Marc Laurinus van Watervliet - Steven Winand Pigge - 1563-3

From Fina Wiki


Marc Laurinus van Watervliet - Steven Winand Pigge - 1563-3
FINA IDUnique ID of the page  462
InstitutionName of Institution. Brussels, Bibliothèque royale de Belgique
InventoryInventory number. Manuscrits, Ms. 7400, Epistolarum Pighii & reliquorum, no. 131, fo 164v-166
AuthorAuthor of the document. Marc Laurinus van Watervliet
RecipientRecipient of the correspondence. Steven Winand Pigge
Correspondence dateDate when the correspondence was written: day - month - year . March 1563 JL
PlacePlace of publication of the book, composition of the document or institution. Bruges 51° 12' 30.78" N, 3° 13' 36.37" E
Associated personsNames of Persons who are mentioned in the annotation. Hubert Goltzius, Jan van Cuyck
LiteratureReference to literature. Callataÿ 2017, p. 85-86, n° 44.1
KeywordNumismatic Keywords  roman, clovius, roman republican, roman provincial, caracalla, titus, macrinus, crispina
LanguageLanguage of the correspondence Latin
LinkLink to external information, e.g. Wikpedia
Map
Loading map...
Grand documentOriginal passage from the "Grand document".

March 1563 (from Bruges): “Munuscula illa longe infra merita tua minora quam necessitudo nostra aut meum in te studium postulat, quod tam gratio animo acceperis, facis nh. alienum ab humanitate tua. Julium nostrum tibi non usque quaque improbari gaudeo merito. Quod ad historiam attinet, idem ego vel ab initio, quod tu sensi videtur prolixitatem utpote fastidiosam maximoque fugiendam, imo aliam multis per totum utquam minimum decuplo contractiorem antea paraveram, sed hac in re non tam aut ex judicio meo quam aliorum adhortationibus et tantum importunis flagitationibus obtemperavi, maximè quod dictitarent Julii Caesaris nondum ab aliquo satis exactè aut elaboratè conscriptam, quorum consilia sequutus eorum nata ex omnibus antiquis scriptoribus non sine maximo labore ea quam tu vides historia. Video me plerisque nimium aliis vix dum satisfecisse, quamquam haud seprem aequum lectorem hanc nostram diligentiam haud omnino contemturum. Quod scribis de nummorum elogiis notisque nummorum indicibus in margine ipsius historiae addendis, ita me Deus juvet, ut mihi primum in animo fuerat in contractori nostra Historia hoc observare, imo ut in unius atque alterius imperatoris vita ante ann(?) aliquot a me conscripto hoc praestiti inter coeteros in Nerva additis semper in margine, et numorum ipsorum elogiis et notis ipsis numerantibus ac inveniendos nummos. Imo quando id mihi au(?) es constitui in sequentium Imperatorum numi(?) hanc rationem sequi. Annotationes sive explicationes ipsorum nummorum seorsim p(?) se excundentur minori forma hanc provinciam fratri delegavi, qui jam fere eas ad clacem perduxit. Fasti nostri intra sex mendes ut spero Deodante prodibunt, utinam tam gratum lectori quam sumtuosum difficile & laboriosum. Et quando van bribui numismata illa, quae ego improbe minus a te mihi concedi, eoquo ipse voles pretio, petivi inquirere, feceris rem mihi longe gratissimam, si illos ad me mittere n(?) gravaberis. Inscriptiones nondum desus (?) uti illis quoque diu lubet. Valebis Piggi amcio meo charissime amicorumque integerrime. Brugis ipso Die Palmarum 1563. Velim intellegere, quando credas Dominum Illustrissimum Cardinalem esse reversurum, item ubi tumet agas, ut litteras meas imposterum tuto reddendas curare possim & frater & Hubertus te ex animo resalutant. Visum est hic addere Elenchum numismatum nostrorum, de quibus nuper, si forsan alter tibi periisset. Cum capite verborum A. J. figura Trophaeum gestans C. Clovi PRAET. Caracalla cum inscriptione Graeca A. T. figura in bigis. Caji cum templo Augusti et pietate Maximus Caesar mediorcis formae signa pietatis Titi cum figura sendente & litteris divus AUGUSTUS PATER. Julia Titi filia A.J. Ceres sedens mediocris formae Macrinus cum annona Crispina Latitia Augusti AJ sine capite sed cum letteris S.C. in medio. Hadrianus restituto Hispaniae mediocris formae Hubertus noster haud ita pridem intellexit Causinum (nb: Jan van Cuyck – Joannes Cauchius) tuum parentum litteris commentarium suum de mensuris et ponderibus romanis. Quare, cum diplomate regio ad libros publice excudendos admissus sit, et viri aliqui in hac urbe non indocti contracta cum ipso societate officinam typographicam insitutant, rogavit me Hubertus noster, ut ego ad te scriberem, uti a Caucio impetres, uti libellum illum suum ab ipso hic imprimi patiatur. Pollicetur accurate, scilicet et nitidissimo charactere imprimendum, nec deerunt viri eruditi, qui correctioris nucina cobibunt, quam ad rem impetrandam non parum momenti in vestra necessitudine non nuper inita positum ese sibi persuadet Hubertus noster” (Bruxelles, Bibliothèque royale de Belgique, Manuscrits, Ms. 7400, Epistolarum Pighii & reliquorum, no. 131, fo 164v-166).

References

  1. ^  Callataÿ, Fr. de (2017), “Glory and misery of Belgian numismatics from the 16th to the 18th c. as seen through three milestones (Goltz 1563, Serrure 1847 and the Dekesels) and private correspondences”, in J. Moens (ed.), 175 years of Royal Numismatic Society of Belgium. Proceedings of the Colloquium ‘Belgian numismatics in perspective (Brussels, 21 May 2016’), Brussels, pp. 37-129.