤΟΥΝ et sua insolentia, et conparatione vicinarum urbium merito offendere, ut nihil dicam de ipsius Stephani Byzantini derivatione diversa: ΘΟΥΡΙΑ sane Messeniacum oppidum tam in numis imperialibus gentile format qourialeov, quam apud Pausaniam (#) Si quid dicendum foret ad hoc adacto, urbis ignorationem fateri mavelim, atque sub ΑΜΦΙ magistratus nomen suspicari, cujus parentis nomen per N. praemisso articulo TOU indicaretur v.g. ΝΕΣΤΟΡΟΣ. Verum sin amus conjecturas, dum plenior lux adfulgeat. Vale atque literario tuo commercio me etiam posthac indignum non habe, dabam ex bibliotheca Garelliana XIII Cal. Sept. (1765) (# adde quae Stephanus de Amphigenia : το εθνικον Αμφιγενεια λης διατον Πελοποννησοιος χαρακτηρα (f° 45v) jam signaveram epistolam, cum alicujus in mentem venit, de quo te pridem consulere constitui, ast oblitus fueram semper, res in eo est: cujusmodi numum Tomo I urbium pag. 158 et seq. Tab. XXV. N° 28 Cithaeroni adferipsisti, ejus modi cum ego, tum museum conlegii academici possidet, in horum utroque quod tu I esse existimas, certum est, postremam literam, quia junctu lum non adparet, nos habiumus, adeo ut ΚΡΟ legeremus hactenus praeeunte iam Froelichio, qui hoc typo signalos Crotoni in Bruttiis attribuere est solitus. Non haec feribo, velut tuam lectionem vir ornatissime inpugnane vellem, vidi grave argumentum ex numis Thespiensium petitum, adtamen veritatis studium me non finebat, ut de hoc meo dubis cellarem; id saltem significa, an in inmensa numorum quos tractavsiti copia, nullus tibi unquam cum simili typo ΚΡΟ iisdem inter lunas intervallis inscriptus in manus venerit, atque an hi nostri Crotoniatis sine erroris periculo adscribi prossint. Vale iterum » (BnF, Fonds français, n. acq. 1074, f° 44-45).

Nouvelles acquisitions françaises

Bibliothèque nationale de France

References

  1. ^  Pellerin, Joseph (1763), Recueil de médailles de peuples et de villes qui n'ont point encore été publiées, ou qui sont peu connues. Tome premier, contenant les médailles d'Europe. chez H. L. Guérin et L. F. Delatour, Paris.