Joseph Eckhel - Gaetano Marini - 1777-6-4

From Fina Wiki


Joseph Eckhel - Gaetano Marini - 1777-6-4
FINA IDUnique ID of the page  7369
InstitutionName of Institution.
InventoryInventory number.
AuthorAuthor of the document. Joseph Eckhel
RecipientRecipient of the correspondence. Gaetano Marini
Correspondence dateDate when the correspondence was written: day - month - year . June 4, 1777
PlacePlace of publication of the book, composition of the document or institution. Vienna 48° 12' 30.06" N, 16° 22' 21.00" E
Associated personsNames of Persons who are mentioned in the annotation. Gasparo Luigi Oderico, Maria Theresa von Habsburg
LiteratureReference to literature. Oderico 17671, Eckhel 17792, Marini 1822, p. 170-1723, Williams 2015, p. 786, note 44
KeywordNumismatic Keywords  greek, florence, medici, catalogue, collection classification, vienna
LanguageLanguage of the correspondence Latin
LinkLink to external information, e.g. Wikpedia
Map
Loading map...
Grand documentOriginal passage from the "Grand document".

-Lettre du 4 juin 1777 (de Vienne) : « Josephus Eckhelius S. P. D. Caietano Marinio. Dolebam saepe, cum in Italia degerem, defuisse occasionem tui noscendi, et compellandi, quem mihi fama pridem nostris penitus studiis imbutum commemoravit, quemque toties a suavissimo meo Oderico omnibus laudibus celebrari audiveram. Maximam vero nuper cepi voluptaten cum ex litteris Aloysii Lanzii, tum ore Excell. Garampii, ex quibus intellexi, Te alienum non esse a me a consuetudine ; neqne ìngratum mutuum litterarum commercium, quem ego ultro oblatum honorem tanto arripio avidius, propterea quod pridem desideraveram existere aliquem in Urbe peritum antiquitatis interpretem, cum quo agere de communibus studiis possem, et a quo edocerer, si quid penus antiquariae apud vos, aut ex terrae sinu eruatur aut eruditis commentariis illustretur. Nam profligatis Jesuitis, iisque, quibus ea studia cara fuere, ex Urbe profugis meum quoque commercium solutum est, ut adeo omnino ignorerei vestros in hoc genere conatus, quos nossc propter studiorum meorum rationem mea permagnì refert. Non poterant non esse gratissimae landes, quibus opusculum meum in Garampii litteris prosecutus es, quod eas ab homine commemorari video qui ex longo usu estimare probe potest, quid distent aera lupìnis. Non dubito ad te jam pervenisse ejus exemplar unum, quod tibi in tenuae observantiae adversum te meae monumento mitti ante menses aliquot petieram a Lanzio. Audio displicere majorem in modum nonnullis Urbis eruditis, quod in praefatione dixeram: Romana Musea numis graecis minus esse instructa, et esistere revera eorum quempiam, qui proxime injuriam hanc publicis typis erit propulsaturus. Sitne aliquid ea in causa jam actum propalam, ignoro. Id certum a me nihil unqnam contumeliae causa dici, quod perlecto meo opere abunde intellexeris, neque me velle aliquid detractum Urbi, in qua me aliquanto tempore versatum ita detector, ut nullius in omni vita rei recordatio majorem mihi afferat voluptatem. Audieram etiam ex Excell. Garampio, placere tibi rationem, quam in ordinando Museo Mediceo tenui. Quare facile negligo sinistra aliorum judicia, cum tuo illa hominis expertissimi calculo comprobetur. Nunc unice occupor redigendo Museo Caesareo, multo prae Gaza Medicea locupletiore, atque opera tam contenta, ut a tribus abhinc mensibus alteri rei nulli vacaverim, quo in labore plurimum temporis rapit accuratus, quem una conficio, catalogus, qui hactenus, defuit, (nam sumptuosum illud opus, cui titulus, Cimehim Austriacum Vindobonense, anecdotorum et rariorum sylloge, est non catalogus) et si desiderari ab eruditìs intellexero, eum typis dabo. Perscribam proxime, cum gratum istud tibi fore cognovero, et ipsius ordinis rationem, qui fere idem est cum florentino, et catalogi totam ideam. Nolo enim primas litteras nimium prolixas, ne tibi inconsultae loquacitatis suspicionem moveam. Ceterum si quid servire rebus tuis valeo, confidenter impera, et intelliges, tibi rem esse cum homine, qui te, tuaque maximi facit, et paratissimus est ad gerendum imperatis tuis morem. Vale. Vindobonae iv. id. Jun. MDCCLXXV1I. » (Marini 1822, p. 170-172 ; Williams 2015, p. 786, note 4).

References

  1. ^  Oderico, Gasparo Luigi (1767), De argenteo Orcitirigis numo coniecturae, ex typographia Ioannis Zempel, Rome.
  2. ^  Eckhel, Joseph 1779. Catalogus musei Caesarei Vindobonensis numorum veterum distributus in partes II quarum prior monetam urbium, populorum, regum, altera romanorum complectitur. 2 vols.Vienna: Kraus.
  3. ^  Marini, Gaetano (1822), Degli aneddoti di Gaetano Marini, commentario di suo nipote Marino Marini, Rome.
  4. ^  Williams, D. (2015), "Gaetano Marini e Joseph Eckhel tra numismatica ed epigrafia", M. Buonocore (ed.), Gaetano Marini (1742-1815) protagonista della cultura europea. Scritti per il bicentenario della morte, (Studi e Testi 492-493) Vatican City, pp. 785-796