Willebrord Snell van Royen - Hugo Grotius - 1613

From Fina Wiki


Willebrord Snell van Royen - Hugo Grotius - 1613
FINA IDUnique ID of the page  5776
InstitutionName of Institution.
InventoryInventory number.
AuthorAuthor of the document. Willebrord Snell van Royen
RecipientRecipient of the correspondence. Hugo Grotius
Correspondence dateDate when the correspondence was written: day - month - year . 1613
PlacePlace of publication of the book, composition of the document or institution. Leiden 52° 9' 6.55" N, 4° 28' 52.00" E
Associated personsNames of Persons who are mentioned in the annotation. Guillaume Budé, Claude du Molinet, François Hotman, Andrea Alciati, Georgius Agricola
LiteratureReference to literature.
KeywordNumismatic Keywords 
LanguageLanguage of the correspondence Latin
LinkLink to external information, e.g. Wikpedia http://ckcc.huygens.knaw.nl/epistolarium/
Map
Loading map...
Grand documentOriginal passage from the "Grand document".

"Caeterum quia antiquae monetae notitia haud exiguam lucem veterum scriptorum monumentis afferat, ut ob crebram mentionem non utilis solum, sed propemodum necessaria videatur, res haec maximo studio nostra et patrum memoria a praestantibus viris suscitata et in lucem est revocata; quorum industria bonarum literarum studiosis adeo grata acceptaque fuit, ut post summos viros Budaeum et Agricolam non tamen abstinuerint manum iurisconsultorum fere doctissimus quisque, Alciatus, Carolus Molinaeus, Hotomannus, Didacus Couvarruvias aliique praeterea quam plurimi, qui vel ab iis dicta suo ordine modoque digerere vel novi ipsi aliquid afferre conati sunt. Ut plane frustra meus hic labor videri possit, si ipsorum accurata diligentia nostrae sedulitati nihil fecerit reliquum. Neque enim inficiari possumus omnes fere summa cum laude et industria in hoc labore versatos, etsi alius alio felicius. Nequaquam tamen propterea desperandum arbitror, quasi non aliquam saltem partem reliquerint intactam. Dum enim multa dicere et quam plurima uno ambitu complecti conantur, ipsi sibimet non raro obloquuntur. Et certe, in materia tam ubere, ista non scribentium solum autoritate examinanda, sed etiam nummorum veterum momentis fuere comprobanda; quorum consensu mutuo, tanquam incorruptissimo testimonio, omnis veritas certissime confirmetur. Atque ideo si quando ab illorum sententia abeo diversus - abeo autem non semel -, maxime hoc praedictum velim, evidentissimis argumentis et ipsa veritate victum me in illam sententiam descivisse. Huius autem iudicium lectori attento potius committam quam ut ea sigillatim praedicando gloriolam aliquam inde affectare videar. Neque enim id me siverit meus pudor. Certe equidem satis superque me assecutum putabo, si hinc vel aliqua saltem utilitas ad benevolum lectorem redundabit. Et quamvis plura in medium protulerim quam hactenus quisquam, nonnulla tamen adhuc suppressi, in quibus ipsi mihi necdum satisfacere potui, quae tamen aliquando - ut spes est - in apertam lucem proferam, si laborem hunc nostrum non ingratum fuisse sensero.