Marc Laurinus van Watervliet - Steven Winand Pigge - 1558-10-28

From Fina Wiki


Marc Laurinus van Watervliet - Steven Winand Pigge - 1558-10-28
FINA IDUnique ID of the page  461
InstitutionName of Institution. Brussels, Bibliothèque royale de Belgique
InventoryInventory number. Manuscrits, Ms. 7400, Epistolarum Pighii & reliquorum, no. 152, fo 197r-198v
AuthorAuthor of the document. Marc Laurinus van Watervliet
RecipientRecipient of the correspondence. Steven Winand Pigge
Correspondence dateDate when the correspondence was written: day - month - year . October 28, 1558 JL
PlacePlace of publication of the book, composition of the document or institution. Bruges 51° 12' 30.78" N, 3° 13' 36.37" E
Associated personsNames of Persons who are mentioned in the annotation. Hubert Goltzius
LiteratureReference to literature. Vocht 1959, no. 21, p. 551, Callataÿ 2017, p. 85, n° 43.2
KeywordNumismatic Keywords  roman republican, book, roman
LanguageLanguage of the correspondence Latin
LinkLink to external information, e.g. Wikpedia
Map
Loading map...
Grand documentOriginal passage from the "Grand document".

28 Oct. 1558 (from Bruges): “Haec ad te aliquanto verbosius scripsi, ne putes nummos tuos a me durius, aut saltem imperitum excipi. Mitto autem ad te duos elenchos numismatum: unum aereorum tuorum, qui restant transfundendi, quos et ipsos postremis tuis pollicitus est, non invitum transmissurum. Alter continet enumerationem plumboerum aliquot nummulorum, quos nuper in tuo musaeo super marginem fenestrae vidi & descripsi. Hos velim per hunc tabularium ad me mittas ; ego curabo ut maturius quam isti ad te redeant. Mitto & exemplaria aliquot numismatum consularium, qui postea meis accesserunt : vereor ne aut nihil aut parum sit operae pretii; volui tamen omnes et neglectissimos mittere, quia saepius vel vilissimus nummus servit proposito. Hos tibi retinebis, uterisque pro re nata ad lubitum. Hubertus noster Goltz habet plusquam CC. Consulares, omnes diversos a meis et exquisitissimos: horum omnium quamprimum bina transfundam exemplaria: mihi scilicet & tibi, quod et te cupere judicavit Hubertus, quanquam et nullo monente id facturus fuerim. Librum illlum Impp. & Caess., cum partibus suis annexis, quem facere institui, intellexi Hubertum tibi monstrasse, & placere initia, non omnino infelicia: ordinem autem imprimis conatus sum autem quam potui proxime similitudinem argumentorum ordinem historiae seriem temporum observare, conaborque exactius, si fieri potest. Institutum autem & ordinem tibi probari, merito gaudeo; sperans omnino imo certe fidens te nusquam defuturum, ubicunque aut quomodocunque institutum meum juvare poteris” (Bruxelles, Bibliothèque royale de Belgique, Manuscrits, Ms. 7400, Epistolarum Pighii & reliquorum, no. 152, fo 197r-198v; Vocht 1959, no. 21, p. 55).

References

  1. ^  Vocht, H. de (1959), Stephani Vinandi Pighii epistolarium, Humanistica Lovaniensia 15, Leuven.
  2. ^  Callataÿ, Fr. de (2017), “Glory and misery of Belgian numismatics from the 16th to the 18th c. as seen through three milestones (Goltz 1563, Serrure 1847 and the Dekesels) and private correspondences”, in J. Moens (ed.), 175 years of Royal Numismatic Society of Belgium. Proceedings of the Colloquium ‘Belgian numismatics in perspective (Brussels, 21 May 2016’), Brussels, pp. 37-129.