Marquard Freher - Abraham Ortelius - 1597-12-1

From Fina Wiki


Marquard Freher - Abraham Ortelius - 1597-12-1
FINA IDUnique ID of the page  428
InstitutionName of Institution. The Hague, Koninklijke Bibliotheek
InventoryInventory number. MS 79 C 4 (163), fols 83–84
AuthorAuthor of the document. Marquard Freher
RecipientRecipient of the correspondence. Abraham Ortelius
Correspondence dateDate when the correspondence was written: day - month - year . December 1, 1597
PlacePlace of publication of the book, composition of the document or institution. Heidelberg 49° 24' 33.70" N, 8° 41' 40.99" E
Associated personsNames of Persons who are mentioned in the annotation. Jacob Cool, Hubert Goltzius, Joost Lips
LiteratureReference to literature. Ortelius 15731, Hessels 1887, no. 313, pp. 737-7392, Callataÿ 2017, p. 75, n° 23.3
KeywordNumismatic Keywords  greek, egypt, roman, byzantine, constantinus, constantinople
LanguageLanguage of the correspondence Latin
LinkLink to external information, e.g. Wikpedia http://www.numisbel.be/KBGN%20175 Callatay.pdf
Map
Loading map...
Grand documentOriginal passage from the "Grand document".

1 Dec. 1597 (from Heidelberg): “Scripsit is aliquando ad te, me petente, super reliquiis Goltzii collectaneorum et lucubrationum de numismatis: de quo rescripsisti, exiguam spem superesse. Quod mihi dudum et seriò dividiae est, perire improbos intelligentissimi hominis labores, et si quaquà recuperari possent, vel meo aere redimere paratus essem, ea presertim quae ad reliquas Graeciae partes et vicinas Africae Aegyptique (quorum ipse in prefatione meminit) faciunt. Quamquam et quae de’ Imperatoribus post Augustum collecta habuit, in quis et forte nonnulla de Byzantinis et Francis principibus, maximum mihi desiderium movent. Ea ut quà potest indages etiam, maximopere rogo; et quia tibi ad eam rem vacare vix credo, ve nepoti isti tuo concinnandi, absoluendi, edendi auctor sim. De quo si ulla mica spei superest, quaeso ne nos celes. De numismatis ipse aliquid affectum habebam, et edere parabam. Sed hoc institutum meum (atque utinam hoc meum solum) intercepit luctuosa mors Commelini nostri, optimi et doctissimi viri, qui lue ista pestilente, quae totum hunc tractum toto jam anno depopulatur, una cum uxore et liberis omnibus, uno in cunis puerulo superstite, extinctus est : magno certè et nunquam satis deplorando reipublicae literariae damno. Itaque alius mihi circumspiciendus typographuus. Spero tibi virisque tui similibus quicquid est opusvculi non displiciturum. […] De Capitibus Deorum Dearum donatis gratiae adhuc tibi debeo, sed verbis solvere putidulum putavi, nisi re aliquando iterumque possim atque utinam; sed tu pro candore tuo boni consules, quicquid de nostris (fors brevi) ad te perveniet. Interea ut – vel – plumbea selibra partem debiti expungam, mitto per Colium exemplum Constantini mei argentei archetypi, unius è Constantinopolitanis posterioribus; cuiusque per te doceri aveo. Mittam simile et Lipsio, si forte ad Crucem usui esse possit. Dices mihi illud Plautinum; tace tu faber qui cudere soles numos plumbeos. Sed nosti, in antiquis numis formam non materiam, sensum non quantitatem spectari” (Den Haag, Koninklijke Bibliotheek, MS 79 C 4 (163), fols 83–84; Hessels 1887, no. 313, p. 737-739).

References

  1. ^  Ortelius, Abraham (1573), Deorum dearumque capita ex vetustis numismatibus in gratiam antiquitatis studiosum effigiata et edita ex museo Abrahami Ortelii, Antwerp.
  2. ^  Hessels, J.H. (1887), Abrahami Ortelii (geographi Antverpiensis) et virorum eruditorum ad eundem et ad Jacobum Colium Ortelianum (Abraham Ortelii sororis filium) epistulae cum aliquot aliis epistulis et tractatibus quibusdam ab utroque collectis (1524-1628) ex autographis mandante ecclesia Londino-Batava, Cantabrigae. Reprint: Osnabrück, O. Zeller, 1969.
  3. ^  Callataÿ, Fr. de (2017), “Glory and misery of Belgian numismatics from the 16th to the 18th c. as seen through three milestones (Goltz 1563, Serrure 1847 and the Dekesels) and private correspondences”, in J. Moens (ed.), 175 years of Royal Numismatic Society of Belgium. Proceedings of the Colloquium ‘Belgian numismatics in perspective (Brussels, 21 May 2016’), Brussels, pp. 37-129.