Marc Laurinus van Watervliet - Steven Winand Pigge - 1558-2-11

From Fina Wiki


Marc Laurinus van Watervliet - Steven Winand Pigge - 1558-2-11
FINA IDUnique ID of the page  458
InstitutionName of Institution. Brussels, Bibliothèque royale de Belgique
InventoryInventory number. Manuscrits, Ms. 7400, Epistolarum Pighii & reliquorum, no. 151, fo 194v-195r
AuthorAuthor of the document. Marc Laurinus van Watervliet
RecipientRecipient of the correspondence. Steven Winand Pigge
Correspondence dateDate when the correspondence was written: day - month - year . February 11, 1558 JL
PlacePlace of publication of the book, composition of the document or institution. Bruges 51° 12' 30.78" N, 3° 13' 36.37" E
Associated personsNames of Persons who are mentioned in the annotation.
LiteratureReference to literature. Vocht 1959, no. 8, p. 41-431, Callataÿ 2017, p. 84, n° 41.2
KeywordNumismatic Keywords  roman
LanguageLanguage of the correspondence
LinkLink to external information, e.g. Wikpedia
Map
Loading map...
Grand documentOriginal passage from the "Grand document".

11 Febr. 1558 (from Bruges): “Nummulos meos tibi probari misi expectatione tuae satisfacere vix credas, quam ex animo gaudeam, maxime quod scribis quosdam esse, qui institutum tuum juvari possint, incipientque mihi demuno serio placere, postquam eos Piggio meo placuis, se intellexi, quales quantos sumsi, hoc certe tibi persuadeas velim, me animo aeque lubentem Pighio eos transmisisse, quam tu forsan ipsos acceperis; tantae mihi laetitia fuit oblatam occasionem tibi gratificandi; laborem, quem impendi describendis tum titulis, tum argumentis nummorum Imperatorium meorum, non est quod tantopere deplores, qui mihi non minori voluptati quam utilitati inter describendum fuit. Nihil est enim quo aeque delector, quam curiosa istius modi numismatum lectitatione et observatione, tum propter ordinem consularium aliarumque dignitatum, tum & propter alia pleraque. Quod autem animum tuum tam propensum declaras ad reddenda paria, vicesque mutuas reponendas ubi se occasio obtulerit, utique in hoc agnosco studium in me tuum, satis confidens te non aliam expectaturum praeter eam quae se impraesentiarum, licet nobis invitis, obtulit, quin haec sola potest, non dico te solvendo reddere de quo videris subdiffidere, sed et insuper efficax est, et hanc obligatiunculam qua te mihi devinctam gaudes, penitus extinguere, & aliam ejus loco producere, quae me tibi vel Herculeo nodo perpetuum devinciat. Quod de me tam modeste sentis tanquam exactore minus importuno, facis quidem pro tuo candore et humanitate, sed vereor ne litterae istae huic tuae tam probae de me opinioni multum pererint praejudicii, aut de ea multum ademerint, dum tibi haud immerito importunus videbor, qui non dubitarim hominem mihi vel nullo vel levissimo beneficiolo demeritum, de re tali interpellare, quanquam meliora mihi a te expectanda clamitet humanitas ista tua & candor animi singularis. Ut autem intelligas cupere me quantum in me erit, institutum tuum promovere, mitto ad te duos alios nummulos consulares; ii postea accessere: in uno videntur vestigia literarum nominis T. D. Eldius cum argumento belli servilis, paludatus enim hinc, sagatus alterum flagro incessit tanquam civis Romani servum. Alter habet nomen C. – & si qui, praeter hos, postea accident, ut facient plurimi propediem, uti spero, eos itidem, saltem qui id merebuntur, ad te mittam” (Bruxelles, Bibliothèque royale de Belgique, Manuscrits, Ms. 7400, Epistolarum Pighii & reliquorum, no. 151, fo 194v-195r; Vocht 1959, no. 8, p. 41-43).

References

  1. ^  Vocht, H. de (1959), Stephani Vinandi Pighii epistolarium, Humanistica Lovaniensia 15, Leuven.
  2. ^  Callataÿ, Fr. de (2017), “Glory and misery of Belgian numismatics from the 16th to the 18th c. as seen through three milestones (Goltz 1563, Serrure 1847 and the Dekesels) and private correspondences”, in J. Moens (ed.), 175 years of Royal Numismatic Society of Belgium. Proceedings of the Colloquium ‘Belgian numismatics in perspective (Brussels, 21 May 2016’), Brussels, pp. 37-129.