Enrico Noris - Claude Nicaise - 1691-8-13

From Fina Wiki
Revision as of 15:45, 2 April 2021 by FDeCallatay (talk | contribs) (Created page with "{{Correspondence |Author=Enrico Noris |Recipient=Claude Nicaise |Correspondence date=1691/08/13 |Place=Florence |Coordinates=43.76987, 11.25558 |Associated persons=François D...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)


Enrico Noris - Claude Nicaise - 1691-8-13
FINA IDUnique ID of the page  11119
InstitutionName of Institution.
InventoryInventory number.
AuthorAuthor of the document. Enrico Noris
RecipientRecipient of the correspondence. Claude Nicaise
Correspondence dateDate when the correspondence was written: day - month - year . August 13, 1691
PlacePlace of publication of the book, composition of the document or institution. Florence 43° 46' 11.53" N, 11° 15' 20.09" E
Associated personsNames of Persons who are mentioned in the annotation. François Dron, Andreas Morell, Marc-Antoine Oudinet, Jean Foy-Vaillant
LiteratureReference to literature. Noris 1741, lettre CXCV, col. 364-3661, Caillemer 1885, lettre 3, p. 22-26)2
KeywordNumismatic Keywords  syria, gabala, roman provincial, eras, commodus, bearded, laodiceia, caracalla, legends (letters), bastille, prison
LanguageLanguage of the correspondence Latin
LinkLink to external information, e.g. Wikpedia
Map
Loading map...
Grand documentOriginal passage from the "Grand document".

-Lettre du 13 août 1691 (de Florence) : « Accepi typos numismatum Gabalensium, ac praecipue mihi placuit Dronianus Commodi cum Epocha ΓΛC, in quo cum Commodus bene barbatus appareat, palam colligimus eam Epocham non esse Pompeianam deductam ab anno Urbis Romae 691, quo Pompeius in Syria fuit; alias annus ille ΓΛC 233, concurreret cum anno Urbis 924, quo anno Commodus imberbis puer annum vitae decimum agebat. Barba quidem homines indicat senescentes ; at eo in nummo Gabalensium Epocham juniorem ostendit. Nam uti Gabala M. P. XII tantum Laodicea distabant, ita eodem anno Urbis Romae 707 novam cum Laodicenis Epocham innexere, qua de re fusius in libro de Epochis disputavi, ubi adverti Laodicenos annum primum novae aerae ab autumno A. V. 706 collegisse. Hinc in laudato Gabalensi nummo annus ΓΛC 233 coepit ab autumno A. V. 938, sexto imperii Commodi a morte M. Aurelii patris. In typo alterius nummi legitur anterius ANTΩ et retrorsus cum Jove sedente, etc., ΓABAΛEΩN, et subtus ENC, ut sit annus 255. At Antoninus Caracalla ibi imberbis obsignatur. Hinc, secus ac in altero Commodi, genae nulla barba asperata; nummum juniorem produnt; unde media nota numeralis non est N, sed M, videlicet EMC, 145, qui iniit ab autumno A. V. 950. Haec poteris tuo commodo de eo Commodi nummo viro spectatissimo humanissimo ac candidissimo Dronio significare. [...] V. C. Morellium ex Bastitana arce egressurum, in qua diutius praisidiarium vir Helveticus egit ; non quod fuerit praesidio arcis, qui ibi in custodia detinebatur, sed quod mihi aliisque nummaria; eruditionis studiosis ibidem quoque praesidio fuit; cujus cum libertatem intellexero, grandiori sono Horatianum versum canam : O et praesidium et dulce decus meum ! Viros praestantissimos Oudinetum, Dronium ac Vaillantium salutes velim” (Noris 1741, lettre CXCV, col. 364-366 ; Caillemer 1885, lettre 3, p. 22-26).

References

  1. ^  Noris, Enrico (1741), Istoria delle investiture delle dignità ecclesiastiche, scritta dal padre Enrico Noris poi cardinale di santachiesa contra Luigi Maimburgo con dugento, e quatro lettere parimente non più stampate del medesimo autore in materie erudite, in Id., Opera Omnia, V, Mantova: A spese di Gio. Alberto Tumarmani.
  2. ^  Caillemer, E. (1885), "L’abbé Nicaise et sa correspondance", Mémoires de l’Académie des Sciences, Belles-Lettres et Arts de Lyon, 21, XXIV + 297 p.